IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(u) De paena vermis, etc. Est secunda conclusio, in qua docet paenam vermis etiam fore inaequalem, quae consistit in tristitia ex remorsu conscientiae et peccatorum inquantum tollunt bonum commodi ; quo majus autem commodum fuit, quo privat peccatum, eo major erit haec tristitia. Vide quae dicta sunt in superiori conclusione.
Objicit praeterea contra hanc, inaequales esse damnatos in naturalibus,et respondet quod haec paena non sequitur ad naturalia, sed ad demerita, sicut alias supra dixit de inaequalitate gloriae ex meritis inaequalibus. Justitia enim Dei proinde respicit proportionem meriti ad gloriam, et demeriti ad paenam.
(v) De paena ignis dico, etc. Est tertia conclusio quod haec paena sit inaequalis. Haec est conclusio fidei,quam alias probavimus d. 44. q. 2. ethic supponitur. Modum autem docet in littera, ex quo haec inaequalitas ex parte afflictivi, et ex parte repugnantis voluntatis possit consistere.
(x) Ad argumenta. Ad primum, etc. Hoc est argumentum, quod jam solutum est in prima conclusione, de privatione : An possit esse major aut minor. Dicit ratione habitus in specie non esse. majorem aut. minorem, sed esse majorem aut minorem, ut comparatur ad bonum majus aut minus, quo privat, in individuo scilicet, quae solutio quadrat dictis.
(y) Ad secundum, patet ex dictis, quod ignis non sit idem omnium quantum ad applicationem, cruciatum et tormenta, quae exigentibus peccatis diversa erunt.
(z) Ad tertium, etc. Respondet quod poena licet in se sit bona, tamen est mala damnatis secundum affectionem commodi: aequivocat ergo ratio, aliquid enim in se bonum simpliciter,est malum huic. Unde si pejor haheat majorem paenam, non sequitur plus habere de bono.
Ultimum argumentum petit aliam difficultatem : An paena sit infinita ?
Prima conclusio : Tam poena damni quam sensus finita intensive. Probatur quia peccata sunt inaequalia, et diversis paenis de facto puniuntur majora majoribus, minora minoribus: sed si quaelibet esset infinita, non posset haec disparitas reperiri, ergo, etc Idem patet de utraque, quia nemini debetur nisi gloria finita: ergo ejus privatio erit finita. Item, quicumque dolor causatus est finitus; ergo et paena sensus, quae in hoc dolore consistit.
Objicies, tam aversio quam conversio in peccato mortali dicunt malitiam infinitam: ergo debetur eis paena infinita.
Respondetur negando antecedens.
Objicies secundo : Si paena sensus debita mortali esset finita, sequeretur paenam sensus debitam venialibus saltem multiplicatis, esse aequalem, quod est absurdum, quia venialiaquantum libet multiplicata non aequantur in malitia uni mortali: ergo neque paena proportionata. Deinde, saltem odium Dei quantum ad conversionem habet militiam infinitam, quia terminatur ad infinitum objectum: ergo paena ei debita debet esse infinita.
Tertio, peccato mortali, quod durat per unum instans, debetur poena aliqua; ergo ei quod durat per horam paena major, et consequenter paena infinita, sicut instantia infinita sunt.
Ad primum respondetur, negando sequelam, quia licet illa paena sit finita, tamen est alterius rationis, apcena debita venialibus manentibus intra latitudinen venialium. Aliqui concedunt quantum ad acerbitatem et intensionem incendii posse aequari has paenas. Ita Cajet. q, 88. art. 4. Conrad. art. 5. q. 87. Durand. in 4. d. 21. eique favet D. Thomas q. 87. art. 5. ubique infinitam negat esse distantiam inter peccatum mortale et veniale quantum ad conclusionem, et quantum ad paenam debitam ipsi, qualis est paena sensus.
Si secludatur ergo paena remorsus seu vermis conscientiae, possunt aequari, quantum ad intensionem incendii. Sed melius negatur ex ratione jam dicta, et exemplis lucis matutinae meridianae, viri et pueri, visus noctuae et aliquae, quia quantumlibet intendatur in his alterum extremum, non aequiparat alteram, quia sic transcenderet latitudinem sui proprii extremi, ita in mortalibus et venialibus contingit, quantum ad malitiam et paenam.
Ad aliud negatur odium Dei habere malitiam infinitam intensive.
Ad ultimum, petit difficultatem communem de merito, an correspondeat singulis instantibus diversa bonitas aut praemium.
Respondetur non correspondere, nisi totale praemium, aut paenam actibus, quae servata proportione divisibilis est secundum divisionem durationis.
Secunda conclusio : Poena debita peccato mortali est syncategorematice etiam finita, et non infinita: est contra Almainum tract. 3. moralium, cap. 29. qui partem negativam adstruit. Explicatur conclusio, cujus sensus est, paenam finitam in ratione punitionis ita commensurari peccato mortali, ut illud non sit dignum majori paena, et majori in infinitum. Oppositum docet praefatus auctor, nempe peccatum.mortale ita dignum esse paena, ut quacumque finita, et possibili data, ipsum sit adhuc ex malitia majori dignum, et majori in infinitum syncategorematice. Probatur conclusio, quia malitia peccli mortalis quantum ad aversionem conversionem finita est. Secundo, alias sequeretur quod peccata mortalia aequali paena punirentur, aut deberent saltem puniri.
Objicit adversarius peccatum mortale excedere quamcumque paenam infinitam in ratione mali. Deinde, paena quantumcumque magna, non est sufficiens satisfacere pro peccato mortali. Tertio, est infinitae malitiae: ergo.
Ad primum, respondetur quodcumque malum culpae, etiam veniale, esse magis malum quam sit paena: neganda ergo est ista consequentia. Paena ut malum nunquam adaequatur culpae etiam veniali, ut habet rationem depressionis peccatoris, et punitionis ejus, sic adaequat peccatum quantum ad hunc effectum, et proportionem requisitam per justitiam, ut tanta sint tormenta ejus, quantum in deliciis se glorificavit.
Ad secundum : Quidquid sit de antecedente, negatur consequentia, quia ordinata est non in satisfactionem, sed in satispassjonem, et depressionem peccatoris.
Ad tertium, negatur peccatum esse infinitae malitiae, quamvis non intelligatur crescere in diverso genere, nempe fieri mortale ex veniali per adjectionem partis et partis, sed ex natura sua et genere hoc habet.
Subinde Doctor ad finem illius responsionis ostendit perpetuitatem paenae, quae est veritas fidei supra probata dist. 46. causam autem hujus pepetuilalis illic ostendit, et hic ex Gregorio, quia semper continuatur peccatum, cui adjungi potest quod hoc damnum incurrit juste, et secundum legem Dei, quam affert Augustinus, 1. de fide contra Manichaeos cap. 19.
Hic finit per Dei gratiam Commentarius in Quartum Doctoris. Ad gloriam ipsius Dei sit, et sanctissimae Virginis, Sanctorum Patritii, Francisci, Antonii, Isidori, et omnium civium caelestium brevitatis gratia et festinationis, quia impressor expeditionem urget: plura reliqui, quae in hac quaestione proposui tractare, et in superioribus insinuavi. Sed hujus laboris et propositi filum excidit tempus, cui parendum erat; praemissa in alium locum refero, et potissimum de paenis parvulorum, quia in re non pigebit Lectorem adire doctissimum tractatum llluslrissimi nostri Tuamensis Archiepiscopi in Hibernia, Fratris Florentii Conryo, quem pro defensione Augustini scripsit. Quaestio spectat ad dist. 33. secundi Sententiarum, ubi de ea Doctor.
Laus Deo.
FINIS TOMI VIGESIMI PRIMI.
JOANNIS DUNS SCOTI
DOCTO HIS SUBTILIS, ORDINIS MINORUM,
OPERA OMNIA
EDITIO NOVA
JUXTA EDITIONEM WADDINGI XII TOMOS CONTINENTEM A PATRIBUS FRANCISCANIS DE OBSERVANTIA ACCURATE RECOGNITA
TOMUS VIGESIMUS SECUNDUS