Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
4. Judas filius sponsi persequens sponsum. Hoc tunc contigit; an et futurorum exemplum praemissum est? Multos enim falsos fratres passura erat Ecclesia, ut et adhuc et usque in finem sponsum illum filius persequatur. Si enim inimicus exprobrasset mihi, sustinuissem utique, ait; et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me utique ab eo. Quis est inimicus? quis est qui oderat me? Qui dicit: Quis est Christus? Homo fuit Christus, nec vivere potuit, cum vellet vivere: et mortuus est, inquiunt, nolens, evictus, crucifixus, occisus. Inimici ista dicunt. Apertus iste inimicus est, ait Christus, odit me, apertas mihi indicit inimicitias; facile est istum vel tolerare vel vitare: quid facio de Abessalon? quid facio de Juda? quid de falsis fratribus? quid de malis filiis et tamen filiis, qui non contra nos blasphemant Christum, sed nobiscum adorant Christum, et in nobis persequuntur Christum? De quibus consequenter in eodem psalmo dicitur: Alium facile erat perferre, eum qui oderat me; vel abscondere me ab eo. Abscondis enim te a pagano, intrans Ecclesiam. Quando autem et ibi invenis quod times, quid quaeris ubi te abscondas? Denique ille ipse apostolus qui gemit in periculis a falsis fratribus: Foris, inquit, pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5) . Si ergo is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me utique ab eo; tu vero unianimis meus (Psal. LIV, 13) . Unianimem dicit, tanquam unum in Christo. Est ergo Ecclesiae quod ferat foris, gemat intus: inimicos tamen suos deputet foris et intus; foris facilius evitabiles, intus difficilius tolerabiles.
1848 5. Dicat ergo Dominus noster, dicat Christus nobiscum totus Christus: Domine, exaudi orationem meam, percipe auribus precem meam. Hoc est, exaudi; quod, percipe auribus: repetitio, confirmatio est. In veritate tua exaudi me, in tua justitia. Ne utcumque accipiatis, cum dicitur, in tua justitia. Commendatio est enim gratiae, ne unusquisque nostrum justitiam suam putet. Haec enim justitia Dei est, quam ut habeas Deus dedit. Nam qui voluerunt de sua justitia gloriari, quid de illis dicit Apostolus? Testimonium eis, inquit, perhibeo, quia zelum Dei habent. De Judaeis loquens, Zelum Dei, inquit, habent, sed non secundum scientiam. Quid est, non secundum scientiam? Quam enim tu commendas utilem scientiam? numquid illam quae cum sola fuerit inflat; quae nisi comitata fuerit charitate, non aedificat (I Cor. VIII, 1) ? Non utique ipsam; sed illam scientiam comitem charitatis, magistram humilitatis. Vide si ipsa est: Zelum, inquit, Dei habent, sed non secundum scientiam. Exponat quam dicat scientiam: Ignorantes Dei justitiam et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 2, 3) . Qui ergo volunt constituere justitiam suam? Qui quod bene fecerint, sibi imputant, quod male, Deo: omnino perversi. Denique recti erunt, cum hoc ipsum converterint. Perversus ideo, quia quod male, Deo; quod bene, tibi: rectus eris, quando quod male feceris, tibi; quod bene feceris, Deo. Non enim ex impio juste viveres, nisi ab illo justus factus, qui justificat impium (Id. IV, 5) . Ergo, inquit, In veritate tua exaudi me, in tua justitia, non in mea; ut inveniar in illo non habens meam justitiam, quae ex lege est, sed eam quae est ex fide (Philipp. III, 9) . Ecce, In tua justitia exaudi me. Ad me enim cum respicio, nihil aliud meum quam peccatum invenio.