Quaestio 3 de simplicitate ipsius
Quaestio 4 de perfectione ipsius
Quaestio 8 utrum hoc deo conveniat, quod ubique et in omnibus sit
Quaestio 12 quomodo cognoscatur a creaturis
Quaestio 13 de divinorum nominum
Quaestio 19 de ipsa dei voluntate
Quaestio 21 de iustitia et misericordia eius
Quaestio 23 de praedestinatione
Quaestio 25 de divina potentia
Quaestio 26 de divina beatitudine
Quaestio 27 de origine sive processione
Quaestio 28 de relationibus divinis
Quaestio 30 de pluralitate personarum
Quaestio 31 de his quae ad unitatem vel pluralitatem pertinent in divinis
Quaestio 32 de cognitione divinarum personarum
Quaestio 36 de nomen spiritus sancti
Quaestio 39 de personis in comparatione ad essentiam
Quaestio 40 de personis in comparatione ad relationes sive proprietates
Quaestio 41 de personis in comparatione ad actus notionales
Quaestio 42 de comparatione personarum ad invicem
Quaestio 43 de missione divinarum personarum
Quaestio 44 De Prima Causa Entium
Quaestio 45 de modo emanationis rerum a primo principio, qui dicitur creatio
Quaestio 46 de principio durationis rerum creatarum
Quaestio 47 de distinctione earum
Quaestio 48 de distinctione rerum in speciali
Quaestio 50 De Substantia Angelorum
Quaestio 51 de Angelis per comparationem ad corporalia
Quaestio 53 de motu locali Angelorum
Quaestio 54 de his quae pertinent ad virtutem cognoscitivam Angeli
Quaestio 55 de medio cognitionis angelicae
Quaestio 56 de cognitione Angelorum ex parte rerum quas cognoscunt
Quaestio 57 de his materialibus quae ab Angelis cognoscuntur
Quaestio 58 de modo angelicae cognitionis
Quaestio 59 de his quae pertinent ad voluntatem Angelorum
Quaestio 60 de actu voluntatis, qui est amor sive dilectio
Quaestio 61 quomodo angeli producti sunt in esse naturae
Quaestio 62 quomodo Angeli facti sunt in esse gratiae vel gloriae
Quaestio 63 quomodo Angeli facti sunt mali
Quaestio 65 de opere creationis creaturae corporalis
Quaestio 66 de ordine creationis ad distinctionem
Quaestio 67 de opere primae diei
Quaestio 68 de opere secundae diei
Quaestio 69 de opere tertiae diei
Quaestio 70 de opere ornatus de opere quartae diei
Quaestio 71 de opere quintae die
Quaestio 72 de opere sextae diei
Quaestio 73 de iis quae pertinent ad septimum diem
Quaestio 74 de omnibus septem diebus in communi
Quaestio 75 de ipsa anima secundum se
Quaestio 76 de unione animae ad corpus
Quaestio 77 de his quae pertinent ad potentias animae in generali
Quaestio 78 de his quae sunt praeambula ad intellectum
Quaestio 79 De Potentiis Intellectivus
Quaestio 80 de potentiis appetitivis
Quaestio 83 de libero arbitrio
Quaestio 84 quomodo anima intelligit corporalia
Quaestio 85 de modo et ordine intelligendi
Quaestio 86 quid intellectus noster in rebus materialibus cognoscat
Quaestio 87 quomodo anima intellectiva cognoscat seipsam, et ea quae in se sunt
Quaestio 88 quomodo anima humana cognoscat ea quae supra se sunt, scilicet immateriales substantias
Quaestio 89 de cognitione animae separatae
Quaestio 90 de productione primi hominis quantum ad animam
Quaestio 91de productione corporis primi hominis
Quaestio 92 de productione mulieris
Quaestio 94 de statu vel conditione primi hominis
Quaestio 95 de his quae pertinent ad voluntatem primi hominis
Quaestio 96 de dominio quod competebat homini in statu innocentiae
Quaestio 98 de his quae pertinent ad conservationem speciei
Quaestio 99 de conditione prolis generandae quantum ad corpus
Quaestio 100 de conditione prolis generandae quantum ad iustitiam
Quaestio 101 de conditione prolis generandae quantum ad scientiam
Quaestio 102 de loco hominis, qui est Paradisus
Quaestio 103 De Rerum Gubernatione in Communi
Quaestio 104de effectibus divinae gubernationis in speciali
Quaestio 105 de secundo effectu gubernationis divinae qui est mutatio creaturarum
Quaestio 106 Quomodo Angeli Moveant
Quaestio 107 de locutionibus Angelorum
Quaestio 108 de ordinatione Angelorum secundum hierarchias et ordines
Quaestio 109 de ordinatione malorum Angelorum
Quaestio 110 de praesidentia Angelorum super creaturam corporalem
Quaestio 111 de actione Angelorum in homines
Quaestio 112 de missione Angelorum
Quaestio 113 de custodia bonorum Angelorum
Quaestio 114 de impugnatione Daemonum
Quaestio 115 De Actione Corporalis Creaturae
Quaestio 117 de actione hominis
Quaestio 118 de traductione hominis ex homine
Quaestio 119 de propagatione hominis quantum ad corpus
Quaestio 1 de Ultimo Fine Humanae Vitae
Quaestio 2 In Quibis Sit Beatitudine
Quaestio 3 Quid Sit Beatitudine
Quaestio 4 His Quae Exiguntur ad Beatitudinem
Quaestio 5 De Adeptione Beatitudinis
Quaestio 6 De Volontatario et Involontario
Quaestio 8 De Voluntate, Quorum sit ut Volitorum
Quaestio 9 De Motivo Voluntatis
Quaestio 10 De Modo Quo Voluntas Movetur
Quaestio 17 De Actibus Imperatis
Quaestio 18 De Bonitate et Malitia Humanorum Actuum
Quaestio 19 De Bonitate Actus Interioris Voluntatis
Quaestio 20 De Bonitate et Malitia Exteriorum Actuum
Quaestio 21 His Quae Consequuntur Ratione Bonitatis vel Malitiae
Quaestio 22 De Subiecto Passionum Animae
Quaestio 23 De Passionum Differentia ad Invicem
Quaestio 24 De Bona et Malo Circa Passiones Animae
Quaestio 25 De Ordine Passionem ad Invicem
Quaestio 28 De Effectibus Amoris
Quaestio 32 De causis delectationis
Quaestio 33 de effectibus delectationis
Quaestio 34 de bonitate et malitia delectationum
Quaestio 35 de dolore et tristitia
Quaestio 36 de causis tristitiae
Quaestio 37 de effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio 38 de remediis doloris seu tristitiae
Quaestio 39 de bonitate et malitia doloris vel tristitiae
Quaestio 40 de spe et desperatione
Quaestio 42 de obiecto timoris
Quaestio 44 de effectibus timoris
Quaestio 47 de causa effectiva irae, et de remediis eius
Quaestio 48 de effectibus irae
Quaestio 49 De Habitibus in Generali
Quaestio 50 de subiecto habituum
Quaestio 52 de augmento habituum
Quaestio 53 de corruptione et diminutione habituum
Quaestio 54 de distinctione habituum
Quaestio 56 de subiecto virtutis
Quaestio 57 de distinctione virtutum
Quaestio 58 de virtutibus moralibus
Quaestio 59 de comparationem virtutis ad passionem
Quaestio 60 de distinctione virtutum Moralium ad invicem
Quaestio 61 de virtutibus cardinalibus
Quaestio 62 de virtutibus theologicis
Quaestio 64 de proprietatibus virtutum
Quaestio 65 de connexione virtutum
Quaestio 66 de aequalitate virtutum
Quaestio 67 de duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio 71 De Vitiis et Peccatis
Quaestio 72 de distinctione peccatorum vel vitiorum
Quaestio 73 de comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio 74 de subiecto vitiorum, sive peccatorum
Quaestio 75 de causis peccatorum in generali
Quaestio 76 de causis peccati in speciali
Quaestio 77 utrum passio animae sit causa peccati
Quaestio 78 de causa peccati quae est ex parte voluntatis, quae dicitur malitia
Quaestio 79 de causis exterioribus peccati
Quaestio 80 de causa peccati ex parte diaboli
Quaestio 81 de traductione peccato originali
Quaestio 82 de peccato originali quantum ad suam essentiam
Quaestio 83 de subiecto originalis peccati
Quaestio 84 de causa peccati secundum quod unum peccatum est causa alterius
Quaestio 85 de effectibus peccati de corruptione boni naturae
Quaestio 88 de veniali per comparationem ad mortale
Quaestio 89 de peccato veniali secundum se
Quaestio 91 de diversitate legum
Quaestio 92 de effectibus legis
Quaestio 93 de singulis legibus
Quaestio 96 de potestate legis humanae
Quaestio 97 de mutatione legum
Quaestio 99 de distinctione praeceptis veteris legis
Quaestio 100 de singulis generibus praeceptorum veteris legis
Quaestio 101 de praeceptis caeremonialibus
Quaestio 102 de causis caeremonialium praeceptorum
Quaestio 103 de duratione caeremonialium praeceptorum
Quaestio 104 de praeceptis iudicialibus
Quaestio 105 de ratione iudicialium praeceptorum
Quaestio 106 De Lege Evangelii secundum se
Quaestio 107 de comparatione legis novae ad legem veterem
Quaestio 108 de his quae continentur in lege nova
Quaestio 109 De Necessitate Gratiae
Quaestio 110 de gratia dei quantum ad eius essentiam
Quaestio 111 de divisione gratiae
Quaestio 113 de effectibus gratiae
Quaestio 2 de actu interiori fidei
Quaestio 3 de exteriori fidei actu
Quaestio 4 de ipsa fidei virtute
Quaestio 5 de habentibus fidem
Quaestio 7 de effectibus fidei
Quaestio 8 de dono intellectus
Quaestio 13 de peccato blasphemiae
Quaestio 14 de blasphemia in spiritum sanctum
Quaestio 15 de caecitate mentis et hebetudine sensus, quae opponuntur dono intellectus
Quaestio 16 de praeceptis pertinentibus ad praedicta
Quaestio 22 de praeceptis pertinentibus ad spem et timorem
Quaestio 24 de caritate in comparatione ad subiectum
Quaestio 25 de obiecto caritatis
Quaestio 26 de ordine caritatis
Quaestio 27 de principali actu caritatis, qui est dilectio
Quaestio 33 de correctione fraterna
Quaestio 44 de praeceptis caritatis
Quaestio 45 de dono sapientiae
Quaestio 48 de partibus prudentiae
Quaestio 49 de singulis prudentiae partibus quasi integralibus
Quaestio 50 de speciebus prudentiae quibus multitudo gubernatur
Quaestio 51 de virtutibus adiunctis prudentiae, quae sunt quasi partes potentiales ipsius
Quaestio 55 de vitiis oppositis prudentiae quae habent similitudinem cum ipsa
Quaestio 56 de praeceptis ad prudentiam pertinentibus
Quaestio 61 de distinctione iustitiae commutativae et distributivae
Quaestio 63 de acceptione personarum
Quaestio 65 de peccatis aliarum iniuriarum quae in personam committuntur
Quaestio 66 de furto et rapina
Quaestio 67 de verbis in quibus laeditur proximus quae pertinent ad iudicium
Quaestio 68 de his quae pertinent ad iniustam accusationem
Quaestio 69 de peccatis quae sunt contra iustitiam ex parte rei
Quaestio 70 de iniustitia pertinente ad personam testis
Quaestio 71 de iniustitia quae fit in iudicio ex parte advocatorum
Quaestio 77 de fraudulentia quae committitur in emptionibus et venditionibus
Quaestio 78 de peccato usurae, quod committitur in mutuis
Quaestio 80 de partibus potentialibus iustitiae, idest de virtutibus ei annexis
Quaestio 86 de oblationibus et primitiis
Quaestio 89 de assumptione nominis divini per modum iuramenti
Quaestio 90 de assumptione divini nominis per modum adiurationis
Quaestio 91 de assumptione divini nominis ad invocandum per orationem vel laudem
Quaestio 92 de superstitione, et de partibus eius
Quaestio 93 de speciebus superstitionis
Quaestio 95 de superstitione divinativa
Quaestio 96 de superstitionibus observantiarum
Quaestio 97 de tentatione qua deus tentatur
Quaestio 102 de observantia, et partibus eius
Quaestio 106 de gratia sive gratitudine
Quaestio 111 de simulatione et hypocrisi
Quaestio 112 de iactantia et ironia
Quaestio 114 de amicitia quae affabilitas dicitur
Quaestio 122 de praeceptis iustitiae
Quaestio 126 de vitio intimiditatis
Quaestio 128 de partibus fortitudinis
Quaestio 133 de pusillanimitate
Quaestio 135 de vitiis oppositis magnificentiae
Quaestio 138 de vitiis oppositis perseverantiae
Quaestio 139 de dono fortitudinis
Quaestio 140 de praeceptis fortitudinis
Quaestio 142 de vitiis oppositis temperantiae
Quaestio 143 de partibus temperantiae in generali
Quaestio 146 de his quae sunt circa delectationes ciborum
Quaestio 153 de vitio luxuriae
Quaestio 154 de luxuriae partibus
Quaestio 157 de clementia et mansuetudine
Quaestio 161 de speciebus modestiae
Quaestio 162 de superbia in communi
Quaestio 163 de peccato primi hominis, quod fuit per superbiam
Quaestio 164 de poena primi peccati
Quaestio 165 de tentatione primorum parentum
Quaestio 168 de modestia secundum quod consistit in exterioribus motibus corporis
Quaestio 169 de modestia secundum quod consistit in exteriori apparatu
Quaestio 170 de praeceptis temperantiae
Quaestio 172 de causa prophetiae
Quaestio 173 de modo cognitionis propheticae
Quaestio 174 de divisione prophetiae
Quaestio 176 de gratia linguarum
Quaestio 177 de gratia gratis data quae consistit in sermone
Quaestio 178 de gratia miraculorum
Quaestio 179 de divisione vitae per activam et contemplativam
Quaestio 180 De Vita Contemplativa
Quaestio 182 de comparatione vitae activae ad contemplativam
Quaestio 183 de officiis et statibus hominum in generali
Quaestio 184 de his quae pertinent ad statum perfectionis
Quaestio 185 de his quae pertinent ad statum episcoporum
Quaestio 186 de his in quibus principaliter consistit religionis status
Quaestio 187 de his quae competunt religiosis
Quaestio 188 de differentia religionum
Quaestio 189 de ingressu religionis
Quaestio 1 De convenientia Incarnationis
Quaestio 3 de unione ex parte personae assumentis
Quaestio 4 de unione ex parte assumpti
Quaestio 5 de assumptione partium humanae naturae
Quaestio 6 de ordine assumptionis praedictae
Quaestio 8 de gratia christi secundum quod est caput ecclesiae
Quaestio 9 de scientia christi
Quaestio 10 de qualibet praedictarum scientiarum
Quaestio 11 de scientia indita vel infusa animae christi
Quaestio 12 de scientia animae christi acquisita vel experimentali
Quaestio 13 de potentia animae christi
Quaestio 14 de defectibus corporis
Quaestio 15 de defectibus pertinentibus ad animam
Quaestio 16 de his quae conveniunt christo secundum esse et fieri
Quaestio 17 his quae pertinent ad unitatem in christo in communi
Quaestio 18 de unitate quantum ad voluntatem
Quaestio 19 de unitate operationis christi
Quaestio 20 His Quae Conveniunt Christo Per Comparatione ad Patrem: De Subiectione Christi
Quaestio 21 de oratione christi
Quaestio 22 de sacerdotio christi
Quaestio 23 an adoptio christo conveniat
Quaestio 24 de praedestinatione christi
Quaestio 25 His Quae Pertinent ad Christum in Comparatione ad Nos: De Adoratione Christi
Quaestio 26 Christus Mediator Dei et Hominum
Quaestio 27 De Sanctificatione Beatae Virginis
Quaestio 28 de virginitate matris dei
Quaestio 29 de desponsatione matris dei
Quaestio 30 de Annuntiatione beatae virginis
Quaestio 31 de ipsa conceptione salvatoris
Quaestio 32 de principio activo in conceptione christi
Quaestio 33 de modo et ordine conceptionis christi
Quaestio 34 de perfectione prolis conceptae
Quaestio 35 De Nativitate Christi
Quaestio 36 de manifestatione christi nati
Quaestio 37 de circumcisione christi
Quaestio 38 de baptismo quo christus baptizatus est
Quaestio 39 de baptizatione christi
Quaestio 40 de modo conversationis ipsius
Quaestio 41 de tentatione christi
Quaestio 42 de doctrina christi
Quaestio 43 de miraculis a christo factis
Quaestio 44 de singulis miraculorum speciebus
Quaestio 45 de transfiguratione christi
Quaestio 46 De Passione Christi
Quaestio 47 de causa efficiente passionis christi
Quaestio 48 de effectu passionis christi
Quaestio 49 de ipsis effectibus passionis christi
Quaestio 51 de sepultura christi
Quaestio 52 de descensu christi ad inferos
Quaestio 53 De Resurrectione Christi
Quaestio 54 de qualitate christi resurgentis
Quaestio 55 de manifestatione resurrectionis
Quaestio 56 de causalitate resurrectionis christi
Quaestio 57 de ascensione christi
Quaestio 58 de sessione christi ad dexteram patris
Quaestio 59 de iudiciaria potestate christi
Quaestio 60 Quid Sit Sacramentum
Quaestio 61 de necessitate sacramentorum
Quaestio 62 de effectu sacramentorum principali, qui est gratia
Quaestio 63 de alio effectu sacramentorum, qui est character
Quaestio 64 de causis sacramentorum
Quaestio 65 de numero sacramentorum
Quaestio 67 de ministris per quos traditur sacramentum baptismi
Quaestio 68 de suscipientibus baptismum
Quaestio 69 de effectibus baptismi
Quaestio 71 de praeparatoriis quae simul currunt cum baptismo
Quaestio 72 De Sacramento Confirmationis
Quaestio 73 De Sacramento Eucharistiae
Quaestio 74 de materia huius sacramenti
Quaestio 75 de conversione panis et vini in corpus et sanguinem christi
Quaestio 76 de modo quo christus existit in hoc sacramento
Quaestio 77 de accidentibus remanentibus in hoc sacramento
Quaestio 78 de forma huius sacramenti
Quaestio 79 de effectibus huius sacramenti
Quaestio 80 de usu sive sumptione huius sacramenti
Quaestio 81 de usu huius sacramenti quo christus usus est in prima sui institutione
Quaestio 82 de ministro huius sacramenti
Quaestio 83 de ritu huius sacramenti
Quaestio 84 De Sacramento Poenetentiae
Quaestio 85 de poenitentia secundum quod est virtus
Quaestio 86 de effectu poenitentiae
Quaestio 87 de remissione venialium peccatorum
Quaestio 88 de reditu peccatorum post poenitentiam dimissorum
Quaestio 89 de recuperatione virtutum per poenitentiam
Objection 1: It does not appear to be lawful to receive this sacrament daily, because, as Baptism shows forth our Lord's Passion, so also does this sacrament. Now one may not be baptized several times, but only once, because "Christ died once" only "for our sins," according to 1 Pt. 3:18. Therefore, it seems unlawful to receive this sacrament daily.
Objection 2: Further, the reality ought to answer to the figure. But the Paschal Lamb, which was the chief figure of this sacrament, as was said above (Question 73, Article 9) was eaten only once in the year; while the Church once a year commemorates Christ's Passion, of which this sacrament is the memorial. It seems, then, that it is lawful to receive this sacrament not daily, but only once in the year.
Objection 3: Further, the greatest reverence is due to this sacrament as containing Christ. But it is a token of reverence to refrain from receiving this sacrament; hence the Centurion is praised for saying (Mt. 8:8), "Lord, I am not worthy that Thou shouldst enter under my roof"; also Peter, for saying (Lk. 5:8), "Depart from me, for I am a sinful man, O Lord." Therefore, it is not praiseworthy for a man to receive this sacrament daily.
Objection 4: Further, if it were a praiseworthy custom to receive this sacrament frequently, then the oftener it were taken the more praise-worthy it would be. But there would be greater frequency if one were to receive it several. times daily; and yet this is not the custom of the Church. Consequently, it does not seem praiseworthy to receive it daily.
Objection 5: Further, the Church by her statutes intends to promote the welfare of the faithful. But the Church's statute only requires Communion once a year; hence it is enacted (Extra, De Poenit. et Remiss. xii): "Let every person of either sex devoutly receive the sacrament of the Eucharist at least at Easter; unless by the advice of his parish priest, and for some reasonable cause, he considers he ought to refrain from receiving for a time." Consequently, it is not praiseworthy to receive this sacrament daily.
On the contrary, Augustine says (De Verb. Dom., Serm. xxviii): "This is our daily bread; take it daily, that it may profit thee daily."
I answer that, There are two things to be considered regarding the use of this sacrament. The first is on the part of the sacrament itself, the virtue of which gives health to men; and consequently it is profitable to receive it daily so as to receive its fruits daily. Hence Ambrose says (De Sacram. iv): "If, whenever Christ's blood is shed, it is shed for the forgiveness of sins, I who sin often, should receive it often: I need a frequent remedy." The second thing to be considered is on the part of the recipient, who is required to approach this sacrament with great reverence and devotion. Consequently, if anyone finds that he has these dispositions every day, he will do well to receive it daily. Hence, Augustine after saying, "Receive daily, that it may profit thee daily," adds: "So live, as to deserve to receive it daily." But because many persons are lacking in this devotion, on account of the many drawbacks both spiritual and corporal from which they suffer, it is not expedient for all to approach this sacrament every day; but they should do so as often as they find themselves properly disposed. Hence it is said in De Eccles. Dogmat. liii: "I neither praise nor blame daily reception of the Eucharist."
Reply to Objection 1: In the sacrament of Baptism a man is conformed to Christ's death, by receiving His character within him. And therefore, as Christ died but once, so a man ought to be baptized but once. But a man does not receive Christ's character in this sacrament; He receives Christ Himself, Whose virtue endures for ever. Hence it is written (Heb. 10:14): "By one oblation He hath perfected for ever them that are sanctified." Consequently, since man has daily need of Christ's health-giving virtue, he may commendably receive this sacrament every day.
And since Baptism is above all a spiritual regeneration, therefore, as a man is born naturally but once, so ought he by Baptism to be reborn spiritually but once, as Augustine says (Tract. xi in Joan.), commenting on Jn. 3:4, "How can a man be born again, when he is grown old?" But this sacrament is spiritual food; hence, just as bodily food is taken every day, so is it a good thing to receive this sacrament every day. Hence it is that our Lord (Lk. 11:3), teaches us to pray, "Give us this day our daily bread": in explaining which words Augustine observes (De Verb. Dom., Serm. xxviii): "If you receive it," i.e. this sacrament, every day, "every day is today for thee, and Christ rises again every day in thee, for when Christ riseth it is today."
Reply to Objection 2: The Paschal Lamb was the figure of this sacrament chiefly as to Christ's Passion represented therein; and therefore it was partaken of once a year only, since Christ died but once. And on this account the Church celebrates once a year the remembrance of Christ's Passion. But in this sacrament the memorial of His Passion is given by way of food which is partaken of daily; and therefore in this respect it is represented by the manna which was given daily to the people in the desert.
Reply to Objection 3: Reverence for this sacrament consists in fear associated with love; consequently reverential fear of God is called filial fear, as was said in the 1.2, Question 67, Article 4, ad 2; 2.2, Question 19, Articles 9,11,12; because the desire of receiving arises from love, while the humility of reverence springs from fear. Consequently, each of these belongs to the reverence due to this sacrament; both as to receiving it daily, and as to refraining from it sometimes. Hence Augustine says (Ep. liv): "If one says that the Eucharist should not be received daily, while another maintains the contrary, let each one do as according to his devotion he thinketh right; for Zaccheus and the Centurion did not contradict one another while the one received the Lord with joy, whereas the other said: 'Lord I am not worthy that Thou shouldst enter under my roof'; since both honored our Saviour, though not in the same way." But love and hope, whereunto the Scriptures constantly urge us, are preferable to fear. Hence, too, when Peter had said, "Depart from me, for I am a sinful man, O Lord," Jesus answered: "Fear not."
Reply to Objection 4: Because our Lord said (Lk. 11:3), "Give us this day our daily bread," we are not on that account to communicate several times daily, for, by one daily communion the unity of Christ's Passion is set forth.
Reply to Objection 5: Various statutes have emanated according to the various ages of the Church. In the primitive Church, when the devotion of the Christian faith was more flourishing, it was enacted that the faithful should communicate daily: hence Pope Anaclete says (Ep. i): "When the consecration is finished, let all communicate who do not wish to cut themselves off from the Church; for so the apostles have ordained, and the holy Roman Church holds." Later on, when the fervor of faith relaxed, Pope Fabian (Third Council of Tours, Canon 1) gave permission "that all should communicate, if not more frequently, at least three times in the year, namely, at Easter, Pentecost, and Christmas." Pope Soter likewise (Second Council of Chalon, Canon xlvii) declares that Communion should be received "on Holy Thursday," as is set forth in the Decretals (De Consecratione, dist. 2). Later on, when "iniquity abounded and charity grew cold" (Mt. 24:12), Pope Innocent III commanded that the faithful should communicate "at least once a year," namely, "at Easter." However, in De Eccles. Dogmat. xxiii, the faithful are counseled "to communicate on all Sundays."
Ad decimum sic proceditur. Videtur quod non liceat quotidie hoc sacramentum suscipere. Sicut enim baptismus repraesentat dominicam passionem, ita et hoc sacramentum.
Sed non licet pluries baptizari, sed semel tantum, quia christus semel tantum pro peccatis nostris mortuus est, ut dicitur I Pet. III.
Ergo videtur quod non liceat hoc sacramentum quotidie suscipere.
Praeterea, veritas debet respondere figurae. Sed agnus paschalis, qui fuit figura praecipua huius sacramenti, ut supra dictum est, non manducabatur nisi semel in anno. Sed ecclesia semel in anno celebrat christi passionem, cuius hoc sacramentum est memoriale.
Ergo videtur quod non licet quotidie sumere hoc sacramentum, sed semel in anno.
Praeterea, huic sacramento, in quo totus christus continetur, maxima reverentia debetur. Ad reverentiam autem pertinet quod aliquis ab hoc sacramento abstineat, unde et laudatur centurio, qui dixit, Matth. VIII, domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum; et Petrus, qui dixit, Luc. V, exi a me, domine, quia homo peccator ego sum.
Ergo non est laudabile quod homo quotidie hoc sacramentum suscipiat.
Praeterea, si laudabile esset frequenter hoc sacramentum suscipere quanto frequentius sumeretur, tanto esset laudabilius. Sed maior esset frequentia si homo pluries in die sumeret hoc sacramentum.
Ergo esset laudabile quod homo pluries in die communicaret.
Quod tamen non habet ecclesiae consuetudo. Non ergo videtur esse laudabile quod aliquis quotidie hoc sacramentum accipiat.
Praeterea, ecclesia intendit suis statutis fidelium utilitati providere. Sed ex statuto ecclesiae fideles tenentur solum semel communicare in anno, unde dicitur extra, de poenit. Et remiss., omnis utriusque sexus fidelis suscipiat reverenter ad minus in Pascha eucharistiae sacramentum, nisi forte, de proprii sacerdotis consilio, ob aliquam rationabilem causam, ad tempus ab eius perceptione duxerit abstinendum.
Non ergo est laudabile quod quotidie hoc sacramentum sumatur.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de verbis domini, iste panis quotidianus est, accipe quotidie quod quotidie tibi prosit.
Respondeo dicendum quod circa usum huius sacramenti duo possunt considerari. Unum quidem ex parte ipsius sacramenti, cuius virtus est hominibus salutaris. Et ideo utile est quotidie ipsum suscipere, ut homo quotidie eius fructum percipiat.
Unde Ambrosius dicit, in libro de sacramentis, si quoties effunditur sanguis christi, in remissionem peccatorum effunditur, debeo semper accipere, qui semper pecco, debeo semper habere medicinam.
Alio modo potest considerari ex parte sumentis, in quo requiritur quod cum magna devotione et reverentia ad hoc sacramentum accedat. Et ideo, si aliquis se quotidie ad hoc paratum inveniat, laudabile est quod quotidie sumat.
Unde Augustinus, cum dixisset, accipe quod quotidie tibi prosit, subiungit, sic vive ut quotidie merearis accipere.
Sed quia multoties in pluribus hominum multa impedimenta huius devotionis occurrunt, propter corporis indispositionem vel animae, non est utile omnibus hominibus quotidie ad hoc sacramentum accedere, sed quotiescumque se homo ad illud paratum invenerit.
Unde in libro de ecclesiasticis dogmat. Dicitur, quotidie eucharistiae communionem accipere nec laudo nec vitupero.
Ad primum ergo dicendum quod per sacramentum baptismi configuratur homo morti christi, in se suscipiens eius characterem, et ideo, sicut christus semel mortuus est, ita solum semel debet homo baptizari. Sed per hoc sacramentum non recipit homo christi characterem, sed ipsum christum, cuius virtus manet in aeternum, unde, ad Heb. X, una oblatione consummavit sanctificatos in sempiternum.
Et ideo, quia quotidie homo indiget salutifera christi virtute, quotidie potest laudabiliter hoc sacramentum percipere.
Et quia praecipue baptismus est spiritualis regeneratio, ideo, sicut homo semel carnaliter nascitur, ita debet semel spiritualiter renasci per baptismum, ut Augustinus dicit, super illud Ioan. III, quomodo potest homo nasci cum sit senex? sed hoc sacramentum est cibus spiritualis, unde, sicut cibus corporalis quotidie sumitur, ita et hoc sacramentum quotidie sumere laudabile est.
Unde dominus, Luc. XI, docet petere, panem nostrum quotidianum da nobis hodie, in cuius expositione Augustinus dicit, in libro de verbis domini, si quotidie acceperis, scilicet hoc sacramentum, quotidie tibi est hodie, tibi christus quotidie resurgit, hodie enim est quando christus resurgit.
Ad secundum dicendum quod agnus paschalis praecipue fuit figura huius sacramenti quantum ad passionem christi, quae repraesentatur per hoc sacramentum. Et ideo semel tantum in anno sumebatur, quia christus semel mortuus est. Et propter hoc etiam ecclesia semel in anno celebrat memoriam passionis christi.
Sed in hoc sacramento traditur nobis memoriale passionis christi per modum cibi, qui quotidie sumitur. Et ideo quantum ad hoc significatur per manna, quod quotidie populo dabatur in deserto.
Ad tertium dicendum quod reverentia huius sacramenti habet timorem amori coniunctum, unde timor reverentiae ad deum dicitur timor filialis, ut in secunda parte dictum est.
Ex amore enim provocatur desiderium sumendi, ex timore autem consurgit humilitas reverendi. Et ideo utrumque pertinet ad reverentiam huius sacramenti, et quod quotidie sumatur, et quod aliquando abstineatur.
Unde Augustinus dicit, si dixerit quispiam non quotidie accipiendam eucharistiam, alius affirmat quotidie, faciat unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum. Neque enim litigaverunt inter se zacchaeus et ille centurio, cum alter eorum gaudens susceperit dominum, alter dixerit, non sum dignus ut intres sub tectum meum, ambo salvatorem honorificantes, quamvis non uno modo.
Amor tamen et spes, ad quae semper Scriptura nos provocat, praeferuntur timori, unde et, cum Petrus dixisset, exi a me, domine, quia peccator homo ego sum, respondit iesus, noli timere.
Ad quartum dicendum quod, quia dominus dicit, panem nostrum quotidianum da nobis hodie, non est pluries in die communicandum, ut saltem per hoc quod aliquis semel in die communicat, repraesentetur unitas passionis christi.
Ad quintum dicendum quod, secundum statum diversum ecclesiae, diversa circa hoc statuta emanarunt. Nam in primitiva ecclesia, quando magis vigebat devotio fidei christianae, statutum fuit ut quotidie fideles communicarent.
Unde Anacletus Papa dicit, peracta consecratione, omnes communicent qui noluerint ecclesiasticis carere liminibus, sic enim et apostoli statuerunt, et sancta Romana tenet ecclesia.
Postmodum vero, diminuto fidei fervore, fabianus Papa indulsit ut, si non frequentius, saltem ter in anno omnes communicent, scilicet in Pascha, in Pentecoste et in nativitate domini.
Soter etiam Papa in cena domini dicit esse communicandum, ut habetur in decretis, de consecr., dist. II.
Postmodum vero, propter iniquitatis abundantiam refrigescente caritate multorum, statuit innocentius III ut saltem semel in anno, scilicet in Pascha, fideles communicent.
Consulitur tamen in libro de ecclesiasticis dogmat., omnibus diebus dominicis communicandum.