Quaestio 3 de simplicitate ipsius
Quaestio 4 de perfectione ipsius
Quaestio 8 utrum hoc deo conveniat, quod ubique et in omnibus sit
Quaestio 12 quomodo cognoscatur a creaturis
Quaestio 13 de divinorum nominum
Quaestio 19 de ipsa dei voluntate
Quaestio 21 de iustitia et misericordia eius
Quaestio 23 de praedestinatione
Quaestio 25 de divina potentia
Quaestio 26 de divina beatitudine
Quaestio 27 de origine sive processione
Quaestio 28 de relationibus divinis
Quaestio 30 de pluralitate personarum
Quaestio 31 de his quae ad unitatem vel pluralitatem pertinent in divinis
Quaestio 32 de cognitione divinarum personarum
Quaestio 36 de nomen spiritus sancti
Quaestio 39 de personis in comparatione ad essentiam
Quaestio 40 de personis in comparatione ad relationes sive proprietates
Quaestio 41 de personis in comparatione ad actus notionales
Quaestio 42 de comparatione personarum ad invicem
Quaestio 43 de missione divinarum personarum
Quaestio 44 De Prima Causa Entium
Quaestio 45 de modo emanationis rerum a primo principio, qui dicitur creatio
Quaestio 46 de principio durationis rerum creatarum
Quaestio 47 de distinctione earum
Quaestio 48 de distinctione rerum in speciali
Quaestio 50 De Substantia Angelorum
Quaestio 51 de Angelis per comparationem ad corporalia
Quaestio 53 de motu locali Angelorum
Quaestio 54 de his quae pertinent ad virtutem cognoscitivam Angeli
Quaestio 55 de medio cognitionis angelicae
Quaestio 56 de cognitione Angelorum ex parte rerum quas cognoscunt
Quaestio 57 de his materialibus quae ab Angelis cognoscuntur
Quaestio 58 de modo angelicae cognitionis
Quaestio 59 de his quae pertinent ad voluntatem Angelorum
Quaestio 60 de actu voluntatis, qui est amor sive dilectio
Quaestio 61 quomodo angeli producti sunt in esse naturae
Quaestio 62 quomodo Angeli facti sunt in esse gratiae vel gloriae
Quaestio 63 quomodo Angeli facti sunt mali
Quaestio 65 de opere creationis creaturae corporalis
Quaestio 66 de ordine creationis ad distinctionem
Quaestio 67 de opere primae diei
Quaestio 68 de opere secundae diei
Quaestio 69 de opere tertiae diei
Quaestio 70 de opere ornatus de opere quartae diei
Quaestio 71 de opere quintae die
Quaestio 72 de opere sextae diei
Quaestio 73 de iis quae pertinent ad septimum diem
Quaestio 74 de omnibus septem diebus in communi
Quaestio 75 de ipsa anima secundum se
Quaestio 76 de unione animae ad corpus
Quaestio 77 de his quae pertinent ad potentias animae in generali
Quaestio 78 de his quae sunt praeambula ad intellectum
Quaestio 79 De Potentiis Intellectivus
Quaestio 80 de potentiis appetitivis
Quaestio 83 de libero arbitrio
Quaestio 84 quomodo anima intelligit corporalia
Quaestio 85 de modo et ordine intelligendi
Quaestio 86 quid intellectus noster in rebus materialibus cognoscat
Quaestio 87 quomodo anima intellectiva cognoscat seipsam, et ea quae in se sunt
Quaestio 88 quomodo anima humana cognoscat ea quae supra se sunt, scilicet immateriales substantias
Quaestio 89 de cognitione animae separatae
Quaestio 90 de productione primi hominis quantum ad animam
Quaestio 91de productione corporis primi hominis
Quaestio 92 de productione mulieris
Quaestio 94 de statu vel conditione primi hominis
Quaestio 95 de his quae pertinent ad voluntatem primi hominis
Quaestio 96 de dominio quod competebat homini in statu innocentiae
Quaestio 98 de his quae pertinent ad conservationem speciei
Quaestio 99 de conditione prolis generandae quantum ad corpus
Quaestio 100 de conditione prolis generandae quantum ad iustitiam
Quaestio 101 de conditione prolis generandae quantum ad scientiam
Quaestio 102 de loco hominis, qui est Paradisus
Quaestio 103 De Rerum Gubernatione in Communi
Quaestio 104de effectibus divinae gubernationis in speciali
Quaestio 105 de secundo effectu gubernationis divinae qui est mutatio creaturarum
Quaestio 106 Quomodo Angeli Moveant
Quaestio 107 de locutionibus Angelorum
Quaestio 108 de ordinatione Angelorum secundum hierarchias et ordines
Quaestio 109 de ordinatione malorum Angelorum
Quaestio 110 de praesidentia Angelorum super creaturam corporalem
Quaestio 111 de actione Angelorum in homines
Quaestio 112 de missione Angelorum
Quaestio 113 de custodia bonorum Angelorum
Quaestio 114 de impugnatione Daemonum
Quaestio 115 De Actione Corporalis Creaturae
Quaestio 117 de actione hominis
Quaestio 118 de traductione hominis ex homine
Quaestio 119 de propagatione hominis quantum ad corpus
Quaestio 1 de Ultimo Fine Humanae Vitae
Quaestio 2 In Quibis Sit Beatitudine
Quaestio 3 Quid Sit Beatitudine
Quaestio 4 His Quae Exiguntur ad Beatitudinem
Quaestio 5 De Adeptione Beatitudinis
Quaestio 6 De Volontatario et Involontario
Quaestio 8 De Voluntate, Quorum sit ut Volitorum
Quaestio 9 De Motivo Voluntatis
Quaestio 10 De Modo Quo Voluntas Movetur
Quaestio 17 De Actibus Imperatis
Quaestio 18 De Bonitate et Malitia Humanorum Actuum
Quaestio 19 De Bonitate Actus Interioris Voluntatis
Quaestio 20 De Bonitate et Malitia Exteriorum Actuum
Quaestio 21 His Quae Consequuntur Ratione Bonitatis vel Malitiae
Quaestio 22 De Subiecto Passionum Animae
Quaestio 23 De Passionum Differentia ad Invicem
Quaestio 24 De Bona et Malo Circa Passiones Animae
Quaestio 25 De Ordine Passionem ad Invicem
Quaestio 28 De Effectibus Amoris
Quaestio 32 De causis delectationis
Quaestio 33 de effectibus delectationis
Quaestio 34 de bonitate et malitia delectationum
Quaestio 35 de dolore et tristitia
Quaestio 36 de causis tristitiae
Quaestio 37 de effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio 38 de remediis doloris seu tristitiae
Quaestio 39 de bonitate et malitia doloris vel tristitiae
Quaestio 40 de spe et desperatione
Quaestio 42 de obiecto timoris
Quaestio 44 de effectibus timoris
Quaestio 47 de causa effectiva irae, et de remediis eius
Quaestio 48 de effectibus irae
Quaestio 49 De Habitibus in Generali
Quaestio 50 de subiecto habituum
Quaestio 52 de augmento habituum
Quaestio 53 de corruptione et diminutione habituum
Quaestio 54 de distinctione habituum
Quaestio 56 de subiecto virtutis
Quaestio 57 de distinctione virtutum
Quaestio 58 de virtutibus moralibus
Quaestio 59 de comparationem virtutis ad passionem
Quaestio 60 de distinctione virtutum Moralium ad invicem
Quaestio 61 de virtutibus cardinalibus
Quaestio 62 de virtutibus theologicis
Quaestio 64 de proprietatibus virtutum
Quaestio 65 de connexione virtutum
Quaestio 66 de aequalitate virtutum
Quaestio 67 de duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio 71 De Vitiis et Peccatis
Quaestio 72 de distinctione peccatorum vel vitiorum
Quaestio 73 de comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio 74 de subiecto vitiorum, sive peccatorum
Quaestio 75 de causis peccatorum in generali
Quaestio 76 de causis peccati in speciali
Quaestio 77 utrum passio animae sit causa peccati
Quaestio 78 de causa peccati quae est ex parte voluntatis, quae dicitur malitia
Quaestio 79 de causis exterioribus peccati
Quaestio 80 de causa peccati ex parte diaboli
Quaestio 81 de traductione peccato originali
Quaestio 82 de peccato originali quantum ad suam essentiam
Quaestio 83 de subiecto originalis peccati
Quaestio 84 de causa peccati secundum quod unum peccatum est causa alterius
Quaestio 85 de effectibus peccati de corruptione boni naturae
Quaestio 88 de veniali per comparationem ad mortale
Quaestio 89 de peccato veniali secundum se
Quaestio 91 de diversitate legum
Quaestio 92 de effectibus legis
Quaestio 93 de singulis legibus
Quaestio 96 de potestate legis humanae
Quaestio 97 de mutatione legum
Quaestio 99 de distinctione praeceptis veteris legis
Quaestio 100 de singulis generibus praeceptorum veteris legis
Quaestio 101 de praeceptis caeremonialibus
Quaestio 102 de causis caeremonialium praeceptorum
Quaestio 103 de duratione caeremonialium praeceptorum
Quaestio 104 de praeceptis iudicialibus
Quaestio 105 de ratione iudicialium praeceptorum
Quaestio 106 De Lege Evangelii secundum se
Quaestio 107 de comparatione legis novae ad legem veterem
Quaestio 108 de his quae continentur in lege nova
Quaestio 109 De Necessitate Gratiae
Quaestio 110 de gratia dei quantum ad eius essentiam
Quaestio 111 de divisione gratiae
Quaestio 113 de effectibus gratiae
Quaestio 2 de actu interiori fidei
Quaestio 3 de exteriori fidei actu
Quaestio 4 de ipsa fidei virtute
Quaestio 5 de habentibus fidem
Quaestio 7 de effectibus fidei
Quaestio 8 de dono intellectus
Quaestio 13 de peccato blasphemiae
Quaestio 14 de blasphemia in spiritum sanctum
Quaestio 15 de caecitate mentis et hebetudine sensus, quae opponuntur dono intellectus
Quaestio 16 de praeceptis pertinentibus ad praedicta
Quaestio 22 de praeceptis pertinentibus ad spem et timorem
Quaestio 24 de caritate in comparatione ad subiectum
Quaestio 25 de obiecto caritatis
Quaestio 26 de ordine caritatis
Quaestio 27 de principali actu caritatis, qui est dilectio
Quaestio 33 de correctione fraterna
Quaestio 44 de praeceptis caritatis
Quaestio 45 de dono sapientiae
Quaestio 48 de partibus prudentiae
Quaestio 49 de singulis prudentiae partibus quasi integralibus
Quaestio 50 de speciebus prudentiae quibus multitudo gubernatur
Quaestio 51 de virtutibus adiunctis prudentiae, quae sunt quasi partes potentiales ipsius
Quaestio 55 de vitiis oppositis prudentiae quae habent similitudinem cum ipsa
Quaestio 56 de praeceptis ad prudentiam pertinentibus
Quaestio 61 de distinctione iustitiae commutativae et distributivae
Quaestio 63 de acceptione personarum
Quaestio 65 de peccatis aliarum iniuriarum quae in personam committuntur
Quaestio 66 de furto et rapina
Quaestio 67 de verbis in quibus laeditur proximus quae pertinent ad iudicium
Quaestio 68 de his quae pertinent ad iniustam accusationem
Quaestio 69 de peccatis quae sunt contra iustitiam ex parte rei
Quaestio 70 de iniustitia pertinente ad personam testis
Quaestio 71 de iniustitia quae fit in iudicio ex parte advocatorum
Quaestio 77 de fraudulentia quae committitur in emptionibus et venditionibus
Quaestio 78 de peccato usurae, quod committitur in mutuis
Quaestio 80 de partibus potentialibus iustitiae, idest de virtutibus ei annexis
Quaestio 86 de oblationibus et primitiis
Quaestio 89 de assumptione nominis divini per modum iuramenti
Quaestio 90 de assumptione divini nominis per modum adiurationis
Quaestio 91 de assumptione divini nominis ad invocandum per orationem vel laudem
Quaestio 92 de superstitione, et de partibus eius
Quaestio 93 de speciebus superstitionis
Quaestio 95 de superstitione divinativa
Quaestio 96 de superstitionibus observantiarum
Quaestio 97 de tentatione qua deus tentatur
Quaestio 102 de observantia, et partibus eius
Quaestio 106 de gratia sive gratitudine
Quaestio 111 de simulatione et hypocrisi
Quaestio 112 de iactantia et ironia
Quaestio 114 de amicitia quae affabilitas dicitur
Quaestio 122 de praeceptis iustitiae
Quaestio 126 de vitio intimiditatis
Quaestio 128 de partibus fortitudinis
Quaestio 133 de pusillanimitate
Quaestio 135 de vitiis oppositis magnificentiae
Quaestio 138 de vitiis oppositis perseverantiae
Quaestio 139 de dono fortitudinis
Quaestio 140 de praeceptis fortitudinis
Quaestio 142 de vitiis oppositis temperantiae
Quaestio 143 de partibus temperantiae in generali
Quaestio 146 de his quae sunt circa delectationes ciborum
Quaestio 153 de vitio luxuriae
Quaestio 154 de luxuriae partibus
Quaestio 157 de clementia et mansuetudine
Quaestio 161 de speciebus modestiae
Quaestio 162 de superbia in communi
Quaestio 163 de peccato primi hominis, quod fuit per superbiam
Quaestio 164 de poena primi peccati
Quaestio 165 de tentatione primorum parentum
Quaestio 168 de modestia secundum quod consistit in exterioribus motibus corporis
Quaestio 169 de modestia secundum quod consistit in exteriori apparatu
Quaestio 170 de praeceptis temperantiae
Quaestio 172 de causa prophetiae
Quaestio 173 de modo cognitionis propheticae
Quaestio 174 de divisione prophetiae
Quaestio 176 de gratia linguarum
Quaestio 177 de gratia gratis data quae consistit in sermone
Quaestio 178 de gratia miraculorum
Quaestio 179 de divisione vitae per activam et contemplativam
Quaestio 180 De Vita Contemplativa
Quaestio 182 de comparatione vitae activae ad contemplativam
Quaestio 183 de officiis et statibus hominum in generali
Quaestio 184 de his quae pertinent ad statum perfectionis
Quaestio 185 de his quae pertinent ad statum episcoporum
Quaestio 186 de his in quibus principaliter consistit religionis status
Quaestio 187 de his quae competunt religiosis
Quaestio 188 de differentia religionum
Quaestio 189 de ingressu religionis
Quaestio 1 De convenientia Incarnationis
Quaestio 3 de unione ex parte personae assumentis
Quaestio 4 de unione ex parte assumpti
Quaestio 5 de assumptione partium humanae naturae
Quaestio 6 de ordine assumptionis praedictae
Quaestio 8 de gratia christi secundum quod est caput ecclesiae
Quaestio 9 de scientia christi
Quaestio 10 de qualibet praedictarum scientiarum
Quaestio 11 de scientia indita vel infusa animae christi
Quaestio 12 de scientia animae christi acquisita vel experimentali
Quaestio 13 de potentia animae christi
Quaestio 14 de defectibus corporis
Quaestio 15 de defectibus pertinentibus ad animam
Quaestio 16 de his quae conveniunt christo secundum esse et fieri
Quaestio 17 his quae pertinent ad unitatem in christo in communi
Quaestio 18 de unitate quantum ad voluntatem
Quaestio 19 de unitate operationis christi
Quaestio 20 His Quae Conveniunt Christo Per Comparatione ad Patrem: De Subiectione Christi
Quaestio 21 de oratione christi
Quaestio 22 de sacerdotio christi
Quaestio 23 an adoptio christo conveniat
Quaestio 24 de praedestinatione christi
Quaestio 25 His Quae Pertinent ad Christum in Comparatione ad Nos: De Adoratione Christi
Quaestio 26 Christus Mediator Dei et Hominum
Quaestio 27 De Sanctificatione Beatae Virginis
Quaestio 28 de virginitate matris dei
Quaestio 29 de desponsatione matris dei
Quaestio 30 de Annuntiatione beatae virginis
Quaestio 31 de ipsa conceptione salvatoris
Quaestio 32 de principio activo in conceptione christi
Quaestio 33 de modo et ordine conceptionis christi
Quaestio 34 de perfectione prolis conceptae
Quaestio 35 De Nativitate Christi
Quaestio 36 de manifestatione christi nati
Quaestio 37 de circumcisione christi
Quaestio 38 de baptismo quo christus baptizatus est
Quaestio 39 de baptizatione christi
Quaestio 40 de modo conversationis ipsius
Quaestio 41 de tentatione christi
Quaestio 42 de doctrina christi
Quaestio 43 de miraculis a christo factis
Quaestio 44 de singulis miraculorum speciebus
Quaestio 45 de transfiguratione christi
Quaestio 46 De Passione Christi
Quaestio 47 de causa efficiente passionis christi
Quaestio 48 de effectu passionis christi
Quaestio 49 de ipsis effectibus passionis christi
Quaestio 51 de sepultura christi
Quaestio 52 de descensu christi ad inferos
Quaestio 53 De Resurrectione Christi
Quaestio 54 de qualitate christi resurgentis
Quaestio 55 de manifestatione resurrectionis
Quaestio 56 de causalitate resurrectionis christi
Quaestio 57 de ascensione christi
Quaestio 58 de sessione christi ad dexteram patris
Quaestio 59 de iudiciaria potestate christi
Quaestio 60 Quid Sit Sacramentum
Quaestio 61 de necessitate sacramentorum
Quaestio 62 de effectu sacramentorum principali, qui est gratia
Quaestio 63 de alio effectu sacramentorum, qui est character
Quaestio 64 de causis sacramentorum
Quaestio 65 de numero sacramentorum
Quaestio 67 de ministris per quos traditur sacramentum baptismi
Quaestio 68 de suscipientibus baptismum
Quaestio 69 de effectibus baptismi
Quaestio 71 de praeparatoriis quae simul currunt cum baptismo
Quaestio 72 De Sacramento Confirmationis
Quaestio 73 De Sacramento Eucharistiae
Quaestio 74 de materia huius sacramenti
Quaestio 75 de conversione panis et vini in corpus et sanguinem christi
Quaestio 76 de modo quo christus existit in hoc sacramento
Quaestio 77 de accidentibus remanentibus in hoc sacramento
Quaestio 78 de forma huius sacramenti
Quaestio 79 de effectibus huius sacramenti
Quaestio 80 de usu sive sumptione huius sacramenti
Quaestio 81 de usu huius sacramenti quo christus usus est in prima sui institutione
Quaestio 82 de ministro huius sacramenti
Quaestio 83 de ritu huius sacramenti
Quaestio 84 De Sacramento Poenetentiae
Quaestio 85 de poenitentia secundum quod est virtus
Quaestio 86 de effectu poenitentiae
Quaestio 87 de remissione venialium peccatorum
Quaestio 88 de reditu peccatorum post poenitentiam dimissorum
Quaestio 89 de recuperatione virtutum per poenitentiam
Objection 1: It would seem that the form of this sacrament is not: "I absolve thee." Because the forms of the sacraments are received from Christ's institution and the Church's custom. But we do not read that Christ instituted this form. Nor is it in common use; in fact in certain absolutions which are given publicly in church (e.g. at Prime and Compline and on Maundy Thursday), absolution is given not in the indicative form by saying: "I absolve thee," but In the deprecatory form, by saying: "May Almighty God have mercy on you," or: "May Almighty God grant you absolution and forgiveness." Therefore the form of this sacrament is not: "I absolve thee."
Objection 2: Further, Pope Leo says (Ep. cviii) that God's forgiveness cannot be obtained without the priestly supplications: and he is speaking there of God's forgiveness granted to the penitent. Therefore the form of this sacrament should be deprecatory.
Objection 3: Further, to absolve from sin is the same as to remit sin. But God alone remits sin, for He alone cleanses man inwardly from sin, as Augustine says (Contra Donatist. v, 21). Therefore it seems that God alone absolves from sin. Therefore the priest should say not: "I absolve thee," as neither does he say: "I remit thy sins."
Objection 4: Further, just as our Lord gave His disciples the power to absolve from sins, so also did He give them the power "to heal infirmities," "to cast out devils," and "to cure diseases" (Mt. 10:1; Lk. 9:1). Now the apostles, in healing the sick, did not use the words: "I heal thee," but: "The Lord Jesus Christ heal thee," as Peter said to the palsied man (Acts 9:34). Therefore since priests have the power which Christ gave His apostles, it seems that they should not use the form: "I absolve thee," but: "May Christ absolve thee."
Objection 5: Further, some explain this form by stating that when they say: "I absolve thee," they mean "I declare you to be absolved." But neither can this be done by a priest unless it be revealed to him by God, wherefore, as we read in Mt. 16:19 before it was said to Peter: "Whatsoever thou shalt bind upon earth," etc., it was said to him (Mt. 16:17): "Blessed art thou Simon Bar-Jona: because flesh and blood have not revealed it to thee, but My Father Who is in heaven." Therefore it seems presumptuous for a priest, who has received no revelation on the matter, to say: "I absolve thee," even if this be explained to mean: "I declare thee absolved."
On the contrary, As our Lord said to His disciples (Mt. 28:19): "Going . . . teach ye all nations, baptizing them," etc., so did He say to Peter (Mt. 16:19): "Whatsoever thou shalt loose on earth," etc. Now the priest, relying on the authority of those words of Christ, says: "I baptize thee." Therefore on the same authority he should say in this sacrament: "I absolve thee."
I answer that, The perfection of a thing is ascribed to its form. Now it has been stated above (Article 1, ad 2) that this sacrament is perfected by that which is done by the priest. Wherefore the part taken by the penitent, whether it consist of words or deeds, must needs be the matter of this sacrament, while the part taken by the priest, takes the place of the form.
Now since the sacraments of the New Law accomplish what they signify, as stated above (Question 62, Article 1, ad 1), it behooves the sacramental form to signify the sacramental effect in a manner that is in keeping with the matter. Hence the form of Baptism is: "I baptize thee," and the form of Confirmation is: "I sign thee with the sign of the cross, and I confirm thee with the chrism of salvation," because these sacraments are perfected in the use of their matter: while in the sacrament of the Eucharist, which consists in the very consecration of the matter, the reality of the consecration is expressed in the words: "This is My Body."
Now this sacrament, namely the sacrament of Penance, consists not in the consecration of a matter, nor in the use of a hallowed matter, but rather in the removal of a certain matter, viz. sin, in so far as sins are said to be the matter of Penance, as explained above (Article 2). This removal is expressed by the priest saying: "I absolve thee": because sins are fetters, according to Prov. 5:22. "His own iniquities catch the wicked, and he is fast bound with the ropes of his own sins." Wherefore it is evident that this is the most fitting form of this sacrament: "I absolve thee."
Reply to Objection 1: This form is taken from Christ's very words which He addressed to Peter (Mt. 16:19): "Whatsoever thou shalt loose on earth," etc., and such is the form employed by the Church in sacramental absolution. But such absolutions as are given in public are not sacramental, but are prayers for the remission of venial sins. Wherefore in giving sacramental absolution it would not suffice to say: "May Almighty God have mercy on thee," or: "May God grant thee absolution and forgiveness," because by such words the priest does not signify the giving of absolution, but prays that it may be given. Nevertheless the above prayer is said before the sacramental absolution is given, lest the sacramental effect be hindered on the part of the penitent, whose acts are as matter in this sacrament, but not in Baptism or Confirmation.
Reply to Objection 2: The words of Leo are to be understood of the prayer that precedes the absolution, and do not exclude the fact that the priest pronounces absolution.
Reply to Objection 3: God alone absolves from sin and forgives sins authoritatively; yet priests do both ministerially, because the words of the priest in this sacrament work as instruments of the Divine power, as in the other sacraments: because it is the Divine power that works inwardly in all the sacramental signs, be they things or words, as shown above (Question 62, Article 4; Question 64, Articles 1,2). Wherefore our Lord expressed both: for He said to Peter (Mt. 16:19): "Whatsoever thou shalt loose on earth," etc., and to His disciples (Jn. 20:23): "Whose sins you shall forgive, they are forgiven them." Yet the priest says: "I absolve thee," rather than: "I forgive thee thy sins," because it is more in keeping with the words of our Lord, by expressing the power of the keys whereby priests absolve. Nevertheless, since the priest absolves ministerially, something is suitably added in reference to the supreme authority of God, by the priest saying: "I absolve thee in the name of the Father, and of the Son, and of the Holy Ghost," or by the power of Christ's Passion, or by the authority of God. However, as this is not defined by the words of Christ, as it is for Baptism, this addition is left to the discretion of the priest.
Reply to Objection 4: Power was given to the apostles, not that they themselves might heal the sick, but that the sick might be healed at the prayer of the apostles: whereas power was given to them to work instrumentally or ministerially in the sacraments; wherefore they could express their own agency in the sacramental forms rather than in the healing of infirmities. Nevertheless in the latter case they did not always use the deprecatory form, but sometimes employed the indicative or imperative: thus we read (Acts 3:6) that Peter said to the lame man: "What I have, I give thee: In the name of Jesus Christ of Nazareth, arise and walk."
Reply to Objection 5: It is true in a sense that the words, "I absolve thee" mean "I declare thee absolved," but this explanation is incomplete. Because the sacraments of the New Law not only signify, but effect what they signify. Wherefore, just as the priest in baptizing anyone, declares by deed and word that the person is washed inwardly, and this not only significatively but also effectively, so also when he says: "I absolve thee," he declares the man to be absolved not only significatively but also effectively. And yet he does not speak as of something uncertain, because just as the other sacraments of the New Law have, of themselves, a sure effect through the power of Christ's Passion, which effect, nevertheless, may be impeded on the part of the recipient, so is it with this sacrament. Hence Augustine says (De Adult. Conjug. ii): "There is nothing disgraceful or onerous in the reconciliation of husband and wife, when adultery committed has been washed away, since there is no doubt that remission of sins is granted through the keys of the kingdom of heaven." Consequently there is no need for a special revelation to be made to the priest, but the general revelation of faith suffices, through which sins are forgiven. Hence the revelation of faith is said to have been made to Peter.
It would be a more complete explanation to say that the words, "I absolve thee" mean: "I grant thee the sacrament of absolution."
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod haec non sit forma huius sacramenti, ego te absolvo.
Formae enim sacramentorum ex institutione christi et usu ecclesiae habentur. Sed christus non legitur hanc formam instituisse. Neque etiam in communi usu habetur, quinimmo in quibusdam absolutionibus quae in ecclesia publice fiunt, sicut in prima et completorio et in cena domini, absolvens non utitur oratione indicativa, ut dicat, ego vos absolvo, sed oratione deprecativa, cum dicit, misereatur vestri omnipotens deus, vel, absolutionem tribuat vobis omnipotens deus. Ergo haec non est forma huius sacramenti, ego te absolvo.
Praeterea, leo Papa dicit, indulgentia dei nisi supplicationibus sacerdotum nequit obtineri.
Loquitur autem de indulgentia dei quae praestatur poenitentibus.
Ergo forma huius sacramenti debet esse per modum deprecationis.
Praeterea, idem est absolvere a peccato quod peccatum remittere. Sed solus deus peccatum remittit, qui etiam solus interius a peccato mundat, ut Augustinus dicit, super Ioan..
Ergo videtur quod solus deus a peccato absolvat. Non ergo debet dicere sacerdos, ego te absolvo, sicut non dicit, ego tibi peccata remitto.
Praeterea, sicut dominus dedit potestatem discipulis absolvendi a peccatis, ita etiam dedit eis potestatem curandi infirmitates, scilicet ut Daemonia eiicerent et ut languores curarent, ut habetur Matth. X et Luc. IX.
Sed sanando infirmos apostoli non utebantur his verbis, ego te sano, sed, sanet te dominus iesus christus.
Ergo videtur quod sacerdotes, habentes potestatem apostolis a christo traditam, non debeant uti hac forma verborum, ego te absolvo, sed, absolutionem praebeat tibi christus.
Praeterea, quidam hac forma utentes sic eam exponunt, ego te absolvo, idest, absolutum ostendo.
Sed neque hoc sacerdos facere potest, nisi ei divinitus reveletur.
Unde, ut legitur Matth. XVI, antequam Petro diceretur, quodcumque solveris super terram, erit etc., dictum est ei, beatus es, simon bar iona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus, qui in caelis est.
Ergo videtur quod sacerdos cui non est facta revelatio, praesumptuose dicat, ego te absolvo, etiam si exponatur, idest, absolutum ostendo.
Sed contra est quod, sicut dominus dixit discipulis, Matth. Ult., euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos, ita dixit Petro, Matth. XVI, quodcumque solveris.
Sed sacerdos, auctoritate illorum verborum christi fretus, dicit, ego te baptizo. Ergo, eadem auctoritate, dicere debet in hoc sacramento, ego te absolvo.
Respondeo dicendum quod in qualibet re perfectio attribuitur formae.
Dictum est autem supra quod hoc sacramentum perficitur per ea quae sunt ex parte sacerdotis. Unde oportet quod ea quae sunt ex parte poenitentis, sive sint verba sive facta, sint quaedam materia huius sacramenti, ea vero quae sunt ex parte sacerdotis, se habent per modum formae. Cum autem sacramenta novae legis efficiant quod figurant, ut supra dictum est; oportet quod forma sacramenti significet id quod in sacramento agitur, proportionaliter materiae sacramenti.
Unde forma baptismi est, ego te baptizo, et forma confirmationis, consigno te signo crucis et confirmo te chrismate salutis, eo quod huiusmodi sacramenta perficiuntur in usu materiae.
In sacramento autem eucharistiae, quod consistit in ipsa consecratione materiae, exprimitur veritas consecrationis, cum dicitur, hoc est corpus meum.
Hoc autem sacramentum, scilicet poenitentiae, non consistit in consecratione alicuius materiae, nec in usu alicuius materiae sanctificatae, sed magis in remotione cuiusdam materiae, scilicet peccati, prout peccata dicuntur esse materia poenitentiae, ut ex supra dictis patet.
Talis autem remotio significatur a sacerdote cum dicitur, ego te absolvo, nam peccata sunt quaedam vincula, secundum illud Proverb. V, iniquitates suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum quisque constringitur.
Unde patet quod haec est convenientissima forma huius sacramenti, ego te absolvo.
Ad primum ergo dicendum quod ista forma sumitur ex ipsis verbis christi quibus Petro dixit, quodcumque solveris super terram, etc.. Et tali forma utitur ecclesia in sacramentali absolutione.
Huiusmodi autem absolutiones in publico factae non sunt sacramentales, sed sunt orationes quaedam ordinatae ad remissionem venialium peccatorum. Unde in sacramentali absolutione non sufficeret dicere, misereatur tui omnipotens deus, vel, absolutionem et remissionem tribuat tibi deus, quia per haec verba sacerdos absolutionem non significat fieri, sed petit ut fiat. Praemittitur tamen etiam in sacramentali absolutione talis oratio, ne impediatur effectus sacramenti ex parte poenitentis, cuius actus materialiter se habent in hoc sacramento, non autem in baptismo vel in confirmatione.
Ad secundum dicendum quod verbum leonis Papae est intelligendum quantum ad deprecationem quae praemittitur absolutioni.
Non autem removet quin sacerdotes absolvant.
Ad tertium dicendum quod solus deus per auctoritatem et a peccato absolvit et peccata remittit. Sacerdotes autem utrumque faciunt per ministerium, inquantum scilicet verba sacerdotis in hoc sacramento instrumentaliter operantur, sicut etiam in aliis sacramentis; nam virtus divina est quae interius operatur in omnibus sacramentalibus signis, sive sint res sive sint verba, sicut ex supra dictis patet.
Unde et dominus utrumque expressit, nam Matth. XVI dixit Petro, quodcumque solveris super terram, etc.; et Ioan. XX dixit discipulis, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis.
Ideo tamen sacerdos potius dicit, ego te absolvo, quam, ego tibi peccata remitto, quia hoc magis congruit verbis quae dominus dixit virtutem clavium ostendens, per quas sacerdotes absolvunt. Quia tamen sacerdos sicut minister absolvit, convenienter apponitur aliquid quod pertineat ad primam auctoritatem dei, scilicet ut dicatur, ego te absolvo in nomine patris et filii et spiritus sancti, vel, per virtutem passionis christi, vel, auctoritate dei, sicut dionysius exponit, XIII cap. Caelest. Hier..
Quia tamen hoc non est determinatum ex verbis christi, sicut in baptismo, talis appositio relinquitur arbitrio sacerdotis.
Ad quartum dicendum quod apostolis non est data potestas ut ipsi sanarent infirmos, sed ut ad eorum orationem infirmi sanarentur. Est autem eis collata potestas operandi instrumentaliter, sive ministerialiter, in sacramentis. Et ideo magis possunt in formis sacramentalibus exprimere actum suum quam in sanationibus infirmitatum. In quibus tamen non semper utebantur modo deprecativo, sed quandoque etiam modo indicativo et imperativo, sicut Act. III legitur quod Petrus dixit claudo, quod habeo, hoc tibi do. In nomine iesu christi, surge et ambula.
Ad quintum dicendum quod ista expositio, ego te absolvo, idest, absolutum ostendo, quantum ad aliquid quidem vera est, non tamen est perfecta.
Sacramenta enim novae legis non solum significant, sed etiam faciunt quod significant. Unde sicut sacerdos, baptizando aliquem, ostendit hominem interius ablutum per verba et facta, non solum significative, sed etiam effective; ita etiam cum dicit, ego te absolvo, ostendit hominem absolutum non solum significative, sed etiam effective.
Nec tamen loquitur quasi de re incerta. Quia sicut alia sacramenta novae legis habent de se certum effectum ex virtute passionis christi, licet possit impediri ex parte recipientis, ita etiam est et in hoc sacramento.
Unde Augustinus dicit, in libro de adult. Coniug., non est turpis nec difficilis post patrata et purgata adulteria reconciliatio coniugii, ubi per claves regni caelorum non dubitatur fieri remissio peccatorum.
Unde nec sacerdos indiget speciali revelatione sibi facta, sed sufficit generalis revelatio fidei, per quam remittuntur peccata. Unde revelatio fidei dicitur Petro facta fuisse.
Esset autem perfectior expositio, ego te absolvo, idest, sacramentum absolutionis tibi impendo.