Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
2. Quod ergo quidam omnium Psalmorum quinque libros esse crediderunt, illud secuti sunt, quoties in fine psalmi dictum fuerit, Fiat, fiat (Psal. XL, LXXI, LXXXVIII, et CV) . Sed hujus dispertitionis rationem cum vellem comprehendere, non valui: quia nec ipsae quinque partes aequales sunt inter se, etsi non scripturae quantitate, saltem Psalmorum ipso numero, ut tricenos haberent. Et si uniuscujusque libri finis est. Fiat, fiat; cur liber quintus idemque ultimus non eodem fine sit terminatus, merito quaeri potest. Nos autem Scripturae canonicae auctoritatem sequentes, ubi legitur, Scriptum est enim in libro Psalmorum (Act. I, 20) ; unum Psalmorum librum esse novimus. Et video quidem quomodo et hoc verum sit, et illud si verum est, huic vero non reluctetur. Fieri enim potest ut aliqua consuetudine litterarum hebraearum unus liber dicatur, qui constat ex pluribus; sicut ex Ecclesiis pluribus una constat Ecclesia, et ex pluribus coelis unum coelum (Non enim coelorum aliquod praetermisit qui dixit, Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram ((Psal. CXX, 2)) . Et cum Scriptura dicat, Et vocavit Deus firmamentum 1962 coelum; et aquas esse super firmamentum ((Gen. I, 8, 7)) , hoc est super coelum: non mentitur tamen eadem Scriptura dicens, Et aquae quae super coelos sunt, laudent nomen Domini ((Psal. CXLVIII, 4, 5)) ; quia non ait, super coelum), et una terra ex multis terris. Nam et orbem terrae, et orbem terrarum, quotidiana consuetudine dicimus. Et qui ait, Scriptum est in libro Psalmorum, quanquam mos loquendi sic se habeat, ut unum esse librum insinuare voluisse videatur; tamen responderi potest, in libro Psalmorum esse dictum, In aliquo libro eorum quinque: quod in usu locutionis usque adeo vel non est, vel raro est, ut etiam duodecim Prophetarum unum librum esse ideo persuadeatur, quia similiter legitur, Sicut scriptum est in libro Prophetarum (Act. VII, 42) . Sunt etiam qui universas omnino Scripturas canonicas unum librum vocent, quod valde mirabili et divina unitate concordent: et hinc esse dictum, In capite libri scriptum est de me, ut faciam voluntatem tuam; ut sic intelligatur per Filium Pater fecisse mundum, cujus conditio principium Scripturarum est in libro Geneseos. Vel magis quia prophetia videtur esse, non facta narrans, sed futura praenuntians (non enim ait, quod fecerim; sed, ut faciam, sive, ut facerem voluntatem tuam); ad illud haec sententia referenda est, quod in primis partibus ejusdem libri scriptum est, Erunt duo in carne una (Gen. II, 24) . Quod sacramentum magnum dicit Apostolus, in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 31, 32) . Quanquam et iste Psalmorum liber potest intelligi significatus, ubi dictum est, In capite libri scriptum est de me, ut faciam voluntatem tuam: sequitur enim, Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei. De ipso quippe accipitur prophetatus in capite libri hujus psalmus ipse primus, Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiarum non sedit: sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte (Psal. I, 1, 2) : ut hoc sit quod dictum est, Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei. Quod autem sequitur, Evangelizavi justitiam tuam in Ecclesia magna (Psal. XXXIX, 8-10) ; congruentius ad illud refertur, Et erunt duo in carne una.