Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Posterioris Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Posterioris Tomi Parte Continentur.
Ad Opera Sancti Ambrosii Appendix. Pars prima. Complectens Opera A Benedictinis In Sua Editione Admissa.
In Librum Subsequentem Admonitio.
In Librum Subsequentem Admonitio.
De XLII Mansionibus Filiorum Israel Tractatus.
De XLII Mansionibus Filiorum Israel Tractatus.
((Commentaria In XIII Epistolas Pauli.))
In Subsequentia Commentaria Admonitio
In Subsequentia Commentaria Admonitio
Commentaria In XIII Epistolas Beati Pauli.
Commentaria In XIII Epistolas Beati Pauli.
In Epistolam Ad Romanos.
(Vers. 1.) Paulus servus Christi Jesu. Apud veteres nostros
(Vers. 3.) De filio suo. Dignum fuit, ut quia Deus
(Vers. 7.) Omnibus qui sunt Romae, dilectis Dei, vocatis sanctis.
(Vers. 12.) Id est, simul consolari in vobis per eam quae invicem est, fidem vestram atque meam.
(Vers. 20.) Invisibilia enim ejus a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur.
(Vers. 22.) Qui praedicas non furandum, furaris
(Vers. 25.) Circumcisio quidem prodest, si Legem observes.
(Vers. 11 et 12.) Deinde adjecit: Non est intelligens.
(Vers. 16.) Contritio et infelicitas in viis eorum.
(Vers. 22.) Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi. per fidem Jesu Christi,
(Vers. 29.) An Judaeorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium.
(Vers. 2.) Si enim Abraham ex operibus Legis justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. Hoc
(Vers. 3.) Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam
(Vers. 16.) Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini. Firma esse non potest
(Vers. 18.) Qui contra spem in spem credidit (Gen.
(Vers. 1.) Justificati igitur ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum.
(Vers. 8.) Commendat autem suam charitatem Deus in nobis.
(Vers. 20.) Lex autem subintravit, ut abundaret delictum. Lex, in adjutorium data est
(Vers. 2.) Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? Hoc dicit, quoniam viventes
(Vers. 13.) Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato. membra vestra
(Vers. 15.) Quid ergo? peccabimus, quia non sumus sub Lege, sed sub gratia? Absit.
(Vers. 23.) Nam merces peccati mors est.
(Vers. 6.) Nunc autem soluti sumus a Lege mortis, in qua detinebamur.
(Vers. 9.) Ego autem vivebam sine Lege aliquando. Quid est sine Lege, cum Lex semper fuerit, sicut
(Vers. 10.) Ego autem mortuus sum.
(Vers. 13.) Quod ergo bonum est, mihi mors est? Absit.
(Vers. 20.) Si autem quod nolo, hoc facio jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum.
(Vers. 5.) Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt.
(Vers. 6.) Nam prudentia carnis mors est.
(Vers. 8, 9.) Qui enim in carne sunt, Deo placere non possunt. Sapientes mundi in carne sunt,
(Vers. 14.) Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Vos de patre diabolo estis
(Vers. 19.) Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat.
(Vers. 29.) Nam quos praescivit.
(Vers. 32.) Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum.
(Vers. 6.) Non autem excidit verbum Dei. Non excidit In Isaac vocabitur tibi semen
(Vers. 19.) Quid adhuc quaeritur? Voluntati enim ejus quis resistit?
(Vers. 15.) Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi: quae est assumptio, nisi vita ex mortuis?
(Vers. 20.) Bene, sed in incredulitate fracti sunt
(Vers. 32.) Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur.
(Vers. 6.) Habentes autem donationes Dei diversas secundum gratiam, quae data est nobis.
(Vers. 7.) Sive ministerium in ministrando.
(Vers. 8.) Sive qui exhortatur in exhortando. Et hunc eodem modo in eo ipso,
(Vers. 9.) Dilectio sine simulatione. Praeceptum novum do vobis, ut diligatis invicem
(Vers. 12.) Spe gaudentes. Postquam dixit: Tempori servientes, Spe gaudentes
(Vers. 1.) Omnibus potestatibus sublimioribus subditi estote non est enim potestas, nisi a Deo.
(Vers. 5.) Ideoque subditi estote, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.
(Vers. 13.) Sicut in die honeste ambulemus.
(Vers. 12.) Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
(Vers. 22.) Tu fidem habes penes temetipsum: habe coram Deo. Hoc est,
(Vers. 1.) Debemus autem nos, firmiores, infirmitates invalidiorum portare. Recte ait, debemus
(Vers. 8.) Salutate Ampliatum dilectum meum in Christo.
(Vers. 9.) Salutate Urbanum adjutorem meum in Christo. Stachyn quoque dilectum meum.
(Vers. 14.) Salutate Asyncletum, Phlegontem, Herman, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres.
(Vers. 20.) Deus autem pacis conteret satanam sub pedibus vestris velociter
In Epistolam B. Pauli Ad Corinthios Primam.
In Epistolam B. Pauli Ad Corinthios Primam.
(Vers. 17.) Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare. Quoniam majus est evangelizare,
(Vers. 27.) Sed stulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientes.
(Vers. 29.) Ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.
(Vers. 9.) Dei enim sumus operis participes: Dei cultura, Dei aedificatio estis.
(Vers. 19.) Sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum.
(Vers. 21.) Itaque nemo glorietur in homine. Quoniam enim humanae cogitationes et consilia improvida
(Vers. 8.) Jam saturati estis, jam divites facti estis, sine nobis regnatis.
(Vers. 17.) Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus charissimus et fidelis in Domino.
(Vers. 19.) Veniam autem cito ad vos, si Dominus permiserit.
(Vers. 2.) Et vos inflati estis, et non magis luctum habuistis.
(Vers. 6.) Bona est gloriatio vestra?
(Vers. 3.) Nescitis quoniam angelos judicabimus? Addidit plus, dicendo: angelos judicabimus,
(Vers. 18.) Fugite fornicationem. Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est.
(Vers. 5.) Nolite fraudare invicem. Hoc dicit, Nisi ex consensu ad tempus Ut vacetis orationi.
(Vers. 9.) Quod si se non continent, nubant.
(Vers. 15.) Quod si infidelis discedit, discedat.
(Vers. 17.) Nisi unicuique sicut divisit Deus. Divisit
(Vers. 23.) Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum. Verum est, quia tam caro empti sumus, ut
(Vers. 6.) Aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem haec operandi? operandi
(Vers. 11.) Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est, si nos vestra carnalia metamus?
(Vers. 12.) Si alii potestate vestra utuntur, nonne magis nos? Si enim ii qui per Evangelium patres
(Vers. 20.) Et factus sum Judaeis tamquam Judaeus, ut Judaeos lucrifacerem.
(Vers. 23.) Omnia autem facio propter Evangelium, ut particeps ejus fiam. Hoc est, omnia supradicta
(Vers. 11.) Verumtamen neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino. in Domino,
(Vers. 17.) Hoc autem praecipio, non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis.
(Vers. 14.) Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. Hoc dicens,
(Vers. 20.) Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. Hoc dicit, quia multa membra,
(Vers. 27.) Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.
(Vers. 14.) Nam si oravero lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.
(Vers. 5.) Et quia visus est Cephae: id est, Petro. Hoc etiam Postea illis undecim
(Vers. 22.) Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
(Vers. 36.) Stulte, tu quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur?
(Vers. 51.) Ecce mysterium vobis dico, omnes quidem resurgemus Sed non omnes immutabimur.
In Epistolam B. Pauli Ad Corinthios Secundam.
In Epistolam B. Pauli Ad Corinthios Secundam.
170 (Vers. 2.) Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
(Vers. 2.) Si enim ego contristo vos, et quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me?
(Vers. 14.) Sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum diem. Tamdiu obtusos dicit, quamdiu non
178 (Vers. 15.) Sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses velamen est positum supra cor eorum.
(Vers. 9.) Persecutionem passi, sed non derelicti. Verum est, Dejecti, sed non perimus:
(Vers. 5.) Qui autem perficit nos in hoc ipsum, Deus est: qui etiam dedit nobis pignus Spiritum.
(Vers. 9.) Et ideo contendimus sive praesentes, sive peregrinantes placere illi.
(Vers. 13.) Sive enim mente excedimus, Deo: sive sanum sapimus, vobis. Hoc dicit,
(Vers. 2.) Capaces estote nostri. Nemini nocuimus, neminem gravavimus, neminem circumvenimus.
(Vers. 6.) Sed qui consolatur humiles Deus, consolatus est nos in adventu Titi.
(Vers. 6.) Ita ut rogaremus Titum, quod quemadmodum coepit, ita consumet in vos etiam gratiam istam.
(Vers. 9.) Sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum.
(Vers. 6.) Et parati in omnibus vindicare omnem inobedientiam, cum impleta fuerit obauditio vestra.
(Vers. 12.) Non enim audemus conjungere aut comparare nos ipsos quibusdam, qui se ipsos commendant.
(Vers. 14.) Non enim quasi non pertingentes usque ad vos, superextendimus nos: hoc est,
(Vers. 24.) A Judaeis quinquies quadraginta, una minus accepi.
(Vers. 1.) Si gloriari oportet, sed non opus est mihi.
In Epistolam Beati Pauli Ad Galatas.
In Epistolam Beati Pauli Ad Galatas.
(Vers. 4.) Qui dedit semetipsum pro peccatis nostris. Ut liberaret nos de praesenti saeculo maligno.
(Vers. 3.) Sed neque Titus, qui mecum erat, Titus, qui mecum erat
(Vers. 19.) Ego enim per Legem Legi mortuus sum, ut Deo vivam. Christo confixus sum cruci.
(Vers. 21.) Si enim per Legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est.
(Vers. 3.) Incipientes spiritu, nunc carne consummamini?
(Vers. 7.) Cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae?
(Vers. 11.) Timeo vos ne frustra laboraverim in vobis. Timeo ne sine causa laboraverim in vobis
(Vers. 20.) Vellem autem praesens esse nunc apud vos, et mutare vocem meam quia confundor in vobis.
(Vers. 15.) Quod si mordetis invicem, et criminatis videte ne ab invicem consumamini.
(Vers. 18.) Quod si Spiritu ducimini, non estis sub Lege. justo non est lex posita
(Vers. 6.) Communicet autem is, qui catechizatur verbo ei qui se catechizat, in omnibus bonis:
(Vers. 11.) Scitote qualibus litteris scripsi vobis mea manu. Ego scripsi mea manu,
(Vers. 18.) Gratia nostri Domini Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres.
In Epistolam B. Pauli Ad Ephesios.
In Epistolam B. Pauli Ad Ephesios.
(Vers. 6.) Cujus gratia salvi facti estis. Huic dono addit et gentes significans
(Vers. 16.) Ut exhiberet et reconciliaret ambos in uno corpore Deo per crucem. Sublata inimicitia,
(Vers. 19.) Ergo jam non estis hospites et incolae, sed estis cives sanctorum, et domestici Dei.
(Vers. 27.) Sol non occidat super iracundiam vestram: nolite locum dare diabolo.
(Vers. 14.) Propter quod dicit: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et continges Christum.
(Vers. 10.) De caetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.
In Epistolam B. Pauli Ad Philippenses.
In Epistolam B. Pauli Ad Philippenses.
(Vers. 2.) Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.
In Epistolam B. Pauli Ad Colossenses.
In Epistolam B. Pauli Ad Colossenses.
In Epist. B. Pauli Ad Thessalonicenses Primam.
In Epist. B. Pauli Ad Thessalonicenses Primam.
(Vers. 24, 25.) Fidelis est enim Deus, qui vocavit vos, qui et faciet. Fratres, orate pro nobis.
In Epist. B. Pauli Ad Thessalonicenses Secundam.
In Epist. B. Pauli Ad Thessalonicenses Secundam.
(Vers. 5.) Dominus autem dirigat corda vestra in dilectione Dei, et patientia Christi.
In Epistolam B. Pauli Ad Timotheum Primam.
In Epistolam B. Pauli Ad Timotheum Primam.
(Vers. 5.) Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus.
(Vers. 6.) Nam quae in deliciis est vidua, vivens mortua est.
301 (Vers. 19.) Adversum presbyterum accusationem ne receperis.
(Vers. 20.) Delinquentes autem coram omnibus argue, ut caeteri metum habeant.
(Vers. 6.) Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia.
In Epistolam B. Pauli Ad Timotheum Secundam.
In Epistolam B. Pauli Ad Timotheum Secundam.
(Vers. 5.) Etsi certet quis, non coronatur, nisi legitime certaverit.
In Epistolam D. Pauli Ad Titum.
In Epistolam D. Pauli Ad Titum.
In Epistolam B. Pauli Ad Philemonem.
In Epistolam B. Pauli Ad Philemonem.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, assume illum sicut me. Servo sapienti liberi servient
(Vers. 25.) Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, amen.
In Sequentem Tractatum Admonitio.
In Sequentem Tractatum Admonitio.
De Trinitate, Alias In Symbolum Apostolorum, Tractatus.
De Trinitate, Alias In Symbolum Apostolorum, Tractatus.
In Sequentem Tractatum Admonitio.
In Sequentem Tractatum Admonitio.
De Fide Orthodoxa, Contra Arianos, Alias De Filii Divinitate Et Consubstantialitate, Tractatus.
De Fide Orthodoxa, Contra Arianos, Alias De Filii Divinitate Et Consubstantialitate, Tractatus.
In Libellum De Dignit. Sacerdotali Admonitio.
In Libellum De Dignit. Sacerdotali Admonitio.
De Dignitate Sacerdotali.
In Sequentem Libellum Admonitio.
In Sequentem Libellum Admonitio.
Ad Virginem Devotam.
In Sermones Hactenus Sub Ambrosii Nomine Evulgatos Admonitio.
In Sermones Hactenus Sub Ambrosii Nomine Evulgatos Admonitio.
Index Sermonum Praetermissorum.
Index Sermonum Praetermissorum.
Index Sermonum.
Sermones Sancto Ambrosio Hactenus Ascripti.
Sermones Sancto Ambrosio Hactenus Ascripti.
391 Sermo I. Dominica I Adventus.
392 Sermo II. De Natali Domini veniente.
394 Sermo III. In die natalis Domini I.
Sermo IV. De natali Domini Salvatoris II.
Sermo V. De natali Domini III.
Sermo VI. De natali Domini IV.
Sermo VII. De kalendis Januariis.
Sermo VIII. De sancta Epiphania I.
402 Sermo IX. De sancta Epiphania II.
Sermo X. De sancta Epiphania III.
Sermo XI. De sancta Epiphania IV.
406 Sermo XII. De sancta Epiphania V.
Sermo XIII. Super his verbis Evangelii: Simile est regnum coelorum fermento.
409 Sermo XIV. Dominica in Septuagesima.
Sermo XV. Dominica in Sexagesima.
411 Sermo XVI. Ubi Dominus sabbato manum aridam curavit.
Sermo XVII. De sancta quadragesima I.
Sermo XVIII. De sancta Quadragesima II.
415 Sermo XIX. De sancta Quadragesima III.
Sermo XX. De sancta Quadragesima IV.
Sermo XXI. De sancta Quadragesima V.
Sermo XXII. De sancta Quadragesima VI.
Sermo XXIII. De sancta Quadragesima VII.
Sermo XXIV. De Sancta Quadragesima VIII.
Sermo XXV. De Sancta Quadragesima IX.
Sermo XXVI. De sancta Quadragesima X.
Sermo XXVII. De jejunio Domini in deserto, De Quadragesima XI.
Sermo XXVIII. De sancta Quadragesima XII.
Sermo XXIX. De sancta Quadragesima XIII.
432 Sermo XXX. De sancta Quadragesima XIV.
Sermo XXXI. De sancta Quadragesima XV.
Sermo XXXII. De sancta Quadragesima XVI.
Sermo XXXIII. De jejuniis Quadragesimae XVII.
436 Sermo XXXIV. Dominica Resurrectionis.
437 Sermo XXXV. De Mysterio Paschae II.
Sermo XXXVI. In die sancto Pentecostes.
439 Sermo XXXVII. De Mirabilibus.
Sermo XXXVIII. De Gratia Baptismi.
Sermo XL. De jejuniis et eleemosynis.
Sermo XLI. De eo quod dicit Dominus in Evangelio: Vulpes foveas habent, etc.
448 Sermo XLIII. Increpatio ad populum quod Ecclesiam non frequentet.
Sermo XLIV. Post increpationem allectio ad populum.
Sermo XLV. De primo Adam et secundo.
Sermo XLVII. In cap. XXX Proverb. de differentia Salomonis et aliorum prophetarum.
455 Sermo XLVIII. In festo sanctae Agnetis virginis et martyris.
Sermo XLIX. In natali Ss. Cantii, Cantiani et Cantianillae.
Sermo L. In natali sancti Joannis Baptistae.
Sermo LI. De praerogativa ejusdem S. Joannis Baptistae.
Sermo LII. De vita ejusdem sancti Joannis Baptistae.
Sermo LIII. In natali sanctorum apostolorum Petri et Pauli.
Sermo LIV. De neglecta solemnitate beatorum apostolorum Petri et Pauli.
Sermo LV. In natali Ss. Nazarii et Celsi martyrum.
468 Sermo LVI. De Natali sancti Eusebii Vercellensis episcopi.
Sermo LVII. De Depositione ejusdem sancti Eusebii.
Sermo LVIII. De sancto Cypriano.
Sermo LIX. In natali unius Martyris, sive Domini Domitiani.
Sermo LX. De Natali sanctorum Martyrum.
Sermo LXI. De Natali Martyrum.
475 Sermo LXII. De bellico Tumultu, seu pro communi Martyrum.
Sermo LXIII. De Servo centurionis in Evangelio in dedicatione Basilicae.
In Epist. Ex Ambrosianarum Numero Segregatas Admonitio.
In Epist. Ex Ambrosianarum Numero Segregatas Admonitio.
Epistolae Ex Ambrosianarum Numero Segregatae.
Epistolae Ex Ambrosianarum Numero Segregatae.
Ambrosius episcopus servus Christi virginibus sacris.
Ambrosius servus Christi fratribus per omnem Italiam in Domino aeternam salutem.
Monitum.
Precationes Duae Hactenus Ambrosio Attributae.
Precationes Duae Hactenus Ambrosio Attributae.
489 Precatio Prima. In praeparatione ad Missam.
Precatio Secunda. Item in praeparatione ad Missam.
In Expositionem Apocalypsis Admonitio.
In Expositionem Apocalypsis Admonitio.
Expositio Super Septem Visiones Libri Apocalypsis.
Expositio Super Septem Visiones Libri Apocalypsis.
(Vers. 7.) Et audivi etiam altare dicens: Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua.
In Librum De Poenitentia Monitum.
In Librum De Poenitentia Monitum.
De Poenitentia Liber Unus.
Monitum.
De Spiritu Sancto Libellus Unus.
De Spiritu Sancto Libellus Unus.
Monitum.
De Concordia Matthaei Et Lucae In Genealogia Christi.
De Concordia Matthaei Et Lucae In Genealogia Christi.
Monitum.
De Dignit. Conditionis Humanae Libellus
De Dignit. Conditionis Humanae Libellus
Monitum.
Exorcismus.
Appendix Ad Opera S. Ambrosii. Pars altera, Complectens opuscula quae in editione Benedictiniana non sunt admissa.
Admonitio In Acta S. Sebastiani.
Admonitio In Acta S. Sebastiani.
Acta S. Sebastiani Martyris.
Caput Primum. S. Sebastianus martyres animat.
Caput II. Marcelliani et Marci graviter oppugnata constantia.
Caput III. S. Sebastianus nutantes confirmat.
Caput IV. Inferni poenae, coelique gaudia, martyrum aninis inculcata.
Caput V. Opum deliciarumque usus.
Caput VI. Martyrum felicitas et gloria.
Caput VII. Sebastiani oratione et miraculis, consersi Zoe et Nicostratus.
Caput VII . Marcelliani et Marci constantia, oratio ad neophytos.
Caput IX. Caeteri a Sebastiano una cum captivis conversi.
Caput X. Omnes a Polycarpo ad baptismum praeparati.
Caput XI. Baptizati catechumeni, unaque Claudius cum filiis.
Caput XII. Errores Gentilium coram Chromatio Urbis praefecto confutati a Tranquillino.
Caput XIII. Verbi incarnatio Gentili exposita.
Caput XIV. Chromatius Urbis praefectus catechizatur.
Caput XV. Chromatii confracta Idola.
Caput XVI. Instvumentis astrologiae judiciariae confractis sanatur Chromatius.
Caput XVII. Chromatii et Tiburtii baptismus.
Caput XVIII. Chromatius, praefectura Urbis abdicata, persecutionis tempore Christianos alit.
Caput XIX. Ss. Sebastiani, Tiburtii, et aliorum praeclara facta in Urbe.
Caput XX. Ss. Zoes. Tranquillini et aliorum coedes.
Caput XXI. S. Tiburtii martyrium.
Caput XXII. Ss. Castuli, Marcelliani, Marci, caedes.
Caput XXIII. S. Sebastiani gloriosum certamen.
Liber De Vitiorum Virtutumque Conflictu, Ad Simplicianum.
Liber De Vitiorum Virtutumque Conflictu, Ad Simplicianum.
Caput II. Primum superbia tibi dicit,
Caput III. Inanis gloria dicit:
Caput XIII. Torpor vel ignavia dicit:
Caput XIV. Evagatio inquieta dicit:
Caput XX. Ventris ingluvies dicit:
Caput XXI. Inepta laetitia dicit:
Caput XXII. Multiloquium dicit:
Caput XXIV. Spiritalis fornicatio dicit:
Caput XXV. Amor saeculi dicit:
Libri Duo De Vocatione Gentium.
Libri Duo De Vocatione Gentium.
Caput VI. Qualis sit natura humana sine gratia.
Caput VIII. Fides unde nascatur, et unde acquiratur.
Caput IX. Quod Deus sit auctor omnium virtutum et omnis boni.
Caput III. De consideratione differentiarum quibus divinae gratiae opera et dona variata sunt.
Caput IV. Quod aversio a Deo non sit divinae constitutionis, sed propriae voluntatis.
Caput VI. Quod Christus pro omnibus impiis et peccatoribus mortuus fuerit.
Caput VII. Quomodo mysterium vocationis gentium prophetis fuerit cognitum et apostolis.
Caput VIII. Quare tanta multitudo non regeneratorum infantium a perpetua alienetur salute.
Caput IX. Quomodo gratia tamquam famulam et receptricem donorum suorum praeparet voluntatem.
De Moribus Brachmanorum.
Philosophorum Aliquot Epistolae, Quorum Habetur Interpres S. Ambrosius, Gilberti, Cognati, Nozereni opera in studiosorum usum, jam olim cum aliis mult
Epistolae Duae De Monacho Energumeno.
Explanatio Symboli Ad Initiandos.
Explanatio Symboli Ad Initiandos.
Epistola De Fide Ad Beatum Hieronymum Presbyterum.
Epistola De Fide Ad Beatum Hieronymum Presbyterum.
Admonitio In Hymnos Sequentes S. Ambrosio Attributos.
Admonitio In Hymnos Sequentes S. Ambrosio Attributos.
III. Subsidia Litteraria Quae Hymnos Collectos Et Explicatos Continent.
Hymni S. Ambrosio Attributi.
Hymnus ad serenitatem poscendam, al. in postulatione serenitatis.
Hymnus in postulatione pluviae.
De Ss. Gervasii et Protasii Martyrum Inventione.
Hymnus tempore Paschali ad Tertiam.
Hymnus de opere diei secundae.
Hymnus ad Tertiam, de Passione Domini.
LXIX. In Natali S. Georgii Martyris.
De Ss. Petro et Paulo Apostolis.
In Natali S. Martini episcopi.
Index Analyticus In Hunc Tomum.
Index Analyticus In Hunc Tomum.
Ordo Rerum Quae In Hac Posterioris Tomi Parte Continentur. Ad Opera S Ambrosii Appendix.
Ordo Rerum Quae In Hac Posterioris Tomi Parte Continentur. Ad Opera S Ambrosii Appendix.
In Sermones Hactenus Sub Ambrosii Nomine Evulgatos Admonitio.
Sermonum, quos in antiquioribus Ambrosii nostri editionibus pervolvere est, mentionem prope fecit nemo, qui partem eorum haud mediocrem eidem sancto viro perperam attribui, et inter aliorum Patrum Opera, maxime vero beati Maximi circumferri non agnoverit. Romana editio nedum mederetur huic incommodo, alios insuper adjectos voluit ab ingenio styloque Ambrosiano magis abhorrentes, quam primi illi. Sed non unicum ejusdem editionis in ea re hoc peccatum est; praeterea enim et sermones non paucos ab aliorum classe avulsos in alienas sedes amandavit, et multa cum in titulis, tum in ipso contextu, quo viderentur magis Ambrosiani, propria immutavit auctoritate; unde contigit in errorem induci homines alioqui sagacissimos.
Quapropter ut in posterum lectores ab hujusmodi fraude liberaremus, omnes Sermones, qui Ambrosii nomen in quibuslibet editionibus prae se ferunt, ad examen placuit revocare: qua in censura post adhibitam, qua majorem non valuimus, diligentiam et severitatem, eorumdem Sermonum, exceptis concionibus quatuor, nimirum in funere Valentiniani, in funere Theodosii, de Basilicis non tradendis, ac de Reliquiis sanctorum Gervasii et Protasii, quas edidimus propriis locis, nullum omnino deprehendimus, quem cum aliqua veri specie ac similitudine attribui Ambrosio posse arbitraremur. Enim vero illic omnia tantopere a sancti Doctoris elocutione ac tractandi ratione discrepantia nobis visa sunt, ut nulli dubitemus nostram in sententiam quotquot eosdem, qua par est, attentione examinabunt, pedibus concessuros.
Quod igitur Cassiodorus (Lib. de Instit. divin. Litt. cap. 5) aetate sua homilias seu sermones exstitisse affirmat, qui Ambrosii nomen in fronte gererent, nisi credatur memoria sua vel falsa cujuspiam relatione deceptus esse, dicendum erit jam dudum excidisse illa exemplaria. Quod vero ad ea quibus continentur ii sermones, qui eidem Praesuli nunc tribuuntur, nullius auctoritatis illa putamus. Namque, ut plurimum, aut recentiorem praeferunt manum, aut libri fuere usui chorali inservientes, nimirum lectionarii et homiliarii, quorum momentum levissimum esse negabit nemo. Sed ne vetustioribus quidem codicibus hac in re fidem habere satis tutum est. Etenim docet experientia, quo magis illi fierent vendibiles, homiliis aut sermonibus quibus constabant, magna nomina saepe saepius ab antiquariis inscripta esse. Hoc ipsum in his sermonibus aperte cognoscitur; cum enim antiquiora ipsorum exemplaria nulla habeamus codice Lugdunensi, cujus varias lectiones clarissimi Baluzii amicitiae debemus; et codice Gallensi, quem a se tractatum atque excussum testatur Mabillonius noster ante mille annos exaratum esse, nihilominus tamen horum uterque sermones continet Gallensis quidem Augustinum, Lugdunensis vero Ambrosium auctorem falso ostentantes, et maximam partem sancto Maximo restituendos, ut de Gallensibus Mabillonius ipse profitetur. Ex horum censura de Lugdunensi statuas, licet; cum utroque codice iidem propemodum sermones exhibeantur.
Neque vero admirabitur quisquam beato Maximo tot sermones ascribi, quandoquidem non ignoratur quantus in concionando hic Sanctus exstiterit. Quod autem ex ejus sermonibus pars non minima transcripta sit in Ambrosii nomen, praeter memoratas scriptorum fraudes, id etiam hinc potuit contingere, quod cum Opera sancti Doctoris nostri sedulo evolverit, magnaque fragmenta ex eisdem ac potissimum e Commentario in Lucam ad verbum excerpta indiderit, incautis librariis errandi praebuerit occasionem. Inde similiter conjicere forsan liceat non alium auctorem libris seu sermonibus de Sacramentis quaerendum esse, quam eumdem Maximum; cui conjecturae locus ac tempus patrocinantur.
Quae sunt a nobis hactenus dicta, planum faciunt solos sermones, ex quibus in librorum formam ab Ambrosio ipso redactis, tomus prior totus fere componitur, et magna quoque pars posterioris, Ambrosianos certo vocari. Nos igitur temere fecisse non videbimur, quod nullum eorum, quos hic expendimus, inter Opera sancti Doctoris vera et explorata ediderimus. Cum autem ex his alii non nisi apud Ambrosium, alii vero etiam alibi vulgati exstent, priores tantum exhibebimus, ne pondere minus utili crescat volumen. Attamen ut magis pateat nos liberiori censura haudquaquam usos, cujusque sermonis capiti strictim praemittemus eas rationes, queis ne illum Ambrosianum arbitraremur, adducti sumus. Nec propterea obluctabimur, si quis lectorum eosdem sermones argumentis potioribus Ambrosio nostro iverit vindicatum.
Quod porro ad eas conciones, quae in aliorum Patrum operibus circumferuntur, cum prae caeteris eo quoque praejudicio solae laborent, quod non magis Ambrosio, quam vel Maximo vel alicui alteri adjudicatae sunt, minus timide ipsas recidimus. Ne vero negotium cuipiam facessat illa mutatio, gemino indice providebitur. Quorum in primo sermones omissi collocabuntur tali ordine, ut non solum quam quisque sedem antea in editionibus Ambrosianis obtinuerit, verum etiam apud quem Patrum reperiatur, uno intuitu advertere sit. In secundo indice triplex series eorum sermonum, quos retinemus, ita contexetur, ut omnes 0587 Ambrosianae editiones, antiquae videlicet, Romana, et nova nostra e regione invicem sibi positae comparentur. Sed prius quaedam ad omissos sermones speciatim pertinentia annotanda sunt.
Sermones de Tempore.—Priores duo, Romanae scilicet editionis primus ac tertius, in Gallensi codice Augustino attribuuntur, sed in Corbeiensi ac Germanensi, aliisque pluribus dantur Maximo, quem toti spirant. Idem etiam de sequenti dicere licet, cujus inscriptionem codex Lugdunensis veram hanc praefert: Dicendum ante natale Domini.
Quartus omissorum, qui sextus est Romanae editionis, in Appendice Augustiniana Caesario addicitur. Huic opinioni haud reclamamus, admonuisse nempe contenti comparationes in eo esse, quae cum legantur in sermonibus supra memoratis, interpolationem videntur arguere. Sermonem pariter post hos omissum, id est, duodecimum dictae editionis eadem Appendix tribuit Caesario; Ambrosio sane eum qui legerit, nemo tribuet. Nec alio modo de subsequenti, quem in Appendice sermonum Augustini etiam reperias, disputabimus. Nam cum manuscriptorum quidam Ambrosio, quidam Augustino illum ascribant, nos cum Corbeiensi nemini astruimus.
Qui hos excipit, in Appendice saepius citata solum incipit ab istis verbis: Dicit Dominus in Evangelio, etc. Eum similiter Gallensis codex ita dividit, ut novi sermonis eadem verba sint exordium. Quam vero inepta sit haec divisio, ex primo aspectu cognoscere est. Hunc porro sicut et sequentem, qui continuatio ejus esse videtur, optimo jure Maximo adjudicant: sed ille quoque quem Romana editio vigesimum quartum numerat, jam dudum eidem antistiti vindicatus est.
Duorum sequentium prior olim quinquagesimus sextus inter Augustinianos collocabatur; nunc Caesario restitutus est, cujus dictionem haud parum refert. Posterior autem non minori jure eidem Patri redditus fuit; illius tamen pars non minima Rabaniano cuidam sermoni inseritur, cujus lemma est: De Jejunio Domini, et ratione quadragesimalis Jejunii.
Sermo trigesimus nonus Romanae editionis ita inscribitur: Cur Christus jejunia in deserto, etc. Hic est in Appendice Augustiniana centesimus quadragesimus septimus, qui et alii duo, nimirum trigesimus septimus ac trigesimus, e quibus alter de prima Christi tentatione disputat, alter de secunda, unius ejusdemque auctoris sunt, at certo certius non Ambrosii. Tantum quippe abhorrent a stylo ejus, quantum ad Maximi iidem accedunt.
Qui numero quadragesimo primo in Romana editione ponitur, cujusque magna fragmenta in homilia Rabani Mauri in Dominicam tertiam quadragesimae deprehenduntur, in Appendice Augustiniana adjudicatur sancto Caesario. Verum tamen in hunc sermonem haud male quadrat, quod Gennadius memorat a Maximo conciones scriptas, de Jejunio speciali quadragesimae, et quod non sit in eo jocandum. Sed aliunde non minus videtur esse Caesarii, quam sermo vigesimus sextus Romanae editionis, quem ab eo scriptum nullus ambigat.
Quadragesimus secundus memoratae editionis nihil plane habet quod non sapiat sanctum Maximum. Idem similiter de quadragesimo septimo statuendum est, cujus initium eadem Romana editio perperam mutarat, quemque Maximo deberi indicat Gennadius sub hoc titulo: De Juda proditore.
His adjungatur quadragesimus octavus, et qui ex eo pendent, quadragesimus nonus et quinquagesimus. Hos enim Maximi esse nihil non clamat. Non possumus autem quin hic expostulemus cum Romanis editoribus, qui cum alibi, tum in ultimo horum sermonum, plurima refragantibus aliis editionibus ac manuscriptis, immutare non dubitarunt.
Sermo quinquagesimus primus, sicut et duo proxime subjecti inter Maximianos quoque reperiuntur. Nec dubitamus quin hi ipsi sint, qui memorantur a Gennadio sub his titulis: De Cruce Domini, de Sepulcro ejus, de Resurrectione ipsius. Ejusdem Maximi sunt pariter quinquagesimus quintus, et quinquagesimus sextus, qui continuatio est quinquagesimi tertii, non secus ac quinquagesimi quinquagesimus septimus.
Caesario restituitur in Augustiniana Appendice quinquagesimus octavus, qui cur aliquando attributus fuerit Ambrosio, nihil plane habet. Sed nec potiori jure ejusdem nomine censeri meruit sexagesimus. Nam praeterquam quod in Maximi editionibus, et manuscriptis non paucis ipsi vindicatur, quae in eo dicuntur de baptismo Apostolorum, cum iis quae in Apologia David cap. 9, num. 50, legere licet, aperte pugnant.
Sexagesimum primum praeter alia Maximo id etiam vindicat, quod nos ad sermonem quinquagesimum septimum, quem ejusdem praesulis esse supra diximus, videtur remittere. Quod autem de jejunio sabbati ante Pentecosten hic memoratur, iis non congruit, quae in sexagesimo eadem de re tradita fuerunt; proindeque incidere potest aliqua dubitatio, num forte ad auctorem sit referendus eodem Maximo recentiorem.
Sermo sexagesimus quartus nihil aliud est, quam Basilii homilia in dictum illud ex Evangelio secundum Lucam: Destruam horrea mea, etc. nonnullis tamen partim additis, partim recisis. Eadem homilia Basiliana Ambrosium in libro de Nabuthe usum vidimus; non tamen ex hoc inferre licet auctorem quoque hujus sermonis Ambrosium esse. Quin immo si contendantur cum hoc sermone quae in eodem libro ex illa homilia imitatus est sanctus Ambrosius, illico cognoscetur Doctorem nostrum Basilii sententias multo nobiliori ratione esse interpretatum, quam tralatorem hujus sermonis; quippe qui verba ex verbis serviliter 0589 reddens, tota elocutione, ac potissimum in iis laciniis, quas identidem de suo intexuit, ab Ambrosio abest quam longissime.
Sexagesimum sextum, qui eodem numero in Appendice Augustinianorum sermonum exstat, opinatur Mabillonius ad undecimum, qui ab ipso tamquam Maximi editus fuit, referri posse. Verum tamen illius stylus, nostro quidem judicio, ab hujus Patris scribendi modo tantum discrepat, ut eumdem sermonem auctori cuipiam posteriori lubentius adjudicemus.
Sermonibus de tempore subjectae fuerant in Romana editione conciones aliquot, quarum tres primae nempe de Basilicis, et in funere Valentiniani ac Theodosii imperatorum suo quamque loco exhibuimus: quartam autem soli Maximo, cujus et stylum sapit, et in Patrum Bibliotheca jam nomen praefert, relictum voluimus.
Sermones de Sanctis.—Secundus sermonum, quos vocant De Sanctis, apud Augustinum atque Maximum editus fuit: sed huic uni non solum dictio, verum etiam cum quinquagesimo octavo affinitas illum asserit.
Sermonem quintum, qui ab Ambrosio in Gervasium et Protasium fratres martyres habitus fuit, inter epistolas constituimus: quem locum ejus genuinum esse in Admonitione ipsis praemissa demonstratum est.
Sermo sextus pridem Maximo redditus fuit, nec obscurum est illum a nullo nisi Taurinensi dictum fuisse.
Decimus in Appendice Operum Augustini dicitur Ambrosio verius forte quam Augustino tributus: sed vere utrique abjudicandus nobis videtur, et pari jure. Nam si dictionem ejus expendas, eam non magis Ambrosii esse, quam Augustini ultro fateberis: simulque advertes auctorem ejus videri Chrysostomo posteriorem.
Duodecimum etiam reperias in Appendice Augustiniana, sed praeterea apud Maximum exstat, cui et consensu eruditorum attribuitur. Sed nec aliter de tertio decimo statui debet; quippe qui sermonis de tempore vigesimi quarti, quem Maximi esse supra vidimus, continuatio sit.
Decimo septimo fragmentum quoddam in editione Romana praefigitur, quod in antiquis praetermissum est: integrum vero hunc sermonem exhibet eadem Appendix Augustiniana. Ut porro pateat illi sermoni Ambrosianum nihil inesse, is tantummodo cum iis conferatur, quae de S. Laurentio in libris Officiorum scripsit Ambrosius.
Decimus octavus inter Maximi sermones legitur, in quo ejus ingenium atque elocutio deprehenditur.
Vigesimum quoque reperire est apud Maximum. Si tamen illi, sicuti videtur, ascribendus sit, eum oportebit a sciolo quopiam de sancto Michaele illa de causa esse inscriptum, quia in hoc festo illud evangelium, quod ejusdem sermonis argumentum est, legi consuevit. Apud eumdem Taurinensem vigesimus primus cum vero suo titulo exstat, isto scilicet de Hospitalitate; atque adeo credibile est hunc ipsum esse, quem ab eodem Praesule de Avaritia et Hospitalitate scriptum testatur Gennadius. Nullam ergo causam habuit Romana editio cur illum inscriberet. In Festo sancti Lucae Evangelistae.
Sermones e prioribus tomis.—Sermo de Arbore interdicta in Augustini Appendice ordinem ducit. Ibidem observatur hunc sermonem varietates habere apud Ambrosium, sed eae fuerunt ab editoribus aut elegantiae aut majoris cum Ambrosiano stylo cognationis causa inductae. Non mirum igitur si quidam eruditioris etiam judicii ex his deceptus, quin idem sermo tribui possit sancto Doctori, nihil prohibere existimavit. Auctor illius plane ignoratur. Manichaei vero illic impugnantur, sed non rigidi: quandoquidem hi bonum esse vinum non diffitentur. Quapropter aut Marcionistas, aut eos haereticos fuisse necesse est, quos in libro de Paradiso, ubi eadem materia, sed ratione longe alia, pertractatur, confutat Ambrosius.
Duos sermones de sancto Elisaeo in prima parte Musei Italici Mabillonius noster tamquam nondum publicis juris factos edi curavit: sed erroris causa in Romanae editionis, ubi alieno loco positi fuerant, confusionem referri debet. Caeterum nequaquam reluctabimur, quominus Maximi esse dicantur.
Sermonis in caput VII Job illa germana inscriptio est: De carnalibus hostibus non metuendis; et de gratiis post cibum agendis; hoc enim titulo Gennadius ipsum indicat, nec non Maximi apud quem etiam idem habetur, esse significat.
In psalmos XXI, CIX ac CXVII enarrationes sive sermones inter Maximianos jure censentur. In editionibus Ambrosianis quasdam periodos horum sermonum primus exhibet, quae non reperiuntur apud Maximum, sed istae non sunt magni momenti. Tertius autem eidem Maximo in Romano breviario restitutus est.
Enarratio in caput XXXI Proverbiorum apud Augustinum, cui ascribitur, pura legi potest, ac sine illis additamentis, quae ut magis Ambrosiana judicaretur, eidem intexuit Romana editio.
In caput III Ecclesiastici sermones duo de Eleemosyna sancto Maximo, cujus dictionem pulchre referunt, in ejusdem etiam editionibus attribuuntur.
De sermone in caput I Isaiae non aliud quoque sentiendum est: sed nec etiam de sermonibus duobus in caput XIII Danielis; hi quippe omnes et evolvuntur apud Maximum, et ejus esse a Gennadio, indicata cujusque inscriptione, asseverantur.
Prior sermonum in caput III et IV Jonae non est alterius nisi Maximi, cui editiones ejusdem Patris, sicut 0591 et Gennadius, illum astruunt: posterior vero in Museo Italico sub Maximi nomine a Mabillonio editus fuit. Quod vero illum nondum vulgatum existimavit, perturbationi editionis Romanae imputandum est.
Postremo cum sermo in caput I Malachiae sermonis in caput VII Job, quem Maximi esse antea probavimus, continuatio sit, ad eumdem quoque auctorem pertinere manifestum est.