Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Posterioris Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Posterioris Tomi Parte Continentur.
Ad Opera Sancti Ambrosii Appendix. Pars prima. Complectens Opera A Benedictinis In Sua Editione Admissa.
In Librum Subsequentem Admonitio.
In Librum Subsequentem Admonitio.
De XLII Mansionibus Filiorum Israel Tractatus.
De XLII Mansionibus Filiorum Israel Tractatus.
((Commentaria In XIII Epistolas Pauli.))
In Subsequentia Commentaria Admonitio
In Subsequentia Commentaria Admonitio
Commentaria In XIII Epistolas Beati Pauli.
Commentaria In XIII Epistolas Beati Pauli.
In Epistolam Ad Romanos.
(Vers. 1.) Paulus servus Christi Jesu. Apud veteres nostros
(Vers. 3.) De filio suo. Dignum fuit, ut quia Deus
(Vers. 7.) Omnibus qui sunt Romae, dilectis Dei, vocatis sanctis.
(Vers. 12.) Id est, simul consolari in vobis per eam quae invicem est, fidem vestram atque meam.
(Vers. 20.) Invisibilia enim ejus a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur.
(Vers. 22.) Qui praedicas non furandum, furaris
(Vers. 25.) Circumcisio quidem prodest, si Legem observes.
(Vers. 11 et 12.) Deinde adjecit: Non est intelligens.
(Vers. 16.) Contritio et infelicitas in viis eorum.
(Vers. 22.) Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi. per fidem Jesu Christi,
(Vers. 29.) An Judaeorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium.
(Vers. 2.) Si enim Abraham ex operibus Legis justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. Hoc
(Vers. 3.) Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam
(Vers. 16.) Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini. Firma esse non potest
(Vers. 18.) Qui contra spem in spem credidit (Gen.
(Vers. 1.) Justificati igitur ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum.
(Vers. 8.) Commendat autem suam charitatem Deus in nobis.
(Vers. 20.) Lex autem subintravit, ut abundaret delictum. Lex, in adjutorium data est
(Vers. 2.) Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? Hoc dicit, quoniam viventes
(Vers. 13.) Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato. membra vestra
(Vers. 15.) Quid ergo? peccabimus, quia non sumus sub Lege, sed sub gratia? Absit.
(Vers. 23.) Nam merces peccati mors est.
(Vers. 6.) Nunc autem soluti sumus a Lege mortis, in qua detinebamur.
(Vers. 9.) Ego autem vivebam sine Lege aliquando. Quid est sine Lege, cum Lex semper fuerit, sicut
(Vers. 10.) Ego autem mortuus sum.
(Vers. 13.) Quod ergo bonum est, mihi mors est? Absit.
(Vers. 20.) Si autem quod nolo, hoc facio jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum.
(Vers. 5.) Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt.
(Vers. 6.) Nam prudentia carnis mors est.
(Vers. 8, 9.) Qui enim in carne sunt, Deo placere non possunt. Sapientes mundi in carne sunt,
(Vers. 14.) Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Vos de patre diabolo estis
(Vers. 19.) Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat.
(Vers. 29.) Nam quos praescivit.
(Vers. 32.) Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum.
(Vers. 6.) Non autem excidit verbum Dei. Non excidit In Isaac vocabitur tibi semen
(Vers. 19.) Quid adhuc quaeritur? Voluntati enim ejus quis resistit?
(Vers. 15.) Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi: quae est assumptio, nisi vita ex mortuis?
(Vers. 20.) Bene, sed in incredulitate fracti sunt
(Vers. 32.) Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur.
(Vers. 6.) Habentes autem donationes Dei diversas secundum gratiam, quae data est nobis.
(Vers. 7.) Sive ministerium in ministrando.
(Vers. 8.) Sive qui exhortatur in exhortando. Et hunc eodem modo in eo ipso,
(Vers. 9.) Dilectio sine simulatione. Praeceptum novum do vobis, ut diligatis invicem
(Vers. 12.) Spe gaudentes. Postquam dixit: Tempori servientes, Spe gaudentes
(Vers. 1.) Omnibus potestatibus sublimioribus subditi estote non est enim potestas, nisi a Deo.
(Vers. 5.) Ideoque subditi estote, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.
(Vers. 13.) Sicut in die honeste ambulemus.
(Vers. 12.) Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
(Vers. 22.) Tu fidem habes penes temetipsum: habe coram Deo. Hoc est,
(Vers. 1.) Debemus autem nos, firmiores, infirmitates invalidiorum portare. Recte ait, debemus
(Vers. 8.) Salutate Ampliatum dilectum meum in Christo.
(Vers. 9.) Salutate Urbanum adjutorem meum in Christo. Stachyn quoque dilectum meum.
(Vers. 14.) Salutate Asyncletum, Phlegontem, Herman, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres.
(Vers. 20.) Deus autem pacis conteret satanam sub pedibus vestris velociter
In Epistolam B. Pauli Ad Corinthios Primam.
In Epistolam B. Pauli Ad Corinthios Primam.
(Vers. 17.) Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare. Quoniam majus est evangelizare,
(Vers. 27.) Sed stulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientes.
(Vers. 29.) Ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.
(Vers. 9.) Dei enim sumus operis participes: Dei cultura, Dei aedificatio estis.
(Vers. 19.) Sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum.
(Vers. 21.) Itaque nemo glorietur in homine. Quoniam enim humanae cogitationes et consilia improvida
(Vers. 8.) Jam saturati estis, jam divites facti estis, sine nobis regnatis.
(Vers. 17.) Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus charissimus et fidelis in Domino.
(Vers. 19.) Veniam autem cito ad vos, si Dominus permiserit.
(Vers. 2.) Et vos inflati estis, et non magis luctum habuistis.
(Vers. 6.) Bona est gloriatio vestra?
(Vers. 3.) Nescitis quoniam angelos judicabimus? Addidit plus, dicendo: angelos judicabimus,
(Vers. 18.) Fugite fornicationem. Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est.
(Vers. 5.) Nolite fraudare invicem. Hoc dicit, Nisi ex consensu ad tempus Ut vacetis orationi.
(Vers. 9.) Quod si se non continent, nubant.
(Vers. 15.) Quod si infidelis discedit, discedat.
(Vers. 17.) Nisi unicuique sicut divisit Deus. Divisit
(Vers. 23.) Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum. Verum est, quia tam caro empti sumus, ut
(Vers. 6.) Aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem haec operandi? operandi
(Vers. 11.) Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est, si nos vestra carnalia metamus?
(Vers. 12.) Si alii potestate vestra utuntur, nonne magis nos? Si enim ii qui per Evangelium patres
(Vers. 20.) Et factus sum Judaeis tamquam Judaeus, ut Judaeos lucrifacerem.
(Vers. 23.) Omnia autem facio propter Evangelium, ut particeps ejus fiam. Hoc est, omnia supradicta
(Vers. 11.) Verumtamen neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino. in Domino,
(Vers. 17.) Hoc autem praecipio, non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis.
(Vers. 14.) Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. Hoc dicens,
(Vers. 20.) Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. Hoc dicit, quia multa membra,
(Vers. 27.) Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.
(Vers. 14.) Nam si oravero lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.
(Vers. 5.) Et quia visus est Cephae: id est, Petro. Hoc etiam Postea illis undecim
(Vers. 22.) Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
(Vers. 36.) Stulte, tu quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur?
(Vers. 51.) Ecce mysterium vobis dico, omnes quidem resurgemus Sed non omnes immutabimur.
In Epistolam B. Pauli Ad Corinthios Secundam.
In Epistolam B. Pauli Ad Corinthios Secundam.
170 (Vers. 2.) Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
(Vers. 2.) Si enim ego contristo vos, et quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me?
(Vers. 14.) Sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum diem. Tamdiu obtusos dicit, quamdiu non
178 (Vers. 15.) Sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses velamen est positum supra cor eorum.
(Vers. 9.) Persecutionem passi, sed non derelicti. Verum est, Dejecti, sed non perimus:
(Vers. 5.) Qui autem perficit nos in hoc ipsum, Deus est: qui etiam dedit nobis pignus Spiritum.
(Vers. 9.) Et ideo contendimus sive praesentes, sive peregrinantes placere illi.
(Vers. 13.) Sive enim mente excedimus, Deo: sive sanum sapimus, vobis. Hoc dicit,
(Vers. 2.) Capaces estote nostri. Nemini nocuimus, neminem gravavimus, neminem circumvenimus.
(Vers. 6.) Sed qui consolatur humiles Deus, consolatus est nos in adventu Titi.
(Vers. 6.) Ita ut rogaremus Titum, quod quemadmodum coepit, ita consumet in vos etiam gratiam istam.
(Vers. 9.) Sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum.
(Vers. 6.) Et parati in omnibus vindicare omnem inobedientiam, cum impleta fuerit obauditio vestra.
(Vers. 12.) Non enim audemus conjungere aut comparare nos ipsos quibusdam, qui se ipsos commendant.
(Vers. 14.) Non enim quasi non pertingentes usque ad vos, superextendimus nos: hoc est,
(Vers. 24.) A Judaeis quinquies quadraginta, una minus accepi.
(Vers. 1.) Si gloriari oportet, sed non opus est mihi.
In Epistolam Beati Pauli Ad Galatas.
In Epistolam Beati Pauli Ad Galatas.
(Vers. 4.) Qui dedit semetipsum pro peccatis nostris. Ut liberaret nos de praesenti saeculo maligno.
(Vers. 3.) Sed neque Titus, qui mecum erat, Titus, qui mecum erat
(Vers. 19.) Ego enim per Legem Legi mortuus sum, ut Deo vivam. Christo confixus sum cruci.
(Vers. 21.) Si enim per Legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est.
(Vers. 3.) Incipientes spiritu, nunc carne consummamini?
(Vers. 7.) Cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae?
(Vers. 11.) Timeo vos ne frustra laboraverim in vobis. Timeo ne sine causa laboraverim in vobis
(Vers. 20.) Vellem autem praesens esse nunc apud vos, et mutare vocem meam quia confundor in vobis.
(Vers. 15.) Quod si mordetis invicem, et criminatis videte ne ab invicem consumamini.
(Vers. 18.) Quod si Spiritu ducimini, non estis sub Lege. justo non est lex posita
(Vers. 6.) Communicet autem is, qui catechizatur verbo ei qui se catechizat, in omnibus bonis:
(Vers. 11.) Scitote qualibus litteris scripsi vobis mea manu. Ego scripsi mea manu,
(Vers. 18.) Gratia nostri Domini Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres.
In Epistolam B. Pauli Ad Ephesios.
In Epistolam B. Pauli Ad Ephesios.
(Vers. 6.) Cujus gratia salvi facti estis. Huic dono addit et gentes significans
(Vers. 16.) Ut exhiberet et reconciliaret ambos in uno corpore Deo per crucem. Sublata inimicitia,
(Vers. 19.) Ergo jam non estis hospites et incolae, sed estis cives sanctorum, et domestici Dei.
(Vers. 27.) Sol non occidat super iracundiam vestram: nolite locum dare diabolo.
(Vers. 14.) Propter quod dicit: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et continges Christum.
(Vers. 10.) De caetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.
In Epistolam B. Pauli Ad Philippenses.
In Epistolam B. Pauli Ad Philippenses.
(Vers. 2.) Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.
In Epistolam B. Pauli Ad Colossenses.
In Epistolam B. Pauli Ad Colossenses.
In Epist. B. Pauli Ad Thessalonicenses Primam.
In Epist. B. Pauli Ad Thessalonicenses Primam.
(Vers. 24, 25.) Fidelis est enim Deus, qui vocavit vos, qui et faciet. Fratres, orate pro nobis.
In Epist. B. Pauli Ad Thessalonicenses Secundam.
In Epist. B. Pauli Ad Thessalonicenses Secundam.
(Vers. 5.) Dominus autem dirigat corda vestra in dilectione Dei, et patientia Christi.
In Epistolam B. Pauli Ad Timotheum Primam.
In Epistolam B. Pauli Ad Timotheum Primam.
(Vers. 5.) Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus.
(Vers. 6.) Nam quae in deliciis est vidua, vivens mortua est.
301 (Vers. 19.) Adversum presbyterum accusationem ne receperis.
(Vers. 20.) Delinquentes autem coram omnibus argue, ut caeteri metum habeant.
(Vers. 6.) Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia.
In Epistolam B. Pauli Ad Timotheum Secundam.
In Epistolam B. Pauli Ad Timotheum Secundam.
(Vers. 5.) Etsi certet quis, non coronatur, nisi legitime certaverit.
In Epistolam D. Pauli Ad Titum.
In Epistolam D. Pauli Ad Titum.
In Epistolam B. Pauli Ad Philemonem.
In Epistolam B. Pauli Ad Philemonem.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, assume illum sicut me. Servo sapienti liberi servient
(Vers. 25.) Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, amen.
In Sequentem Tractatum Admonitio.
In Sequentem Tractatum Admonitio.
De Trinitate, Alias In Symbolum Apostolorum, Tractatus.
De Trinitate, Alias In Symbolum Apostolorum, Tractatus.
In Sequentem Tractatum Admonitio.
In Sequentem Tractatum Admonitio.
De Fide Orthodoxa, Contra Arianos, Alias De Filii Divinitate Et Consubstantialitate, Tractatus.
De Fide Orthodoxa, Contra Arianos, Alias De Filii Divinitate Et Consubstantialitate, Tractatus.
In Libellum De Dignit. Sacerdotali Admonitio.
In Libellum De Dignit. Sacerdotali Admonitio.
De Dignitate Sacerdotali.
In Sequentem Libellum Admonitio.
In Sequentem Libellum Admonitio.
Ad Virginem Devotam.
In Sermones Hactenus Sub Ambrosii Nomine Evulgatos Admonitio.
In Sermones Hactenus Sub Ambrosii Nomine Evulgatos Admonitio.
Index Sermonum Praetermissorum.
Index Sermonum Praetermissorum.
Index Sermonum.
Sermones Sancto Ambrosio Hactenus Ascripti.
Sermones Sancto Ambrosio Hactenus Ascripti.
391 Sermo I. Dominica I Adventus.
392 Sermo II. De Natali Domini veniente.
394 Sermo III. In die natalis Domini I.
Sermo IV. De natali Domini Salvatoris II.
Sermo V. De natali Domini III.
Sermo VI. De natali Domini IV.
Sermo VII. De kalendis Januariis.
Sermo VIII. De sancta Epiphania I.
402 Sermo IX. De sancta Epiphania II.
Sermo X. De sancta Epiphania III.
Sermo XI. De sancta Epiphania IV.
406 Sermo XII. De sancta Epiphania V.
Sermo XIII. Super his verbis Evangelii: Simile est regnum coelorum fermento.
409 Sermo XIV. Dominica in Septuagesima.
Sermo XV. Dominica in Sexagesima.
411 Sermo XVI. Ubi Dominus sabbato manum aridam curavit.
Sermo XVII. De sancta quadragesima I.
Sermo XVIII. De sancta Quadragesima II.
415 Sermo XIX. De sancta Quadragesima III.
Sermo XX. De sancta Quadragesima IV.
Sermo XXI. De sancta Quadragesima V.
Sermo XXII. De sancta Quadragesima VI.
Sermo XXIII. De sancta Quadragesima VII.
Sermo XXIV. De Sancta Quadragesima VIII.
Sermo XXV. De Sancta Quadragesima IX.
Sermo XXVI. De sancta Quadragesima X.
Sermo XXVII. De jejunio Domini in deserto, De Quadragesima XI.
Sermo XXVIII. De sancta Quadragesima XII.
Sermo XXIX. De sancta Quadragesima XIII.
432 Sermo XXX. De sancta Quadragesima XIV.
Sermo XXXI. De sancta Quadragesima XV.
Sermo XXXII. De sancta Quadragesima XVI.
Sermo XXXIII. De jejuniis Quadragesimae XVII.
436 Sermo XXXIV. Dominica Resurrectionis.
437 Sermo XXXV. De Mysterio Paschae II.
Sermo XXXVI. In die sancto Pentecostes.
439 Sermo XXXVII. De Mirabilibus.
Sermo XXXVIII. De Gratia Baptismi.
Sermo XL. De jejuniis et eleemosynis.
Sermo XLI. De eo quod dicit Dominus in Evangelio: Vulpes foveas habent, etc.
448 Sermo XLIII. Increpatio ad populum quod Ecclesiam non frequentet.
Sermo XLIV. Post increpationem allectio ad populum.
Sermo XLV. De primo Adam et secundo.
Sermo XLVII. In cap. XXX Proverb. de differentia Salomonis et aliorum prophetarum.
455 Sermo XLVIII. In festo sanctae Agnetis virginis et martyris.
Sermo XLIX. In natali Ss. Cantii, Cantiani et Cantianillae.
Sermo L. In natali sancti Joannis Baptistae.
Sermo LI. De praerogativa ejusdem S. Joannis Baptistae.
Sermo LII. De vita ejusdem sancti Joannis Baptistae.
Sermo LIII. In natali sanctorum apostolorum Petri et Pauli.
Sermo LIV. De neglecta solemnitate beatorum apostolorum Petri et Pauli.
Sermo LV. In natali Ss. Nazarii et Celsi martyrum.
468 Sermo LVI. De Natali sancti Eusebii Vercellensis episcopi.
Sermo LVII. De Depositione ejusdem sancti Eusebii.
Sermo LVIII. De sancto Cypriano.
Sermo LIX. In natali unius Martyris, sive Domini Domitiani.
Sermo LX. De Natali sanctorum Martyrum.
Sermo LXI. De Natali Martyrum.
475 Sermo LXII. De bellico Tumultu, seu pro communi Martyrum.
Sermo LXIII. De Servo centurionis in Evangelio in dedicatione Basilicae.
In Epist. Ex Ambrosianarum Numero Segregatas Admonitio.
In Epist. Ex Ambrosianarum Numero Segregatas Admonitio.
Epistolae Ex Ambrosianarum Numero Segregatae.
Epistolae Ex Ambrosianarum Numero Segregatae.
Ambrosius episcopus servus Christi virginibus sacris.
Ambrosius servus Christi fratribus per omnem Italiam in Domino aeternam salutem.
Monitum.
Precationes Duae Hactenus Ambrosio Attributae.
Precationes Duae Hactenus Ambrosio Attributae.
489 Precatio Prima. In praeparatione ad Missam.
Precatio Secunda. Item in praeparatione ad Missam.
In Expositionem Apocalypsis Admonitio.
In Expositionem Apocalypsis Admonitio.
Expositio Super Septem Visiones Libri Apocalypsis.
Expositio Super Septem Visiones Libri Apocalypsis.
(Vers. 7.) Et audivi etiam altare dicens: Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua.
In Librum De Poenitentia Monitum.
In Librum De Poenitentia Monitum.
De Poenitentia Liber Unus.
Monitum.
De Spiritu Sancto Libellus Unus.
De Spiritu Sancto Libellus Unus.
Monitum.
De Concordia Matthaei Et Lucae In Genealogia Christi.
De Concordia Matthaei Et Lucae In Genealogia Christi.
Monitum.
De Dignit. Conditionis Humanae Libellus
De Dignit. Conditionis Humanae Libellus
Monitum.
Exorcismus.
Appendix Ad Opera S. Ambrosii. Pars altera, Complectens opuscula quae in editione Benedictiniana non sunt admissa.
Admonitio In Acta S. Sebastiani.
Admonitio In Acta S. Sebastiani.
Acta S. Sebastiani Martyris.
Caput Primum. S. Sebastianus martyres animat.
Caput II. Marcelliani et Marci graviter oppugnata constantia.
Caput III. S. Sebastianus nutantes confirmat.
Caput IV. Inferni poenae, coelique gaudia, martyrum aninis inculcata.
Caput V. Opum deliciarumque usus.
Caput VI. Martyrum felicitas et gloria.
Caput VII. Sebastiani oratione et miraculis, consersi Zoe et Nicostratus.
Caput VII . Marcelliani et Marci constantia, oratio ad neophytos.
Caput IX. Caeteri a Sebastiano una cum captivis conversi.
Caput X. Omnes a Polycarpo ad baptismum praeparati.
Caput XI. Baptizati catechumeni, unaque Claudius cum filiis.
Caput XII. Errores Gentilium coram Chromatio Urbis praefecto confutati a Tranquillino.
Caput XIII. Verbi incarnatio Gentili exposita.
Caput XIV. Chromatius Urbis praefectus catechizatur.
Caput XV. Chromatii confracta Idola.
Caput XVI. Instvumentis astrologiae judiciariae confractis sanatur Chromatius.
Caput XVII. Chromatii et Tiburtii baptismus.
Caput XVIII. Chromatius, praefectura Urbis abdicata, persecutionis tempore Christianos alit.
Caput XIX. Ss. Sebastiani, Tiburtii, et aliorum praeclara facta in Urbe.
Caput XX. Ss. Zoes. Tranquillini et aliorum coedes.
Caput XXI. S. Tiburtii martyrium.
Caput XXII. Ss. Castuli, Marcelliani, Marci, caedes.
Caput XXIII. S. Sebastiani gloriosum certamen.
Liber De Vitiorum Virtutumque Conflictu, Ad Simplicianum.
Liber De Vitiorum Virtutumque Conflictu, Ad Simplicianum.
Caput II. Primum superbia tibi dicit,
Caput III. Inanis gloria dicit:
Caput XIII. Torpor vel ignavia dicit:
Caput XIV. Evagatio inquieta dicit:
Caput XX. Ventris ingluvies dicit:
Caput XXI. Inepta laetitia dicit:
Caput XXII. Multiloquium dicit:
Caput XXIV. Spiritalis fornicatio dicit:
Caput XXV. Amor saeculi dicit:
Libri Duo De Vocatione Gentium.
Libri Duo De Vocatione Gentium.
Caput VI. Qualis sit natura humana sine gratia.
Caput VIII. Fides unde nascatur, et unde acquiratur.
Caput IX. Quod Deus sit auctor omnium virtutum et omnis boni.
Caput III. De consideratione differentiarum quibus divinae gratiae opera et dona variata sunt.
Caput IV. Quod aversio a Deo non sit divinae constitutionis, sed propriae voluntatis.
Caput VI. Quod Christus pro omnibus impiis et peccatoribus mortuus fuerit.
Caput VII. Quomodo mysterium vocationis gentium prophetis fuerit cognitum et apostolis.
Caput VIII. Quare tanta multitudo non regeneratorum infantium a perpetua alienetur salute.
Caput IX. Quomodo gratia tamquam famulam et receptricem donorum suorum praeparet voluntatem.
De Moribus Brachmanorum.
Philosophorum Aliquot Epistolae, Quorum Habetur Interpres S. Ambrosius, Gilberti, Cognati, Nozereni opera in studiosorum usum, jam olim cum aliis mult
Epistolae Duae De Monacho Energumeno.
Explanatio Symboli Ad Initiandos.
Explanatio Symboli Ad Initiandos.
Epistola De Fide Ad Beatum Hieronymum Presbyterum.
Epistola De Fide Ad Beatum Hieronymum Presbyterum.
Admonitio In Hymnos Sequentes S. Ambrosio Attributos.
Admonitio In Hymnos Sequentes S. Ambrosio Attributos.
III. Subsidia Litteraria Quae Hymnos Collectos Et Explicatos Continent.
Hymni S. Ambrosio Attributi.
Hymnus ad serenitatem poscendam, al. in postulatione serenitatis.
Hymnus in postulatione pluviae.
De Ss. Gervasii et Protasii Martyrum Inventione.
Hymnus tempore Paschali ad Tertiam.
Hymnus de opere diei secundae.
Hymnus ad Tertiam, de Passione Domini.
LXIX. In Natali S. Georgii Martyris.
De Ss. Petro et Paulo Apostolis.
In Natali S. Martini episcopi.
Index Analyticus In Hunc Tomum.
Index Analyticus In Hunc Tomum.
Ordo Rerum Quae In Hac Posterioris Tomi Parte Continentur. Ad Opera S Ambrosii Appendix.
Ordo Rerum Quae In Hac Posterioris Tomi Parte Continentur. Ad Opera S Ambrosii Appendix.
Sermo XLVI. De Salomone.
In omnibus Ambrosianis editionibus libelli titulum in fronte tulit haec opella; cum tamen verus sermo sit, quo tria Salomonis scitu impossibilia mystice exponuntur. Ejus elegantiam, et simul ab Ambrosii stylo diversitatem Erasmus agnovit: verum secundam illam Hermannus putat obscuram esse, ipsi tamen vox 0693B Psalmographus, cui etiam Archipirata jungi poterat, non satis videtur Ambrosiana: sed nos Erasmi judicium utraque ex parte verum credimus. Quod autem Hermannus sententiam qua hic dicitur Martha Lazari soror a Christo liberatam fluxu sanguinis, parum esse firmam, quaenam fuerit mulier sanata consulere licet Eusebii lib. VII Hist. cap. 18 edit. Vales., Sozomeni lib. V cap. 21, et Philostorgii lib. VII, num. 3. Quin et Ambrosius hanc quoque curationem diligenter explicat Comment. in Luc. lib. VI num. 57 et 58, nec tamen ibi Marthae meminit.
Caput Primum.—1. Mirum satis est, dilectissimi fratres, quod in hoc capitulo sapientissimus omnium hominum Salomon propheta proposuit tria impossibilia esse, quae scire non posset, 451 quartum adhuc 0693C esse quod non valeret agnoscere: Vestigia aquilae volantis, vias serpentis super petram, et semitas navis navigantis, et vias viri in juventute (Prov. XXX, 19) . Haec se nescire testatur ille propheta Salomon, qui ut primum transactis infantiae rudimentis, annos juventutis ingressus est, in quibus posita adhuc infirma aetas, quem cursum vitae deligat, nutat incerta; nihil aliud a Deo, quam sapientiam postulavit: inter ipsa, ut dixi, vitae tentamenta jam sapiens, qui in dilectione rerum, quod omnibus praeiret, elegit. Sic enim ipse in libro Sapientiae suae se Dominum omnipotentem deprecatum fuisse commemorat: Da mihi, inquit, sedium tuarum assistricem sapientiam (Sap. IX, 4) ; ut sciam dispositionem orbis terrarum, virtutes elementorum, initium et consummationem et medietatem omnium 0693D rerum, divisiones et mutationes temporum, anni cursus, et dispositiones stellarum, naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias arborum, et virtutes radicum: omnium enim artifex, ait (Sap. VII, 21) , docuit me sapientia. Et alibi ipse in eodem libro: Invocavi, inquit, et venit in me spiritus sapientiae (Sap. VII, 7) .
2. Et quid est, dilectissimi fratres, quod tam locuples possessor sapientiae Salomon, cum omnia cognovisset, quae in arcanis abditarum dispositionum tenebantur absconsa, haec sibi impossibilia esse praetendit? Quippe qui a Deo esset sapientiam consecutus, qui noverat mundanae dispositionis introitum, qualiter esset hoc coelum omne quod cernimus, 0694A ardua sublimitate suspensum, quemadmodum fieret aeris istius circumjectus et fusus aequo moderamine libratus in medio, quibus modis pigro ad imum dilapsa pondere terra subsisteret, qua ratione intra certas littorum metas liquidi elementi impatiens fluctus lapsus exaestuet: quod principium rerum, quis finis, et quae essent media. Quem iterum divisiones et mutationes temporum non latebant, qui comprehenderat qualiter sibi annorum mutua vicissitudo, redeunte orbe, succederet, qua causa varios stellarum ageret cursus, praecedendo se nonnumquam, aut subito subsequendo, unde earum esset ortus aut obitus, et alia multa, quae sapientia docente, cognoverat. Mirum quod ista quae sibi impossibilia esse dicit, aut scire non potuit, aut videre.
0694B 3. Sed quia omnia quae in libris divinis prophetarum annuntiatione congesta sunt, suis sunt temporibus reservata, merito Salomon ante adventum Domini nostri Jesu Christi, quid aquila volans, quid serpens in petra, quid navis navigans, quae juvenis via in juventute esset, scire non potuit: adhuc non erat tempus, quo de umbra corpus fieret, aut veritas de figura. Nobis vero, quibus Dominus noster Jesus Christus ostendit quod omnia de ipso essent in Lege conscripta, quibus nihil est occultum quod non reveletur; et posteaquam signatum illum septem sigillis librum nemo alter potuit reserare, quam Christus; permissum et indultum est nobis, ut omnia et videre possimus et nosse, sicut ipse Dominus ait: Pater, confiteor tibi, quia abscondisti haec a sapientibus, et 0694C revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25) . Et iterum: Vobis, inquit, permissum est scire mysterium hoc (Luc. VIII, 10) . Quae ideo retuli, ut non tam Salomonem quod non potuisset scire reprehenderim, quam quod non fuisset temporis, ut sciret.
Caput II.—4. Sed jam ne proposita lectio diutius differatur, pauca vobis quae ita in quaestionem veniunt, propitio Deo nostro, cogitavi exponere: Tria sunt, inquit, impossibilia mihi scire, et quartum quod non cognosco: vestigia aquilae volantis, et vias serpentis super petram, et semitas navis navigantis, et vias viri in juventute. Quis enim umquam, dilectissimi fratres, potuit ista cognoscere? Quasi vero sit facile ut suspensa aquila in altum celeri elatione pennarum, plausus sui et lapsus vestigia manifesta constituat, aut viam 0694D signet in vacuo, et lineam sui volatus ducat, figatque in liquido? Quis cursum navis deprehendat in fluctibus? quis indicium ejus, per quos aggeres et limites feratur, intelligat? Crebra semper et inquieta mutatio, dum undis sequacibus, aut obruitur quod praecessit, aut opprimitur quod secutum est. Quis in petra signum aliquod serpentis agnovit, cum et materia sit dura saxorum, et lubrica natura serpentum? Aut quomodo possunt viae viri in juventute cognosci, qui unde veniat, et quo eat, non potest deprehendi? Haec sunt quae sapientissimus Salomon propheta dixit se non 452 posse cognoscere. Nunc ergo de singulis rebus istis quid dicamus, audite.
5. Aquilam in hoc loco Christum Dominum nostrum 0695A debemus accipere, qui post venerandam resurrectionem, qua docuit humanum genus in vitam redire posse post mortem, velut aquila revolavit ad Patrem, praedam secum referens, id est, hominem, quem rapuerat de faucibus inimici. Haec est aquila, quam Ezechiel propheta in illam quadriformem sedem et Cherubim vidisse se retulit inter animalia quae mysticum vehiculum rotis juncta portabant; unum enim animal simile vituli, aliud leonis, tertium hominis, quartum aquilae (Ezech. I, 10 et seq.) , sicut in Apocalypsi Joannes se vidisse conscripsit. Primum, inquit, animal simile vituli, secundum leonis, tertium hominis, et quartum aquilae (Apoc. IV, 7) . Sed de hac animalium aequalitate alter locus ad tractandum necessarius est. Nunc interim quod coepimus, 0695B explicemus.
5*. Haec est aquila, de qua scriptum est: Sicut aquila tegit nidum suum (Deut. XXXII, 11) , id est, Christus Ecclesiam. Et iterum inquit: In umbra alarum tuarum sperabo (Psal. LVI, 2) . Et iterum: Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Psal. CII, 5) . Nam ut aquila colona, quasi ita mater nidi semper unius est, nec ad procreandam sobolem aliud aliquando cubile perquirit, et cum primum calidis ovis maturo ortu fetus eruperit interior, pullos educit implumes, hos contra faciem fervidi solis opponit, et qui aegram et invalidam corusco radiorum appulsu aciem submiserit oculorum, materno damnatus arbitrio, et a fratrum consortio separatus dejicitur in terram. Et sicut avis ista inimica serpentum est, quos dum in 0695C aere alarum remigio subvectando supportat, hos obunco rostro, et armatis quasi quibusdam telis, pedibus suis lacerat ac divellit; quos cum devorat, calore suo interno noxium illud virus exstinguit: ita ergo et Christus Dominus unam diligit Ecclesiam, ut aquila nidum suum; quam ab aestu persecutionum alarum suarum defendit umbraculo: sic quoque extra Ecclesiam projicit, in quibus fidei lumen infirmum est, qui igneam Evangeliorum lucem vitiis saecularibus inquinati ferre non possunt.
6. Et ut aquila serpentes devorat, et eorum venena calore coquit interno: ita et Christus Dominus noster, percusso dracone, id est, diabolo lacerato, quod humanum sibi corpus assumit, peccatum illud quod hominem tenebat obnoxium, tamquam perniciosum 0695D virus exstinxit, sicut Apostolus ait: Et de peccato damnavit peccatum in carne sua (Rom. VIII, 3) ; et alibi: Qui cum peccator non esset, pro nobis peccatum fecit (II Cor. V, 21) . Ad hoc quoque Moyses serpentem aeneum in eremo suspendit in ligno, qui proprius erat typus corporis Christi, ut quicumque in eum aspiceret, non periret; corpus enim hominis per transgressionem vas fuerat serpentis effectum. Sic et alibi ipse Moyses virgam projecit in terram, 0696A quae in similitudinem est corporata serpentis: quae et ipsa imago erat corporis Domini, ideo tantae virtutis in se typum gerebat, is qui absorbuit omnium Aegyptiorum potestatem.
7. Hoc est ergo quod ait: Vestigia aquilae volantis; quia etsi post passionem et resurrectionem suam, praesentibus apostolis, Dominus noster ascendit in coelum, tamen cujus hominis tam altus sensus et tantus est, ut explicare possit, quomodo illa tanta majestas de coelo aut venire dignata fuerat, aut redire; cum hoc solum nobis scire liceat, quod aut venit, aut rediit? Quis enim cognoscere potest quemadmodum Verbum in Virginem venerit, ut repente conciperet, ut tam felicem fetum partus virginalis effunderet, ut hominem Deus indueret, quem totus 0696B mundus non potest, nec sufferre, nec capere? id est, quod ait: Vestigia aquilae volantis: id est, Christi Domini advenientis ad terram, ac redeuntis ad coelos vestigia comprehendi enarrarique non posse.
Caput III.—8. Et vias, inquit, serpentis super petram. Dixi jam charitati vestrae quod sinuosis labens membris nitidus et volubilis coluber tractibus suis vestigium aliquod in petra, quia res est dura, non faciat. Indicium enim monstri hujus non nisi molli scriptura signatur in pulvere. Nunc ergo videamus quis sit iste serpens, aut quae petra, in qua serpentis vestigium non apparet. Hanc petram Dominum nostrum esse ambigere non debemus. Sic enim Apostolus ait: Bibebant autem de spiritali sequenti petra, petra autem erat 0696C Christus (I Cor. X, 4) ; et Psalmographus: In petra, inquit, exaltasti me (Psal. LX, 3) ; 453 et Moyses in cantico Deuteronomii: Lactavit eos mel ex petra, et oleum de solida petra (Deut. XXXII, 13) , id est, quod dulcem daturus iis esset Evangelii suavitatem, aut Spiritum sanctum per chrismatis unctionem. Et alibi ait: Beatus qui tenet, et allidet infantes tuos ad petram (Psal. CXXXVI, 9) : quod utique in religiosis parricidium erat, si petra ista figuram Christi corporis non haberet. Nemo enim beatus in funere est, qui infantes suos allidit ad petram: sed ideo beatus est, quod illos conjungit ad petram.
9. Dixi ergo petram Dominum et Salvatorem nostrum in Scripturis omnibus inveniri. Serpens autem ex ipso nomine, quod sit diabolus, apparet 0696D sicut callidior omnium bestiarum, quae sunt supra terram, id est, diabolus: qui ideo serpens dicitur, quod occulte serpat, et quod sensus hominis tenuiter illabendo pertentet: quos si convicerit, medullis se hominum atque ossibus implicat et immergit. Qui in corpore hominis, quod omnipotens Christus Deus induerat, nulla malitiae suae potuit imprimere vestigia; quamvis illud ausus fuerit saepe tentare, sicut ipse Dominus in Evangelio ait: Ecce venit princeps 0697A mundi hujus, et nihil in me invenit (Joan. XIV, 30) ; et alibi: Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non nocebit ei (Psal. LXXXVIII, 23) . Haec est ergo petra, id est, caro Christi nulla inimici iniquitate respersa, in qua serpentis, id est, peccati alicujus vestigium non apparet, ut scriptum est: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (I Petr. II, 22) .
Caput IV.—10. Adhuc quid subjungat, audite: Et semitas, inquit, navis navigantis. Navem adaeque Ecclesiam debemus accipere in salo mundi istius constitutam, quae crebris ventorum fluctibus, id est, tentationum plagis et verberibus fatigatur: quam turbidi fluctus, id est, hujus saeculi potestas, conantur ad saxa perducere. Quae etsi undarum fluctibus 0697B aut procellis saepe vexatur, tamen numquam potest sustinere naufragium; quia in arbore ejus, id est, in cruce, Christus erigitur, in puppi Pater residet, gubernator proram paracletus servat Spiritus. Hanc per angusta hujus mundi freta duodeni in portum remiges ducunt, id est, duodecim apostoli, et similis numerus prophetarum.
11. Inde Montani antra latratu falsi carminis resonant, qui duabus feminis prophetissis, Priscillae et Maximillae tamquam alicujus Scyllae rabidis succinctus est canibus. In ista nave Ecclesiae ea feliciter praeterimus. Inde in Photinianam Charybdim non incidimus. Inde nullo modo in illud barathrum, quasi Dathan et Abiron, id est, in profundum mortis Ursacii et Valentis non incurrimus. 0697C Inde Arium archipiratam, qui nos per mare saeculi ad instar Pharaonis insequitur, non timemus; illam stellam servantes in coelo, quae Magos perduxit ad Christum, per quam nos regnum Dei, qui malorum omnium futurus est portus, exspectat. Inde numquam nos de hac navi Ecclesiae praecipitatos Marcion ille cetus absorbuit. Inde Sabellius pirata non cepit. Inde nobis aquilo nocere non poterit, quamvis inde sint antichristi violenta flabra ventura, sicut scriptum est: Ex aquilone exardescent mala (Jerem. I, 14) . Inde syrtes gentilium, et periculosas haereses et scopulos evitamus, quos superjacens aquae tennis occultat allapsus; quia haeretici sub praetextu nominis christiani, absconsa perfidiae saxa fallaci confessione oris obducunt, in quae homines, 0697D dum illis quod christiani sint, fides habetur, impingunt.
12. Haec ergo navis Ecclesia est, quae etsi quotidie saeculum istud tamquam aliquod pelagus sortitur infestum, numquam eliditur ad saxum, nec mergitur ad profundum. Navem autem Ecclesiam esse divinis testimoniis probamus, sicut ait: Illic transierunt naves Tharsis (Psal. XLVII, 8) ; et alibi: Adversus omnem navem maris (Esai. I, 16) ; quia sunt Ecclesiae saeculi, quae totam sibi spem, quod fit in hoc tempore, non tam de Deo, quam de potestatibus hujus saeculi repromittunt.
13. Sed quod ait, Vias navis navigantis, proprie significat quod in tempore miro modo persecutionis 0698A comprehendi omnino non posset, quemadmodum vivida per interitum, et dives per damna reddatur, sicut ait ex persona ipsius Psalmographus: In tribulatione dilatasti me (Psal. IV, 2) . Quae ob hoc multis in locis aut soli comparatur, aut lunae: quae etsi tunditur, non movetur: et si moveatur, resurgit.
14. Et vias, ait, viri in juventute. Vir iste, Christus Dominus noster est, sicut in Actibus apostolorum scriptum est: 454 Viri Israelitae, audite haec verba: Jesum Nazarenum virum a Deo electum in vobis, virtutibus et signis et portentis approbatum (Act. II, 22) ; et Apostolus: Ut omnes in virum perfectum occurrere possimus, in mensuram Christi (Ephes. IV, 16) ; et alibi: Destinavi vos uni viro virginem castam 0698B exhibere Christo (II Cor. XI, 2) . Hic est vir cujus viae cognosci in juventute non possunt. Quis enim aestimare animo possit, aut capere quanta ille opera exercuerit, cum secundum hominem moraretur in terris? quae itinera virtutum duxerit? in quas vias beneficiorum circa humanum genus fuerit ingressus, dum claudis pedum restituit firmitatem, dum caecis lumina amissa reddit, aut imponit condita, dum eloquium praestat mutis, et surdis insinuat auditum, dum largum sanguinis fluxum siccat in Martha, dum daemones pellit ex Maria, dum corpus redivivi spiritus calore constringit in Lazaro, et quod mors sibi vindicaret ad poenam, lux denuo recepit ad vitam? Quid ille solidus gressus in fluctibus, quid reliquiae de paucis panibus plus superesse, 0698C saturata multitudine, quam fuisse? Quid inopem in vino Galilaei conjugis apparatum, sed Domini operibus pretiosum? Et alia multa, sicut in Evangelio dictum est, quae si omnia scripta essent, mundus ea capere non posset (Joan. XXI, 25) . Aut quid postremo descensus ad inferos, aut ascensus ad coelum? Quid illud quod in passione ipsius integram lucis consuetudinem sol habere non potuit; ut taceam ruptum velum, lapidem revolutum? Hae ergo viae sunt in juventute, quas non tam deprehendere propheta, quam enarrare se non posse testatus est.
15. Tales hic etiam dicit vias meretricis, quae posteaquam abluta est, dicit se nihil mali fecisse. (Prov. XXX, 20) . Meretrix ista Ecclesiae typus est, aliquando in gentibus constituta, idolorum cultibus 0698D vitiata, quam vanae superstitionis stupra polluerant; quam falsorum deorum adulteram fecerat multitudo: lascisvosque ac turpes incompositis motibus saltus nemorum et lucorum inculta lustrabat, dedita luxuriae, pompae gentilium mancipata. Hanc posteaquam Dominus noster Jesus Christus puro baptismatis fonte perfudit, ablutionem et criminis accepit et nominis per gratiam fidei. Post meretricem fit virgo, quia uni se destinavit Sponso. Nam et Raab illa meretrix Hierichuntis, quae speculatores Jesu Nave excepit hospitio (Josue VI, 25) , et quod signo cocci signata est, qui color figuram Christi sanguinis indicabat, et quod eversionem civitatis evasit, Ecclesiae typum habuit, quae per sanguinem 0699A Christi ruinam mundi istius secura non metuit. Sic enim ait propheta: Accipe, inquit, tibi uxorem fornicariam, et fac filios fornicationis (Ose. I, 2) . Ubique enim, dilectissimi fratres, cultura idolorum fornicatio nuncupata est, ut in Apocalypsi scriptum est: Et sinis fornicari servos meos, et manducare idolis immolata (Apoc. II, 20) . Denique Hierusalem civitas illa quondam nobilis Hebraeorum, quotiescumque a veritate deflexerat, et idolis serviebat, statim meretricis vocabulo nominabatur, sicut clamat Esaias: Quomodo facta est meretrix civitas fidelis Sion (Esai. I, 21) ? Inde est ergo quod ait Salomon: Talis autem via mulieris meretricis, quae posteaquam abluta est, dicit se nihil mali fecisse (Prov. XXX, 20) .