Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Posterioris Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Posterioris Tomi Parte Continentur.
Ad Opera Sancti Ambrosii Appendix. Pars prima. Complectens Opera A Benedictinis In Sua Editione Admissa.
In Librum Subsequentem Admonitio.
In Librum Subsequentem Admonitio.
De XLII Mansionibus Filiorum Israel Tractatus.
De XLII Mansionibus Filiorum Israel Tractatus.
((Commentaria In XIII Epistolas Pauli.))
In Subsequentia Commentaria Admonitio
In Subsequentia Commentaria Admonitio
Commentaria In XIII Epistolas Beati Pauli.
Commentaria In XIII Epistolas Beati Pauli.
In Epistolam Ad Romanos.
(Vers. 1.) Paulus servus Christi Jesu. Apud veteres nostros
(Vers. 3.) De filio suo. Dignum fuit, ut quia Deus
(Vers. 7.) Omnibus qui sunt Romae, dilectis Dei, vocatis sanctis.
(Vers. 12.) Id est, simul consolari in vobis per eam quae invicem est, fidem vestram atque meam.
(Vers. 20.) Invisibilia enim ejus a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur.
(Vers. 22.) Qui praedicas non furandum, furaris
(Vers. 25.) Circumcisio quidem prodest, si Legem observes.
(Vers. 11 et 12.) Deinde adjecit: Non est intelligens.
(Vers. 16.) Contritio et infelicitas in viis eorum.
(Vers. 22.) Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi. per fidem Jesu Christi,
(Vers. 29.) An Judaeorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium.
(Vers. 2.) Si enim Abraham ex operibus Legis justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. Hoc
(Vers. 3.) Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam
(Vers. 16.) Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini. Firma esse non potest
(Vers. 18.) Qui contra spem in spem credidit (Gen.
(Vers. 1.) Justificati igitur ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum.
(Vers. 8.) Commendat autem suam charitatem Deus in nobis.
(Vers. 20.) Lex autem subintravit, ut abundaret delictum. Lex, in adjutorium data est
(Vers. 2.) Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? Hoc dicit, quoniam viventes
(Vers. 13.) Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato. membra vestra
(Vers. 15.) Quid ergo? peccabimus, quia non sumus sub Lege, sed sub gratia? Absit.
(Vers. 23.) Nam merces peccati mors est.
(Vers. 6.) Nunc autem soluti sumus a Lege mortis, in qua detinebamur.
(Vers. 9.) Ego autem vivebam sine Lege aliquando. Quid est sine Lege, cum Lex semper fuerit, sicut
(Vers. 10.) Ego autem mortuus sum.
(Vers. 13.) Quod ergo bonum est, mihi mors est? Absit.
(Vers. 20.) Si autem quod nolo, hoc facio jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum.
(Vers. 5.) Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt.
(Vers. 6.) Nam prudentia carnis mors est.
(Vers. 8, 9.) Qui enim in carne sunt, Deo placere non possunt. Sapientes mundi in carne sunt,
(Vers. 14.) Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Vos de patre diabolo estis
(Vers. 19.) Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat.
(Vers. 29.) Nam quos praescivit.
(Vers. 32.) Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum.
(Vers. 6.) Non autem excidit verbum Dei. Non excidit In Isaac vocabitur tibi semen
(Vers. 19.) Quid adhuc quaeritur? Voluntati enim ejus quis resistit?
(Vers. 15.) Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi: quae est assumptio, nisi vita ex mortuis?
(Vers. 20.) Bene, sed in incredulitate fracti sunt
(Vers. 32.) Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur.
(Vers. 6.) Habentes autem donationes Dei diversas secundum gratiam, quae data est nobis.
(Vers. 7.) Sive ministerium in ministrando.
(Vers. 8.) Sive qui exhortatur in exhortando. Et hunc eodem modo in eo ipso,
(Vers. 9.) Dilectio sine simulatione. Praeceptum novum do vobis, ut diligatis invicem
(Vers. 12.) Spe gaudentes. Postquam dixit: Tempori servientes, Spe gaudentes
(Vers. 1.) Omnibus potestatibus sublimioribus subditi estote non est enim potestas, nisi a Deo.
(Vers. 5.) Ideoque subditi estote, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.
(Vers. 13.) Sicut in die honeste ambulemus.
(Vers. 12.) Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
(Vers. 22.) Tu fidem habes penes temetipsum: habe coram Deo. Hoc est,
(Vers. 1.) Debemus autem nos, firmiores, infirmitates invalidiorum portare. Recte ait, debemus
(Vers. 8.) Salutate Ampliatum dilectum meum in Christo.
(Vers. 9.) Salutate Urbanum adjutorem meum in Christo. Stachyn quoque dilectum meum.
(Vers. 14.) Salutate Asyncletum, Phlegontem, Herman, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres.
(Vers. 20.) Deus autem pacis conteret satanam sub pedibus vestris velociter
In Epistolam B. Pauli Ad Corinthios Primam.
In Epistolam B. Pauli Ad Corinthios Primam.
(Vers. 17.) Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare. Quoniam majus est evangelizare,
(Vers. 27.) Sed stulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientes.
(Vers. 29.) Ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.
(Vers. 9.) Dei enim sumus operis participes: Dei cultura, Dei aedificatio estis.
(Vers. 19.) Sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum.
(Vers. 21.) Itaque nemo glorietur in homine. Quoniam enim humanae cogitationes et consilia improvida
(Vers. 8.) Jam saturati estis, jam divites facti estis, sine nobis regnatis.
(Vers. 17.) Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus charissimus et fidelis in Domino.
(Vers. 19.) Veniam autem cito ad vos, si Dominus permiserit.
(Vers. 2.) Et vos inflati estis, et non magis luctum habuistis.
(Vers. 6.) Bona est gloriatio vestra?
(Vers. 3.) Nescitis quoniam angelos judicabimus? Addidit plus, dicendo: angelos judicabimus,
(Vers. 18.) Fugite fornicationem. Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est.
(Vers. 5.) Nolite fraudare invicem. Hoc dicit, Nisi ex consensu ad tempus Ut vacetis orationi.
(Vers. 9.) Quod si se non continent, nubant.
(Vers. 15.) Quod si infidelis discedit, discedat.
(Vers. 17.) Nisi unicuique sicut divisit Deus. Divisit
(Vers. 23.) Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum. Verum est, quia tam caro empti sumus, ut
(Vers. 6.) Aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem haec operandi? operandi
(Vers. 11.) Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est, si nos vestra carnalia metamus?
(Vers. 12.) Si alii potestate vestra utuntur, nonne magis nos? Si enim ii qui per Evangelium patres
(Vers. 20.) Et factus sum Judaeis tamquam Judaeus, ut Judaeos lucrifacerem.
(Vers. 23.) Omnia autem facio propter Evangelium, ut particeps ejus fiam. Hoc est, omnia supradicta
(Vers. 11.) Verumtamen neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino. in Domino,
(Vers. 17.) Hoc autem praecipio, non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis.
(Vers. 14.) Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. Hoc dicens,
(Vers. 20.) Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. Hoc dicit, quia multa membra,
(Vers. 27.) Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.
(Vers. 14.) Nam si oravero lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.
(Vers. 5.) Et quia visus est Cephae: id est, Petro. Hoc etiam Postea illis undecim
(Vers. 22.) Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
(Vers. 36.) Stulte, tu quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur?
(Vers. 51.) Ecce mysterium vobis dico, omnes quidem resurgemus Sed non omnes immutabimur.
In Epistolam B. Pauli Ad Corinthios Secundam.
In Epistolam B. Pauli Ad Corinthios Secundam.
170 (Vers. 2.) Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
(Vers. 2.) Si enim ego contristo vos, et quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me?
(Vers. 14.) Sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum diem. Tamdiu obtusos dicit, quamdiu non
178 (Vers. 15.) Sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses velamen est positum supra cor eorum.
(Vers. 9.) Persecutionem passi, sed non derelicti. Verum est, Dejecti, sed non perimus:
(Vers. 5.) Qui autem perficit nos in hoc ipsum, Deus est: qui etiam dedit nobis pignus Spiritum.
(Vers. 9.) Et ideo contendimus sive praesentes, sive peregrinantes placere illi.
(Vers. 13.) Sive enim mente excedimus, Deo: sive sanum sapimus, vobis. Hoc dicit,
(Vers. 2.) Capaces estote nostri. Nemini nocuimus, neminem gravavimus, neminem circumvenimus.
(Vers. 6.) Sed qui consolatur humiles Deus, consolatus est nos in adventu Titi.
(Vers. 6.) Ita ut rogaremus Titum, quod quemadmodum coepit, ita consumet in vos etiam gratiam istam.
(Vers. 9.) Sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum.
(Vers. 6.) Et parati in omnibus vindicare omnem inobedientiam, cum impleta fuerit obauditio vestra.
(Vers. 12.) Non enim audemus conjungere aut comparare nos ipsos quibusdam, qui se ipsos commendant.
(Vers. 14.) Non enim quasi non pertingentes usque ad vos, superextendimus nos: hoc est,
(Vers. 24.) A Judaeis quinquies quadraginta, una minus accepi.
(Vers. 1.) Si gloriari oportet, sed non opus est mihi.
In Epistolam Beati Pauli Ad Galatas.
In Epistolam Beati Pauli Ad Galatas.
(Vers. 4.) Qui dedit semetipsum pro peccatis nostris. Ut liberaret nos de praesenti saeculo maligno.
(Vers. 3.) Sed neque Titus, qui mecum erat, Titus, qui mecum erat
(Vers. 19.) Ego enim per Legem Legi mortuus sum, ut Deo vivam. Christo confixus sum cruci.
(Vers. 21.) Si enim per Legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est.
(Vers. 3.) Incipientes spiritu, nunc carne consummamini?
(Vers. 7.) Cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae?
(Vers. 11.) Timeo vos ne frustra laboraverim in vobis. Timeo ne sine causa laboraverim in vobis
(Vers. 20.) Vellem autem praesens esse nunc apud vos, et mutare vocem meam quia confundor in vobis.
(Vers. 15.) Quod si mordetis invicem, et criminatis videte ne ab invicem consumamini.
(Vers. 18.) Quod si Spiritu ducimini, non estis sub Lege. justo non est lex posita
(Vers. 6.) Communicet autem is, qui catechizatur verbo ei qui se catechizat, in omnibus bonis:
(Vers. 11.) Scitote qualibus litteris scripsi vobis mea manu. Ego scripsi mea manu,
(Vers. 18.) Gratia nostri Domini Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres.
In Epistolam B. Pauli Ad Ephesios.
In Epistolam B. Pauli Ad Ephesios.
(Vers. 6.) Cujus gratia salvi facti estis. Huic dono addit et gentes significans
(Vers. 16.) Ut exhiberet et reconciliaret ambos in uno corpore Deo per crucem. Sublata inimicitia,
(Vers. 19.) Ergo jam non estis hospites et incolae, sed estis cives sanctorum, et domestici Dei.
(Vers. 27.) Sol non occidat super iracundiam vestram: nolite locum dare diabolo.
(Vers. 14.) Propter quod dicit: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et continges Christum.
(Vers. 10.) De caetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.
In Epistolam B. Pauli Ad Philippenses.
In Epistolam B. Pauli Ad Philippenses.
(Vers. 2.) Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.
In Epistolam B. Pauli Ad Colossenses.
In Epistolam B. Pauli Ad Colossenses.
In Epist. B. Pauli Ad Thessalonicenses Primam.
In Epist. B. Pauli Ad Thessalonicenses Primam.
(Vers. 24, 25.) Fidelis est enim Deus, qui vocavit vos, qui et faciet. Fratres, orate pro nobis.
In Epist. B. Pauli Ad Thessalonicenses Secundam.
In Epist. B. Pauli Ad Thessalonicenses Secundam.
(Vers. 5.) Dominus autem dirigat corda vestra in dilectione Dei, et patientia Christi.
In Epistolam B. Pauli Ad Timotheum Primam.
In Epistolam B. Pauli Ad Timotheum Primam.
(Vers. 5.) Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus.
(Vers. 6.) Nam quae in deliciis est vidua, vivens mortua est.
301 (Vers. 19.) Adversum presbyterum accusationem ne receperis.
(Vers. 20.) Delinquentes autem coram omnibus argue, ut caeteri metum habeant.
(Vers. 6.) Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia.
In Epistolam B. Pauli Ad Timotheum Secundam.
In Epistolam B. Pauli Ad Timotheum Secundam.
(Vers. 5.) Etsi certet quis, non coronatur, nisi legitime certaverit.
In Epistolam D. Pauli Ad Titum.
In Epistolam D. Pauli Ad Titum.
In Epistolam B. Pauli Ad Philemonem.
In Epistolam B. Pauli Ad Philemonem.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, assume illum sicut me. Servo sapienti liberi servient
(Vers. 25.) Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, amen.
In Sequentem Tractatum Admonitio.
In Sequentem Tractatum Admonitio.
De Trinitate, Alias In Symbolum Apostolorum, Tractatus.
De Trinitate, Alias In Symbolum Apostolorum, Tractatus.
In Sequentem Tractatum Admonitio.
In Sequentem Tractatum Admonitio.
De Fide Orthodoxa, Contra Arianos, Alias De Filii Divinitate Et Consubstantialitate, Tractatus.
De Fide Orthodoxa, Contra Arianos, Alias De Filii Divinitate Et Consubstantialitate, Tractatus.
In Libellum De Dignit. Sacerdotali Admonitio.
In Libellum De Dignit. Sacerdotali Admonitio.
De Dignitate Sacerdotali.
In Sequentem Libellum Admonitio.
In Sequentem Libellum Admonitio.
Ad Virginem Devotam.
In Sermones Hactenus Sub Ambrosii Nomine Evulgatos Admonitio.
In Sermones Hactenus Sub Ambrosii Nomine Evulgatos Admonitio.
Index Sermonum Praetermissorum.
Index Sermonum Praetermissorum.
Index Sermonum.
Sermones Sancto Ambrosio Hactenus Ascripti.
Sermones Sancto Ambrosio Hactenus Ascripti.
391 Sermo I. Dominica I Adventus.
392 Sermo II. De Natali Domini veniente.
394 Sermo III. In die natalis Domini I.
Sermo IV. De natali Domini Salvatoris II.
Sermo V. De natali Domini III.
Sermo VI. De natali Domini IV.
Sermo VII. De kalendis Januariis.
Sermo VIII. De sancta Epiphania I.
402 Sermo IX. De sancta Epiphania II.
Sermo X. De sancta Epiphania III.
Sermo XI. De sancta Epiphania IV.
406 Sermo XII. De sancta Epiphania V.
Sermo XIII. Super his verbis Evangelii: Simile est regnum coelorum fermento.
409 Sermo XIV. Dominica in Septuagesima.
Sermo XV. Dominica in Sexagesima.
411 Sermo XVI. Ubi Dominus sabbato manum aridam curavit.
Sermo XVII. De sancta quadragesima I.
Sermo XVIII. De sancta Quadragesima II.
415 Sermo XIX. De sancta Quadragesima III.
Sermo XX. De sancta Quadragesima IV.
Sermo XXI. De sancta Quadragesima V.
Sermo XXII. De sancta Quadragesima VI.
Sermo XXIII. De sancta Quadragesima VII.
Sermo XXIV. De Sancta Quadragesima VIII.
Sermo XXV. De Sancta Quadragesima IX.
Sermo XXVI. De sancta Quadragesima X.
Sermo XXVII. De jejunio Domini in deserto, De Quadragesima XI.
Sermo XXVIII. De sancta Quadragesima XII.
Sermo XXIX. De sancta Quadragesima XIII.
432 Sermo XXX. De sancta Quadragesima XIV.
Sermo XXXI. De sancta Quadragesima XV.
Sermo XXXII. De sancta Quadragesima XVI.
Sermo XXXIII. De jejuniis Quadragesimae XVII.
436 Sermo XXXIV. Dominica Resurrectionis.
437 Sermo XXXV. De Mysterio Paschae II.
Sermo XXXVI. In die sancto Pentecostes.
439 Sermo XXXVII. De Mirabilibus.
Sermo XXXVIII. De Gratia Baptismi.
Sermo XL. De jejuniis et eleemosynis.
Sermo XLI. De eo quod dicit Dominus in Evangelio: Vulpes foveas habent, etc.
448 Sermo XLIII. Increpatio ad populum quod Ecclesiam non frequentet.
Sermo XLIV. Post increpationem allectio ad populum.
Sermo XLV. De primo Adam et secundo.
Sermo XLVII. In cap. XXX Proverb. de differentia Salomonis et aliorum prophetarum.
455 Sermo XLVIII. In festo sanctae Agnetis virginis et martyris.
Sermo XLIX. In natali Ss. Cantii, Cantiani et Cantianillae.
Sermo L. In natali sancti Joannis Baptistae.
Sermo LI. De praerogativa ejusdem S. Joannis Baptistae.
Sermo LII. De vita ejusdem sancti Joannis Baptistae.
Sermo LIII. In natali sanctorum apostolorum Petri et Pauli.
Sermo LIV. De neglecta solemnitate beatorum apostolorum Petri et Pauli.
Sermo LV. In natali Ss. Nazarii et Celsi martyrum.
468 Sermo LVI. De Natali sancti Eusebii Vercellensis episcopi.
Sermo LVII. De Depositione ejusdem sancti Eusebii.
Sermo LVIII. De sancto Cypriano.
Sermo LIX. In natali unius Martyris, sive Domini Domitiani.
Sermo LX. De Natali sanctorum Martyrum.
Sermo LXI. De Natali Martyrum.
475 Sermo LXII. De bellico Tumultu, seu pro communi Martyrum.
Sermo LXIII. De Servo centurionis in Evangelio in dedicatione Basilicae.
In Epist. Ex Ambrosianarum Numero Segregatas Admonitio.
In Epist. Ex Ambrosianarum Numero Segregatas Admonitio.
Epistolae Ex Ambrosianarum Numero Segregatae.
Epistolae Ex Ambrosianarum Numero Segregatae.
Ambrosius episcopus servus Christi virginibus sacris.
Ambrosius servus Christi fratribus per omnem Italiam in Domino aeternam salutem.
Monitum.
Precationes Duae Hactenus Ambrosio Attributae.
Precationes Duae Hactenus Ambrosio Attributae.
489 Precatio Prima. In praeparatione ad Missam.
Precatio Secunda. Item in praeparatione ad Missam.
In Expositionem Apocalypsis Admonitio.
In Expositionem Apocalypsis Admonitio.
Expositio Super Septem Visiones Libri Apocalypsis.
Expositio Super Septem Visiones Libri Apocalypsis.
(Vers. 7.) Et audivi etiam altare dicens: Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua.
In Librum De Poenitentia Monitum.
In Librum De Poenitentia Monitum.
De Poenitentia Liber Unus.
Monitum.
De Spiritu Sancto Libellus Unus.
De Spiritu Sancto Libellus Unus.
Monitum.
De Concordia Matthaei Et Lucae In Genealogia Christi.
De Concordia Matthaei Et Lucae In Genealogia Christi.
Monitum.
De Dignit. Conditionis Humanae Libellus
De Dignit. Conditionis Humanae Libellus
Monitum.
Exorcismus.
Appendix Ad Opera S. Ambrosii. Pars altera, Complectens opuscula quae in editione Benedictiniana non sunt admissa.
Admonitio In Acta S. Sebastiani.
Admonitio In Acta S. Sebastiani.
Acta S. Sebastiani Martyris.
Caput Primum. S. Sebastianus martyres animat.
Caput II. Marcelliani et Marci graviter oppugnata constantia.
Caput III. S. Sebastianus nutantes confirmat.
Caput IV. Inferni poenae, coelique gaudia, martyrum aninis inculcata.
Caput V. Opum deliciarumque usus.
Caput VI. Martyrum felicitas et gloria.
Caput VII. Sebastiani oratione et miraculis, consersi Zoe et Nicostratus.
Caput VII . Marcelliani et Marci constantia, oratio ad neophytos.
Caput IX. Caeteri a Sebastiano una cum captivis conversi.
Caput X. Omnes a Polycarpo ad baptismum praeparati.
Caput XI. Baptizati catechumeni, unaque Claudius cum filiis.
Caput XII. Errores Gentilium coram Chromatio Urbis praefecto confutati a Tranquillino.
Caput XIII. Verbi incarnatio Gentili exposita.
Caput XIV. Chromatius Urbis praefectus catechizatur.
Caput XV. Chromatii confracta Idola.
Caput XVI. Instvumentis astrologiae judiciariae confractis sanatur Chromatius.
Caput XVII. Chromatii et Tiburtii baptismus.
Caput XVIII. Chromatius, praefectura Urbis abdicata, persecutionis tempore Christianos alit.
Caput XIX. Ss. Sebastiani, Tiburtii, et aliorum praeclara facta in Urbe.
Caput XX. Ss. Zoes. Tranquillini et aliorum coedes.
Caput XXI. S. Tiburtii martyrium.
Caput XXII. Ss. Castuli, Marcelliani, Marci, caedes.
Caput XXIII. S. Sebastiani gloriosum certamen.
Liber De Vitiorum Virtutumque Conflictu, Ad Simplicianum.
Liber De Vitiorum Virtutumque Conflictu, Ad Simplicianum.
Caput II. Primum superbia tibi dicit,
Caput III. Inanis gloria dicit:
Caput XIII. Torpor vel ignavia dicit:
Caput XIV. Evagatio inquieta dicit:
Caput XX. Ventris ingluvies dicit:
Caput XXI. Inepta laetitia dicit:
Caput XXII. Multiloquium dicit:
Caput XXIV. Spiritalis fornicatio dicit:
Caput XXV. Amor saeculi dicit:
Libri Duo De Vocatione Gentium.
Libri Duo De Vocatione Gentium.
Caput VI. Qualis sit natura humana sine gratia.
Caput VIII. Fides unde nascatur, et unde acquiratur.
Caput IX. Quod Deus sit auctor omnium virtutum et omnis boni.
Caput III. De consideratione differentiarum quibus divinae gratiae opera et dona variata sunt.
Caput IV. Quod aversio a Deo non sit divinae constitutionis, sed propriae voluntatis.
Caput VI. Quod Christus pro omnibus impiis et peccatoribus mortuus fuerit.
Caput VII. Quomodo mysterium vocationis gentium prophetis fuerit cognitum et apostolis.
Caput VIII. Quare tanta multitudo non regeneratorum infantium a perpetua alienetur salute.
Caput IX. Quomodo gratia tamquam famulam et receptricem donorum suorum praeparet voluntatem.
De Moribus Brachmanorum.
Philosophorum Aliquot Epistolae, Quorum Habetur Interpres S. Ambrosius, Gilberti, Cognati, Nozereni opera in studiosorum usum, jam olim cum aliis mult
Epistolae Duae De Monacho Energumeno.
Explanatio Symboli Ad Initiandos.
Explanatio Symboli Ad Initiandos.
Epistola De Fide Ad Beatum Hieronymum Presbyterum.
Epistola De Fide Ad Beatum Hieronymum Presbyterum.
Admonitio In Hymnos Sequentes S. Ambrosio Attributos.
Admonitio In Hymnos Sequentes S. Ambrosio Attributos.
III. Subsidia Litteraria Quae Hymnos Collectos Et Explicatos Continent.
Hymni S. Ambrosio Attributi.
Hymnus ad serenitatem poscendam, al. in postulatione serenitatis.
Hymnus in postulatione pluviae.
De Ss. Gervasii et Protasii Martyrum Inventione.
Hymnus tempore Paschali ad Tertiam.
Hymnus de opere diei secundae.
Hymnus ad Tertiam, de Passione Domini.
LXIX. In Natali S. Georgii Martyris.
De Ss. Petro et Paulo Apostolis.
In Natali S. Martini episcopi.
Index Analyticus In Hunc Tomum.
Index Analyticus In Hunc Tomum.
Ordo Rerum Quae In Hac Posterioris Tomi Parte Continentur. Ad Opera S Ambrosii Appendix.
Ordo Rerum Quae In Hac Posterioris Tomi Parte Continentur. Ad Opera S Ambrosii Appendix.
Precatio Secunda. Item in praeparatione ad Missam.
1. Summa et incomprehensibilis natura, virtus vitaque beata, lux inaccessibilis, vera, singularis, et una sapientia, veritas incommutabilis, sancta, incomparabilis, et aeterna dilectio, temporalium rerum sine tempore conditor, visibilium et invisibilium invisibilis aeternusque patrator, Pater et Filius et Spiritus sanctus, unus et verus in Trinitate Dominus Deus: Pater non habens a quo sis, habens tamen 0755B sapientiam, id est, Filium, cui major vel anterior non sis: Filius habens Patrem a quo sis, non tamen habens cui minor vel posterior sis: Spiritus sanctus habens Patrem et Filium, a quibus sis, non tamen habens quibus vel inaequalis vel impar sis; quia totum in hac tua divinitate, cui tempus numquam accidit, aeternum ac coaeternum, aequale ac coaequae est, in qua alius Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus: sed Pater in Filio et Spiritu sancto, Filius in Patre et Spiritu sancto, Spiritus sanctus in Patre et Filio est; quia sicut tua, Deus noster, natura personas recipit, sic partes nequaquam admittit: cui nec supra, nec subtus, ante vel retro convenit, quia corporum lineamenta non recipit. Unde et tota omnibus in locis sine loco habetur, nec tamen tota 0755C comprehenditur; tota namque ubique habetur, quia profecto pars in ea nulla reperitur: tota autem non comprehenditur, quia videlicet cum in creaturis unicuique tota praesens efficitur, etiam ultra creaturas tota invenitur. Quamobrem cum coelum et terram implet, tota est: cum hominem unum implet, tota est; nec variatur per singula, quae in singulis tota est; nec de loco ad locum transit, cum unum deserens, alterum petit, quae semetipsam sine loco et tempore movet. Hinc merito colendus, hinc adorandus es, hinc incommutabilis, hinc incircumscriptus agnosceris: hinc mediator Dei et hominum homo Christus Jesus secundum divinitatis essentiam, totus cum hominibus in terris, totus erat cum Patre in coelis, cum diceret: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de 0755D coelo descendit Filius hominis, qui in coelo est (Joan. III, 13) . Qui videlicet, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 6) .
2. Per hunc te, beata Trinitas, humanitatis habitum, 493 per hujus subjectionis humilitatem deprecor, per hujus sacratissimam obedientiam, per hujus beatissimam mortem exoro in primis; ut te 0756A Dominum Deum meum diligam, te sitiam, te toto corde perquiram: deinde ut proximum juxta vires atque mensuram in hac ipsa tua dilectione charum semper atque dilectum attendam. Sed hanc dilectionem nulli, Domine, praestabis, nisi cui vitia prius odisse donaveris. Obsecro ergo, pia et vera misericordia, solida atque unica spes mea, ut superbiae regnum auferas ab anima mea. Horrendum, Domine, pavendumque tam maximum malum, quod angelos de coelo projecit, quod homines de paradiso eliminavit, quodque initium omnis peccati est, et ad ipsum pertinet quidquid vitii et iniquitatis est, cujus primae soboles septem nimirum principalia vitia, ex hac virulenta radice proferuntur, scilicet inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies atque 0756B luxuria. Sed et numerosa propaginis turba ex singulis generatur.
3. Inanis ergo gloria cum plene mentem ceperit, mox septiformem in illa nequitiam gignit, inobedientiam scilicet, jactantiam, hypocrisin, contentionem, pertinaciam, discordiam, ac novitatum praesumptionem. Sed si huic vera humilitas opponatur, omnis ejus nequitia vacuatur. Te ergo deprecor, humilitatis magister, ut hanc cordi meo inseras, insertamque custodias, quae dum cunctis inferiorem se attendit, subjectionem protinus gignit, jactantiam exstinguit, hypocrisin excludit, contentionem refugit, pertinaciam emollit, discordiam praecavet, novitatum praesumptionem abhorret. Hoc beatae humilitatis medicamine morbum elationis sanandum 0756C praevideras, cum per hominem assumptum auctor nostrae salutis, tuis ad te venientibus diceres: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 29) . Et rursum: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII, 3) .
4. De invidia quoque odium, susurratio, detractio, exsultatio in adversis proximi, afflictio autem in prosperis ejus propagatur. O mala progenies, quae si animo intromissa dominari coeperit, omnem sanctitatis sobolem exstinguit! Qui itaque invidet vel odit, non alium prius quam se ipsum occidit: qui susurrat et detrahit, prius suas quam aliorum radices evellit: qui exsultat in adversis proximi, et affligitur in prosperis ejus, alieno se primum 0756D gladio petit. Hoc secundum superbiae virgultum tunc primo fuit exortum, cum ille de quo scriptum est, Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sap. II, 24) , Cain persuasit ut livoris odio fraternum funderet sanguinem. Sed nimirum idem Cain invidus prius suam animam, quam alterius carnem peremit, scriptum quippe est: Qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quia omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem (I Joan. III, 15) . Hinc, Domine, apparet cujus primum homicida est, qui alterum odit, in quo vita non est. Quod contra Moyses 0757A omnium mitissimus admonet, dicens: Ne oderis proximum tuum in corde tuo (Lev. XIX, 17) . Et quia ille, qui invidet et odit, consequenter susurrat et detrahit; hoc malum Scriptura sancta praecavendum denuntiat: Non eris, inquit, susurro in populis (Ibid., 16) ; et: Nolite detrahere alterutrum, fratres (Jacob. IV, 11) . Qui vero detrahit fratri, detrahit legi; qui enim susurrat et detrahit, consequens est ut in adversis proximi exsultet, in prosperis autem animi tristitiam contrahat. Sed occurrit beatus Apostolus, et dicit: Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus (Rom. XII, 15) . Et ecce alius pro terrenis rebus, terrenisque honoribus, alius pro virtutum successibus cuilibet invidet, quemlibet odit, contra quemlibet susurrat, de quolibet detrahit, de cujuslibet 0757B adversis exsultat, de prosperis animum moestificat.
5. Sed ut in cunctis hoc multiplex malum superetur, occurrat, Domine, quaeso, illud multiforme bonum, quod potenti virtute resistens non det invidiae locum, charitas scilicet, quae fundamentum est omnium virtutum et bonorum: quae non invidet, sed congaudet: non odit, sed diligit: non susurrat, sed objurgat: non detrahit, sed arguit: non de adversis proximi gaudet, sed moeret: non de prosperis afflictionem contrahit, sed consolationem recipit. Merito autem tale nomen accepit, quod illa charius inveniri non poterit: quam qui habet, te utique habet. Deus, inquit, charitas est; et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV, 8) . Qui ut praefatum 0757C invidiae superet malum, cordis simul et oris jungenda custodia est: cordis scilicet, ne invideat, 494 ne in adversis proximi exsultet, ne in prosperis moestitiam contrahat: oris vero, ne susurret, ne detrahat. Scriptum quippe est: Omni custodia serva os tuum: serva tuum cor, quia ex ipso vita procedit (Prov. IV, 23) . Et rursum scriptum est: Mors et vita in manibus linguae (Prov. XVIII, 21) . Citius autem malum quod intus latet, exstinguitur, si a pravo eloquio foris lingua frenetur. Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis; ut non declinet cor meum in verbum malum (Psal. CXL, 3) . Libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa (Psal. CXIX, 2) .
6. Ira autem invidiam sequitur, qua inter caetera 0757D vitia nihil asperius, nihil invenitur amarius: quae dum ultra modum efferbuerit, atrociter mentem exulcerat, sensum hebetat, linguam immutat, oculos obumbrat, totumque corpus perturbat. Hinc protinus rixae, contumeliae, clamor, indignatio, tumor mentis, et blasphemiae suscitantur. De qua nimirum Scriptura sancta testatur, dicens: Ira in sinu stulti requiescit (Eccl. VII, 10) , et: Ira viri justitiam Dei non operatur (Jacob. I, 20) .
7. Sed objice, Domine, contra tam amarissimum iracundiae malum suavissimum patientiae bonum, in quo specialiter animarum nostrarum salus collocatur, cum nobis per Evangelium dicatur: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19) . Quae 0758A nimirum dum arcem et principatum in mente susceperit, omnes mox perturbationes compescit: rixas et contumelias in exhortationem convertit, confusum clamorem sub ordinato silentio premit, indignationem tumoremque mentis mansuetudine vincit, blasphemias gratiarum actione repellit. Quod si forte in immensum ira succensa ad horam patientia succubuerit, nullumne, Domine, remedium erit? Erit certe. Nam cum hujus mali damnationem Evangelium denuntiet, dicens: Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio: qui autem dixerit fratri suo racha, reus erit concilio: qui autem dixerit fatue, reus erit gehennae ignis (Matth. V, 22) ; protinus recuperationem subjungit, cum dicit: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus 0758B habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (Ibid., 23) . Et illud: Cum statis ad orandum, remittite, si quid habetis adversus alterum in cordibus vestris (Marc. XI, 23) . Hanc mihi, Domine Deus, secundam tribue victoriam, si furore caecatus amisero primam, cum non tuo zelo, sed meo vitio cujuslibet animum offendo.
8. Tristitia quoque iram persequitur: quae dum cordis arcana penetrat, protinus in ejus cubiculo malitiam, rancorem, pusillanimitatem, desperationem, torporem circa praecepta, vagationem mentis erga illicita generat. Quae inter caetera vitia quam sit detestanda, beatus Paulus indicat: Saeculi, inquiens, tristitia mortem operatur (II Cor. VII, 10) . 0758C Sed obsecro, Deus et Dominus meus, oppone contra saeculi tristitiam futurae beatitudinis laetitiam, quae ex moerore contractam malitiam vincat benevolentia, taedio procreatum rancorem pellat sinceritate, pusillanimitatem fortitudine roboret, desperationem spei fiducia erigat, forporem circa praecepta exercitio spiritali repellat, vagationem mentis erga illicita inconcussa stabilitate refrenet. Quod si, ad momentum subtracta laetitia spiritali, malum tristitiae praevaluerit, agam, quaeso, quod monet beatus Jacobus: Tristatur quis in vobis? Oret aequo animo, et psallat (Jacob. V, 13) .
9. Avaritia sequitur tristitiam, quae in utroque Testamento pari notatur exsecratione. In veteri namque dicitur: avaro nihil est scelestius (Eccl. X, 9) ; 0758D in novo autem: et avaritiam, quae est idolorum servitus (Ephes. V, 5) . Ex qua profecto septem nequitiae procreantur, scilicet, proditio, fraus, fallacia, perjurium, inquietudo, violentia, et contra misericordiam obduratio. Et ecce, Domine Deus, quilibet amator mundi, et non tui, propter metalla pretiosa, ardentes fulgentesque lapides, servos et servas, praedia et fundos ad mortem proximum tradit, fraudem incurrit, fallaciam obducit, perjurium committit: et allius inquietus et violentus est propter villam, alius propter gallinam: alius obduratur contra misericordiam ne retribuat aurum, alius ne porrigat potum. Sed peto, mi Deus, amator castus et verus, ut cui praeter te nulla possessio debetur in 0759A terra, nihil quod tu non es, concupiscam in terra; semper illius sententiae meminerim, qua dicitur: Nudus egressus sum de utero matris meae, nudus revertar illuc (Job. I, 21) . Atque illius: Nihil intulimus in hunc mundum, sed nec auferre quid possumus (I Tim. VI, 7) . Quae nimirum dum pie considerantur, mundi contemptum afferre videntur, qui avaritiae contrarius est.
495 10. Post haec restat ventris ingluvies, quae a necessitate quidem incipit, sed modus necessitatis excedens, ad voluptatem pertransit; dumque a licitis ad illicita pervenerit, mox ineptam laetitiam, scurrilitatem, immunditiam, multiloquium, sensusque hebetudinem circa intelligentiam parturit: cujus mortiferum virus tunc utcumque vacuatur, 0759B cum non qualitas, sed libido in escis praecavetur. Prima enim mulier non exquisitarum dapum, sed sola pomi delectatione mortem mundo induxit (Gen. III, 6) : et antiquus hostis regem nostrum non de carne, sed de pane tentavit (Matth. IV, 3) : et Sodoma idcirco igne et sulphure periit; quia inter caetera mala panem in saturitate comedit (Gen. XIX, 24) .
11. Quapropter clementiam tuam, Deus, imploro, ut sicut aeger ad medicinam, sic ad sumendas dapes accedam; nequaquam scilicet in eis voluptatem appetens, sed necessitati subveniens. Aufer a me propter magnam misericordiam tuam omne ciborum noxium desiderium, congruamque servo tuo escarum propitius tribue abstinentiam; ut inter necessarium modum proprium temperem appetitum, remotaque 0759C a me omni prorsus crapula et ebrietate, sciam in virtute tua abundare, sciam et penuriam pati, noverim quoque in quibus mihi sufficiens esse possim. Ita, Domine, ita, Pater bone, noxiis gastrimargiae succis arefactis inepta laetitia vel scurrilitas non pullulabit, quae illos maxime ad insaniam perducit, in quibus crapula et ebrietas dominium sumit: Sedit enim populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6) . Contra quos illa sententia venit, qua dicitur: Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram! Et vae vobis, qui ridetis nunc; quia plorabitis et flebitis (Luc. VI, 25) ! Quod contra ii qui carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis ejus (Galat. V, 24) audiunt: Mundus gaudebit, vos vero contristabimini; sed tristitia vestra 0759D vertetur in gaudium, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. XVI, 20) . Et rursum: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5) . Immunditia quoque quae juxta Apostolum quibusdam regni coelestis aditum claudit, vigilantem numquam, dormientem vero tardius sua colluvione foedabit. Multiloquium inedia pressum silebit: hebetudo sensus circa intelligentiam spiritualis acuminis ingenio cedet; quod sancta parcimonia in mente propagabit; venter enim abstinentia contractus humanos in altum elevat sensus.
12. Luxuria gastrimargiam sequitur, quae dum 0760A licentiae metas excedit, mox de se caecitatem mentis, inconsiderationem, inconstantiam, praecipitationem, amorem sui, odium Dei, affectum praesentis saeculi, horrorem autem vel desperationem gignit futuri. Sed peto, Domine, ut qui ab ipso pubertatis tempore a complexu carnalis copulae alienum me esse voluisti, delectationis ejus consensu non tangar. Quid enim prodest, Domine Deus, virginem esse corpore, si contingat mente esse corruptum? Qui enim viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28) . Huic profecto necdum castitatem professo, juxta Apostolum melius est nubere, quam uri (II Cor. VII, 9) : sed obsecro, Domine, ut cui non licet nubere, nec contingat aduri.
0760B 13. Ecce dum pro me sollicitus talia postulo, meminisse charitatis debeo; ut etiam pro aliis exorem. Te igitur amatorem Ecclesiae tuae deprecor, Deus, pro sacerdotibus ejus; ut verbis simul et meritis vitae populum sibi creditum ad coelestem patriam invitent. Pro regibus, ducibus, et iis qui in sublimitate positi sunt; ut patres orphanorum et judices viduarum semetipsos exhibeant, miseriis inopum, et gemitibus pauperum condoleant, nihil nisi quod justum est, in judicio quaerant; sicque administrent praesentia, ne amittant bona futura. Pro virginibus, continentibus, ac mundo renuntiantibus; ut praesentia despiciant, futura requirant, nec se negotiis saecularibus implicent; ut tibi militantes placeant, cui se probaverunt. Pro conjugatis, ut 0760C sic sibi invicem carnis debitum solvant, ne a desiderio patriae coelestis exorbitent.
14. Sed quid ago, Domine? Quasi oblitus peccatorum meorum, pro aliis exorare praesumo. O quam in multis offendi atque offendo! Sed tamen non subrepit desperatio, cum publicanum in templo justificatum attendo, cum latronem in cruce confitentem, et de cruce ad Paradisum transeuntem aspicio, cum Mariam post multas criminum maculas fonte pietatis ablutam, cum Petrum post 496 negationem apostolatus gratiam recuperasse intueor. Sed rogo, ineffabilis pietas, ut cui de tantis exemplis praesumere donasti, gemitus publicani, confessionem latronis, lacrymas meretricis, fletusque negantis apostoli concedas. Quia si flagello temporali scelera 0760D mea vindicanda provideris, lacrymosus imploro; ut dum contra haec iratus desaevis, semper in ira misericordiae recorderis: quem enim diligis, corripis; flagellas autem omnem filium, quem recipis (Heb. XII, 6) . Quibus nimirum verbis etsi virga percussoris minatur, paternus tamen pietatis affectus monstratur. Da ergo, Domine, inter flagella tolerantiam, ne murmurationis notam, ut malus servus incurram: sed magis quasi bonus filius, gratiarum actiones rependam.
15. Illud etiam magnopere peto, ut diem obitus, diem extremi judicii, damnationem aeterni supplicii, 0761A beatitudinemque regni futuri semper meminerim: quod nemo indesinenter potest, nisi qui ad vitam praeordinatus est aeternam. Indesinenter, Domine, recolenda est dies illa, in qua lux cum tenebris pugnat, misericordia cum crudelitate desudat, in qua adversarius noster mala quae fecimus, locuti sumus, vel cogitavimus, violentissimus accusator retexet, justitiam tuam ad haec punienda deposcet. Ubi quid sum, Domine, nisi tu qui juste judicas, etiam misericorditer defendas? Recordare, quaeso, quia advocatus meus es ipse, qui judicas. Quod si etiam in illo adhuc saeculo aliquid in me vindicandum reservas, peto ne me potestati daemonum tradas, dum scelus meum purgatoria poena detergis.
16. Numquam, Domine, oblivioni tradenda est 0761B dies illa, de qua dixit propheta: Dies, inquit, irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris (Sophon. I, 15 et seq.) : in qua, coelis et terris ardentibus, exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis (Matth. XIII, 49) : in qua messores collecta zizania alligabunt in fasciculos ad comburendum. In qua a sinistris positi audient impii: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo, et angelis ejus (Matth. XXV, 41) . In qua jam obseratis vitae januis cum exstinctis lampadibus stultae virgines a thalamo exclusae plorabunt, dominationemque ingementes clamabunt: Domine, Domine, aperi nobis (Ibid., 11) ; et tunc 0761C dices illis: Nescio vos. In qua etiam qui miraculis coruscaverunt, similiter lamentabuntur repulsi, et dicent: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus (Matth. VII, 22) ? Et tunc confiteberis etiam istis quia numquam novisti eos, subjiciens: Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Psal. VI, 9) . Quis haec, Domine Deus, terribilis in consiliis, mirabilis in majestatibus, faciensque prodigia: quis, inquam, haec non paveat, et a fundo cordis non contremiscat; cum etiam illos damnari audiat, quos in hac vita contigit miraculis coruscare? Ad quae nimirum valet illa sententia, qua dicitur: Nescit homo utrum amore an odio dignus sit, sed omnia reservantur in futurum 0761D incerta (Eccles. IX, 1) . In quo et si justus vix salvabitur, peccator et impius ubi parebunt?
17. Etiam, Domine Deus, indesinenter meditandum aeternae damnationis supplicium, in quo quidquid poenarum nunc excogitari potest, quidquid etiam non potest, semper adest. Cujus vermis immortalis, ignis inexstinguibilis, fetor intolerabilis est: cujus terra tenebrosa, et mortis caligine cooperta, terra miseriae et tenebrarum est: cujus torrentes in picem convertuntur, et humus in sulphur, ardebitque in sempiternum; cujus lacus sanguine, igneque 0762A permixtus est, et quoscumque suscipit, demergit simul et exurit. O quam horrenda! o quam stupenda sunt ista!
18. Sed major erit, Domine, cruciatus, amissio tuae claritatis. Sufficit enim ad plenam miseriam tua non perfrui beatitudine, in qua justi receptis corporibus, sanctorumque angelorum celsitudini coaequati, in aeternam lucem aspicientes, sicut sol refulgebunt. Nec immerito sole et luna non indigebunt; quia te perenne lumen habebunt. Non esurient neque sitient, non laborabunt neque deficient, non moerebunt neque lugebunt; quia quidquid satietatis, quidquid quietis, quidquid gaudii est, tua visitatio praestabit, quae in omnibus omnia erit. Nec tempus jam illis accedet, quia totum aeternitas possidebit: 0762B nec timebunt ultra jam mori, qui meruerint beata immortalitate vestiri. 497 Quid autem de hac beatitudine miser ego homo amplius dicere valeo? qui de illa quidquid dixero, illa sententia reprimor, quam per prophetam et Apostolum dictam intelligo: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus his, qui diligunt eum (I Cor. II, 9) . Erunt certe in illa beata vita haec bona quae praemisi, sed ineffabili, et nobis adhuc incomprehensibili modo. Hujus desiderio, Domine Deus, formator et reformator meus, hujus amore peragam quidquid in hac vita praecipis ut agam: nec sit ultra timor in charitate, sed perfecta charitas foras mittat timorem (II Joan. IV, 18) .
19. Et ut efficax haec mea sit deprecatio, beatae 0762C Mariae virginis suffragia peto, quam tanti meriti esse fecisti, ut prima inter mulieres novum munus offerret, et nulla praeter ipsam tam novum acciperet: novum scilicet munus prima offerret, ut puerpera virgo perseveraret: nulla praeter ipsam tam novum acciperet, ut Deum virgo pareret, et 498 post partum virgo maneret. Apostolorum intercessionem imploro, qui beatissimam Mediatoris paupertatem, ejusque passiones vestigio insequentes, ad tantum celsitudinis culmen pervenerunt; ut quaecumque ligarent super terram, essent ligata et in coelo: et quae solverent super terram, essent soluta et in coelo (Matth. XVI, 19) : atque in extremis sederent super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28) . Martyrum preces deposco, qui pro veritate 0762D non dubitarunt sanguinem fundere, nec dilexerunt animas suas usque ad mortem, ut mortis superarent auctorem. Confessorum orationes expostulo, qui bella tentantis inimici, dum pie viverent in catholica pace, vel etiam haereticorum conflictationem diuturno certamine pertulerunt, atque, ut verum dicam, longioris occultique martyrii palmas acceperunt. Talium, Deus meus, preces numquam spernas, si ut pro me exorent, ipse inspiraveris, qui in aeternitate perenni vivis et regnas cuncta per saecula, et in omnibus saeculis, amen.