Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Posterioris Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Posterioris Tomi Parte Continentur.
Ad Opera Sancti Ambrosii Appendix. Pars prima. Complectens Opera A Benedictinis In Sua Editione Admissa.
In Librum Subsequentem Admonitio.
In Librum Subsequentem Admonitio.
De XLII Mansionibus Filiorum Israel Tractatus.
De XLII Mansionibus Filiorum Israel Tractatus.
((Commentaria In XIII Epistolas Pauli.))
In Subsequentia Commentaria Admonitio
In Subsequentia Commentaria Admonitio
Commentaria In XIII Epistolas Beati Pauli.
Commentaria In XIII Epistolas Beati Pauli.
In Epistolam Ad Romanos.
(Vers. 1.) Paulus servus Christi Jesu. Apud veteres nostros
(Vers. 3.) De filio suo. Dignum fuit, ut quia Deus
(Vers. 7.) Omnibus qui sunt Romae, dilectis Dei, vocatis sanctis.
(Vers. 12.) Id est, simul consolari in vobis per eam quae invicem est, fidem vestram atque meam.
(Vers. 20.) Invisibilia enim ejus a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur.
(Vers. 22.) Qui praedicas non furandum, furaris
(Vers. 25.) Circumcisio quidem prodest, si Legem observes.
(Vers. 11 et 12.) Deinde adjecit: Non est intelligens.
(Vers. 16.) Contritio et infelicitas in viis eorum.
(Vers. 22.) Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi. per fidem Jesu Christi,
(Vers. 29.) An Judaeorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium.
(Vers. 2.) Si enim Abraham ex operibus Legis justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. Hoc
(Vers. 3.) Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam
(Vers. 16.) Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini. Firma esse non potest
(Vers. 18.) Qui contra spem in spem credidit (Gen.
(Vers. 1.) Justificati igitur ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum.
(Vers. 8.) Commendat autem suam charitatem Deus in nobis.
(Vers. 20.) Lex autem subintravit, ut abundaret delictum. Lex, in adjutorium data est
(Vers. 2.) Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? Hoc dicit, quoniam viventes
(Vers. 13.) Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato. membra vestra
(Vers. 15.) Quid ergo? peccabimus, quia non sumus sub Lege, sed sub gratia? Absit.
(Vers. 23.) Nam merces peccati mors est.
(Vers. 6.) Nunc autem soluti sumus a Lege mortis, in qua detinebamur.
(Vers. 9.) Ego autem vivebam sine Lege aliquando. Quid est sine Lege, cum Lex semper fuerit, sicut
(Vers. 10.) Ego autem mortuus sum.
(Vers. 13.) Quod ergo bonum est, mihi mors est? Absit.
(Vers. 20.) Si autem quod nolo, hoc facio jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum.
(Vers. 5.) Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt.
(Vers. 6.) Nam prudentia carnis mors est.
(Vers. 8, 9.) Qui enim in carne sunt, Deo placere non possunt. Sapientes mundi in carne sunt,
(Vers. 14.) Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Vos de patre diabolo estis
(Vers. 19.) Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat.
(Vers. 29.) Nam quos praescivit.
(Vers. 32.) Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum.
(Vers. 6.) Non autem excidit verbum Dei. Non excidit In Isaac vocabitur tibi semen
(Vers. 19.) Quid adhuc quaeritur? Voluntati enim ejus quis resistit?
(Vers. 15.) Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi: quae est assumptio, nisi vita ex mortuis?
(Vers. 20.) Bene, sed in incredulitate fracti sunt
(Vers. 32.) Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur.
(Vers. 6.) Habentes autem donationes Dei diversas secundum gratiam, quae data est nobis.
(Vers. 7.) Sive ministerium in ministrando.
(Vers. 8.) Sive qui exhortatur in exhortando. Et hunc eodem modo in eo ipso,
(Vers. 9.) Dilectio sine simulatione. Praeceptum novum do vobis, ut diligatis invicem
(Vers. 12.) Spe gaudentes. Postquam dixit: Tempori servientes, Spe gaudentes
(Vers. 1.) Omnibus potestatibus sublimioribus subditi estote non est enim potestas, nisi a Deo.
(Vers. 5.) Ideoque subditi estote, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.
(Vers. 13.) Sicut in die honeste ambulemus.
(Vers. 12.) Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
(Vers. 22.) Tu fidem habes penes temetipsum: habe coram Deo. Hoc est,
(Vers. 1.) Debemus autem nos, firmiores, infirmitates invalidiorum portare. Recte ait, debemus
(Vers. 8.) Salutate Ampliatum dilectum meum in Christo.
(Vers. 9.) Salutate Urbanum adjutorem meum in Christo. Stachyn quoque dilectum meum.
(Vers. 14.) Salutate Asyncletum, Phlegontem, Herman, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres.
(Vers. 20.) Deus autem pacis conteret satanam sub pedibus vestris velociter
In Epistolam B. Pauli Ad Corinthios Primam.
In Epistolam B. Pauli Ad Corinthios Primam.
(Vers. 17.) Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare. Quoniam majus est evangelizare,
(Vers. 27.) Sed stulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientes.
(Vers. 29.) Ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.
(Vers. 9.) Dei enim sumus operis participes: Dei cultura, Dei aedificatio estis.
(Vers. 19.) Sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum.
(Vers. 21.) Itaque nemo glorietur in homine. Quoniam enim humanae cogitationes et consilia improvida
(Vers. 8.) Jam saturati estis, jam divites facti estis, sine nobis regnatis.
(Vers. 17.) Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus charissimus et fidelis in Domino.
(Vers. 19.) Veniam autem cito ad vos, si Dominus permiserit.
(Vers. 2.) Et vos inflati estis, et non magis luctum habuistis.
(Vers. 6.) Bona est gloriatio vestra?
(Vers. 3.) Nescitis quoniam angelos judicabimus? Addidit plus, dicendo: angelos judicabimus,
(Vers. 18.) Fugite fornicationem. Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est.
(Vers. 5.) Nolite fraudare invicem. Hoc dicit, Nisi ex consensu ad tempus Ut vacetis orationi.
(Vers. 9.) Quod si se non continent, nubant.
(Vers. 15.) Quod si infidelis discedit, discedat.
(Vers. 17.) Nisi unicuique sicut divisit Deus. Divisit
(Vers. 23.) Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum. Verum est, quia tam caro empti sumus, ut
(Vers. 6.) Aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem haec operandi? operandi
(Vers. 11.) Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est, si nos vestra carnalia metamus?
(Vers. 12.) Si alii potestate vestra utuntur, nonne magis nos? Si enim ii qui per Evangelium patres
(Vers. 20.) Et factus sum Judaeis tamquam Judaeus, ut Judaeos lucrifacerem.
(Vers. 23.) Omnia autem facio propter Evangelium, ut particeps ejus fiam. Hoc est, omnia supradicta
(Vers. 11.) Verumtamen neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino. in Domino,
(Vers. 17.) Hoc autem praecipio, non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis.
(Vers. 14.) Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. Hoc dicens,
(Vers. 20.) Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. Hoc dicit, quia multa membra,
(Vers. 27.) Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.
(Vers. 14.) Nam si oravero lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.
(Vers. 5.) Et quia visus est Cephae: id est, Petro. Hoc etiam Postea illis undecim
(Vers. 22.) Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
(Vers. 36.) Stulte, tu quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur?
(Vers. 51.) Ecce mysterium vobis dico, omnes quidem resurgemus Sed non omnes immutabimur.
In Epistolam B. Pauli Ad Corinthios Secundam.
In Epistolam B. Pauli Ad Corinthios Secundam.
170 (Vers. 2.) Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
(Vers. 2.) Si enim ego contristo vos, et quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me?
(Vers. 14.) Sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum diem. Tamdiu obtusos dicit, quamdiu non
178 (Vers. 15.) Sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses velamen est positum supra cor eorum.
(Vers. 9.) Persecutionem passi, sed non derelicti. Verum est, Dejecti, sed non perimus:
(Vers. 5.) Qui autem perficit nos in hoc ipsum, Deus est: qui etiam dedit nobis pignus Spiritum.
(Vers. 9.) Et ideo contendimus sive praesentes, sive peregrinantes placere illi.
(Vers. 13.) Sive enim mente excedimus, Deo: sive sanum sapimus, vobis. Hoc dicit,
(Vers. 2.) Capaces estote nostri. Nemini nocuimus, neminem gravavimus, neminem circumvenimus.
(Vers. 6.) Sed qui consolatur humiles Deus, consolatus est nos in adventu Titi.
(Vers. 6.) Ita ut rogaremus Titum, quod quemadmodum coepit, ita consumet in vos etiam gratiam istam.
(Vers. 9.) Sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum.
(Vers. 6.) Et parati in omnibus vindicare omnem inobedientiam, cum impleta fuerit obauditio vestra.
(Vers. 12.) Non enim audemus conjungere aut comparare nos ipsos quibusdam, qui se ipsos commendant.
(Vers. 14.) Non enim quasi non pertingentes usque ad vos, superextendimus nos: hoc est,
(Vers. 24.) A Judaeis quinquies quadraginta, una minus accepi.
(Vers. 1.) Si gloriari oportet, sed non opus est mihi.
In Epistolam Beati Pauli Ad Galatas.
In Epistolam Beati Pauli Ad Galatas.
(Vers. 4.) Qui dedit semetipsum pro peccatis nostris. Ut liberaret nos de praesenti saeculo maligno.
(Vers. 3.) Sed neque Titus, qui mecum erat, Titus, qui mecum erat
(Vers. 19.) Ego enim per Legem Legi mortuus sum, ut Deo vivam. Christo confixus sum cruci.
(Vers. 21.) Si enim per Legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est.
(Vers. 3.) Incipientes spiritu, nunc carne consummamini?
(Vers. 7.) Cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae?
(Vers. 11.) Timeo vos ne frustra laboraverim in vobis. Timeo ne sine causa laboraverim in vobis
(Vers. 20.) Vellem autem praesens esse nunc apud vos, et mutare vocem meam quia confundor in vobis.
(Vers. 15.) Quod si mordetis invicem, et criminatis videte ne ab invicem consumamini.
(Vers. 18.) Quod si Spiritu ducimini, non estis sub Lege. justo non est lex posita
(Vers. 6.) Communicet autem is, qui catechizatur verbo ei qui se catechizat, in omnibus bonis:
(Vers. 11.) Scitote qualibus litteris scripsi vobis mea manu. Ego scripsi mea manu,
(Vers. 18.) Gratia nostri Domini Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres.
In Epistolam B. Pauli Ad Ephesios.
In Epistolam B. Pauli Ad Ephesios.
(Vers. 6.) Cujus gratia salvi facti estis. Huic dono addit et gentes significans
(Vers. 16.) Ut exhiberet et reconciliaret ambos in uno corpore Deo per crucem. Sublata inimicitia,
(Vers. 19.) Ergo jam non estis hospites et incolae, sed estis cives sanctorum, et domestici Dei.
(Vers. 27.) Sol non occidat super iracundiam vestram: nolite locum dare diabolo.
(Vers. 14.) Propter quod dicit: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et continges Christum.
(Vers. 10.) De caetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.
In Epistolam B. Pauli Ad Philippenses.
In Epistolam B. Pauli Ad Philippenses.
(Vers. 2.) Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.
In Epistolam B. Pauli Ad Colossenses.
In Epistolam B. Pauli Ad Colossenses.
In Epist. B. Pauli Ad Thessalonicenses Primam.
In Epist. B. Pauli Ad Thessalonicenses Primam.
(Vers. 24, 25.) Fidelis est enim Deus, qui vocavit vos, qui et faciet. Fratres, orate pro nobis.
In Epist. B. Pauli Ad Thessalonicenses Secundam.
In Epist. B. Pauli Ad Thessalonicenses Secundam.
(Vers. 5.) Dominus autem dirigat corda vestra in dilectione Dei, et patientia Christi.
In Epistolam B. Pauli Ad Timotheum Primam.
In Epistolam B. Pauli Ad Timotheum Primam.
(Vers. 5.) Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus.
(Vers. 6.) Nam quae in deliciis est vidua, vivens mortua est.
301 (Vers. 19.) Adversum presbyterum accusationem ne receperis.
(Vers. 20.) Delinquentes autem coram omnibus argue, ut caeteri metum habeant.
(Vers. 6.) Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia.
In Epistolam B. Pauli Ad Timotheum Secundam.
In Epistolam B. Pauli Ad Timotheum Secundam.
(Vers. 5.) Etsi certet quis, non coronatur, nisi legitime certaverit.
In Epistolam D. Pauli Ad Titum.
In Epistolam D. Pauli Ad Titum.
In Epistolam B. Pauli Ad Philemonem.
In Epistolam B. Pauli Ad Philemonem.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, assume illum sicut me. Servo sapienti liberi servient
(Vers. 25.) Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, amen.
In Sequentem Tractatum Admonitio.
In Sequentem Tractatum Admonitio.
De Trinitate, Alias In Symbolum Apostolorum, Tractatus.
De Trinitate, Alias In Symbolum Apostolorum, Tractatus.
In Sequentem Tractatum Admonitio.
In Sequentem Tractatum Admonitio.
De Fide Orthodoxa, Contra Arianos, Alias De Filii Divinitate Et Consubstantialitate, Tractatus.
De Fide Orthodoxa, Contra Arianos, Alias De Filii Divinitate Et Consubstantialitate, Tractatus.
In Libellum De Dignit. Sacerdotali Admonitio.
In Libellum De Dignit. Sacerdotali Admonitio.
De Dignitate Sacerdotali.
In Sequentem Libellum Admonitio.
In Sequentem Libellum Admonitio.
Ad Virginem Devotam.
In Sermones Hactenus Sub Ambrosii Nomine Evulgatos Admonitio.
In Sermones Hactenus Sub Ambrosii Nomine Evulgatos Admonitio.
Index Sermonum Praetermissorum.
Index Sermonum Praetermissorum.
Index Sermonum.
Sermones Sancto Ambrosio Hactenus Ascripti.
Sermones Sancto Ambrosio Hactenus Ascripti.
391 Sermo I. Dominica I Adventus.
392 Sermo II. De Natali Domini veniente.
394 Sermo III. In die natalis Domini I.
Sermo IV. De natali Domini Salvatoris II.
Sermo V. De natali Domini III.
Sermo VI. De natali Domini IV.
Sermo VII. De kalendis Januariis.
Sermo VIII. De sancta Epiphania I.
402 Sermo IX. De sancta Epiphania II.
Sermo X. De sancta Epiphania III.
Sermo XI. De sancta Epiphania IV.
406 Sermo XII. De sancta Epiphania V.
Sermo XIII. Super his verbis Evangelii: Simile est regnum coelorum fermento.
409 Sermo XIV. Dominica in Septuagesima.
Sermo XV. Dominica in Sexagesima.
411 Sermo XVI. Ubi Dominus sabbato manum aridam curavit.
Sermo XVII. De sancta quadragesima I.
Sermo XVIII. De sancta Quadragesima II.
415 Sermo XIX. De sancta Quadragesima III.
Sermo XX. De sancta Quadragesima IV.
Sermo XXI. De sancta Quadragesima V.
Sermo XXII. De sancta Quadragesima VI.
Sermo XXIII. De sancta Quadragesima VII.
Sermo XXIV. De Sancta Quadragesima VIII.
Sermo XXV. De Sancta Quadragesima IX.
Sermo XXVI. De sancta Quadragesima X.
Sermo XXVII. De jejunio Domini in deserto, De Quadragesima XI.
Sermo XXVIII. De sancta Quadragesima XII.
Sermo XXIX. De sancta Quadragesima XIII.
432 Sermo XXX. De sancta Quadragesima XIV.
Sermo XXXI. De sancta Quadragesima XV.
Sermo XXXII. De sancta Quadragesima XVI.
Sermo XXXIII. De jejuniis Quadragesimae XVII.
436 Sermo XXXIV. Dominica Resurrectionis.
437 Sermo XXXV. De Mysterio Paschae II.
Sermo XXXVI. In die sancto Pentecostes.
439 Sermo XXXVII. De Mirabilibus.
Sermo XXXVIII. De Gratia Baptismi.
Sermo XL. De jejuniis et eleemosynis.
Sermo XLI. De eo quod dicit Dominus in Evangelio: Vulpes foveas habent, etc.
448 Sermo XLIII. Increpatio ad populum quod Ecclesiam non frequentet.
Sermo XLIV. Post increpationem allectio ad populum.
Sermo XLV. De primo Adam et secundo.
Sermo XLVII. In cap. XXX Proverb. de differentia Salomonis et aliorum prophetarum.
455 Sermo XLVIII. In festo sanctae Agnetis virginis et martyris.
Sermo XLIX. In natali Ss. Cantii, Cantiani et Cantianillae.
Sermo L. In natali sancti Joannis Baptistae.
Sermo LI. De praerogativa ejusdem S. Joannis Baptistae.
Sermo LII. De vita ejusdem sancti Joannis Baptistae.
Sermo LIII. In natali sanctorum apostolorum Petri et Pauli.
Sermo LIV. De neglecta solemnitate beatorum apostolorum Petri et Pauli.
Sermo LV. In natali Ss. Nazarii et Celsi martyrum.
468 Sermo LVI. De Natali sancti Eusebii Vercellensis episcopi.
Sermo LVII. De Depositione ejusdem sancti Eusebii.
Sermo LVIII. De sancto Cypriano.
Sermo LIX. In natali unius Martyris, sive Domini Domitiani.
Sermo LX. De Natali sanctorum Martyrum.
Sermo LXI. De Natali Martyrum.
475 Sermo LXII. De bellico Tumultu, seu pro communi Martyrum.
Sermo LXIII. De Servo centurionis in Evangelio in dedicatione Basilicae.
In Epist. Ex Ambrosianarum Numero Segregatas Admonitio.
In Epist. Ex Ambrosianarum Numero Segregatas Admonitio.
Epistolae Ex Ambrosianarum Numero Segregatae.
Epistolae Ex Ambrosianarum Numero Segregatae.
Ambrosius episcopus servus Christi virginibus sacris.
Ambrosius servus Christi fratribus per omnem Italiam in Domino aeternam salutem.
Monitum.
Precationes Duae Hactenus Ambrosio Attributae.
Precationes Duae Hactenus Ambrosio Attributae.
489 Precatio Prima. In praeparatione ad Missam.
Precatio Secunda. Item in praeparatione ad Missam.
In Expositionem Apocalypsis Admonitio.
In Expositionem Apocalypsis Admonitio.
Expositio Super Septem Visiones Libri Apocalypsis.
Expositio Super Septem Visiones Libri Apocalypsis.
(Vers. 7.) Et audivi etiam altare dicens: Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua.
In Librum De Poenitentia Monitum.
In Librum De Poenitentia Monitum.
De Poenitentia Liber Unus.
Monitum.
De Spiritu Sancto Libellus Unus.
De Spiritu Sancto Libellus Unus.
Monitum.
De Concordia Matthaei Et Lucae In Genealogia Christi.
De Concordia Matthaei Et Lucae In Genealogia Christi.
Monitum.
De Dignit. Conditionis Humanae Libellus
De Dignit. Conditionis Humanae Libellus
Monitum.
Exorcismus.
Appendix Ad Opera S. Ambrosii. Pars altera, Complectens opuscula quae in editione Benedictiniana non sunt admissa.
Admonitio In Acta S. Sebastiani.
Admonitio In Acta S. Sebastiani.
Acta S. Sebastiani Martyris.
Caput Primum. S. Sebastianus martyres animat.
Caput II. Marcelliani et Marci graviter oppugnata constantia.
Caput III. S. Sebastianus nutantes confirmat.
Caput IV. Inferni poenae, coelique gaudia, martyrum aninis inculcata.
Caput V. Opum deliciarumque usus.
Caput VI. Martyrum felicitas et gloria.
Caput VII. Sebastiani oratione et miraculis, consersi Zoe et Nicostratus.
Caput VII . Marcelliani et Marci constantia, oratio ad neophytos.
Caput IX. Caeteri a Sebastiano una cum captivis conversi.
Caput X. Omnes a Polycarpo ad baptismum praeparati.
Caput XI. Baptizati catechumeni, unaque Claudius cum filiis.
Caput XII. Errores Gentilium coram Chromatio Urbis praefecto confutati a Tranquillino.
Caput XIII. Verbi incarnatio Gentili exposita.
Caput XIV. Chromatius Urbis praefectus catechizatur.
Caput XV. Chromatii confracta Idola.
Caput XVI. Instvumentis astrologiae judiciariae confractis sanatur Chromatius.
Caput XVII. Chromatii et Tiburtii baptismus.
Caput XVIII. Chromatius, praefectura Urbis abdicata, persecutionis tempore Christianos alit.
Caput XIX. Ss. Sebastiani, Tiburtii, et aliorum praeclara facta in Urbe.
Caput XX. Ss. Zoes. Tranquillini et aliorum coedes.
Caput XXI. S. Tiburtii martyrium.
Caput XXII. Ss. Castuli, Marcelliani, Marci, caedes.
Caput XXIII. S. Sebastiani gloriosum certamen.
Liber De Vitiorum Virtutumque Conflictu, Ad Simplicianum.
Liber De Vitiorum Virtutumque Conflictu, Ad Simplicianum.
Caput II. Primum superbia tibi dicit,
Caput III. Inanis gloria dicit:
Caput XIII. Torpor vel ignavia dicit:
Caput XIV. Evagatio inquieta dicit:
Caput XX. Ventris ingluvies dicit:
Caput XXI. Inepta laetitia dicit:
Caput XXII. Multiloquium dicit:
Caput XXIV. Spiritalis fornicatio dicit:
Caput XXV. Amor saeculi dicit:
Libri Duo De Vocatione Gentium.
Libri Duo De Vocatione Gentium.
Caput VI. Qualis sit natura humana sine gratia.
Caput VIII. Fides unde nascatur, et unde acquiratur.
Caput IX. Quod Deus sit auctor omnium virtutum et omnis boni.
Caput III. De consideratione differentiarum quibus divinae gratiae opera et dona variata sunt.
Caput IV. Quod aversio a Deo non sit divinae constitutionis, sed propriae voluntatis.
Caput VI. Quod Christus pro omnibus impiis et peccatoribus mortuus fuerit.
Caput VII. Quomodo mysterium vocationis gentium prophetis fuerit cognitum et apostolis.
Caput VIII. Quare tanta multitudo non regeneratorum infantium a perpetua alienetur salute.
Caput IX. Quomodo gratia tamquam famulam et receptricem donorum suorum praeparet voluntatem.
De Moribus Brachmanorum.
Philosophorum Aliquot Epistolae, Quorum Habetur Interpres S. Ambrosius, Gilberti, Cognati, Nozereni opera in studiosorum usum, jam olim cum aliis mult
Epistolae Duae De Monacho Energumeno.
Explanatio Symboli Ad Initiandos.
Explanatio Symboli Ad Initiandos.
Epistola De Fide Ad Beatum Hieronymum Presbyterum.
Epistola De Fide Ad Beatum Hieronymum Presbyterum.
Admonitio In Hymnos Sequentes S. Ambrosio Attributos.
Admonitio In Hymnos Sequentes S. Ambrosio Attributos.
III. Subsidia Litteraria Quae Hymnos Collectos Et Explicatos Continent.
Hymni S. Ambrosio Attributi.
Hymnus ad serenitatem poscendam, al. in postulatione serenitatis.
Hymnus in postulatione pluviae.
De Ss. Gervasii et Protasii Martyrum Inventione.
Hymnus tempore Paschali ad Tertiam.
Hymnus de opere diei secundae.
Hymnus ad Tertiam, de Passione Domini.
LXIX. In Natali S. Georgii Martyris.
De Ss. Petro et Paulo Apostolis.
In Natali S. Martini episcopi.
Index Analyticus In Hunc Tomum.
Index Analyticus In Hunc Tomum.
Ordo Rerum Quae In Hac Posterioris Tomi Parte Continentur. Ad Opera S Ambrosii Appendix.
Ordo Rerum Quae In Hac Posterioris Tomi Parte Continentur. Ad Opera S Ambrosii Appendix.
(Vers. 5.) Et de throno (id est, de Ecclesia) procedunt fulgura, et voces, et tonitrua. Per fulgura miracula, quae per sanctos suos operatur Deus: per voces praedicatio: per tonitrua vero terror gehennae ignis designatur; quia sancti praedicatores eos, quos amore coelestis patriae a vitiis revocare nequeunt, eis tormenta aeterna, quae impiis praeparata sunt, opponunt; ut quos blanditiis nequeunt, saltem terroribus a vitiis compescant. Et septem lampades ardentes ante thronum. Quid sint septem lampades, ipse exponit, cum dicit: Quae sunt septem spiritus Dei. Per 0796C septem spiritus Dei septem dona Spiritus sancti debemus intelligere, quae in Dominum requievisse propheta Esaias manifestat dicens: Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis: et replebit eum spiritus timoris Domini (Esai. XI, 2) . Hae igitur septem lampades, id est, septem dona Spiritus sancti, ante sedem, id est, ante conspectum Ecclesiae suae ardere dicuntur; quia sine lumine harum virtutum in nocte hujus saeculi positi, per vitae vias ad coelestem patriam gradi non possumus. Quod autem Christum haec septem dona a Spiritu sancto accepisse dicit, ad humanitatis ejus mysterium pertinet; nam secundum divinitatem in nullo augeri potuit, sine quo nihil esse potuit.
0796D Verum quaeri potest, cur propheta cum haec septem dona in Christum descensura esse diceret, a majoribus coepit, et descendendo ad minora pervenit. Sed non abs re esse factum videbitur, si diligenter inspiciatur. Nam quia Dominus noster Jesus Christus de illa coelesti beatitudine, in qua aequalis erat per omnia Patri, ad terras descendere, et homo fieri dignatus est, et ab angelis minorari voluit, quos ipse creaverat; non inconvenienter haec septem dona descendendo accepit; quia voluntatem Patris descendendo et humiliando se usque ad mortem adimplevit, 0797A sicut dicit Apostolus: Humiliavit semet ipsum usque ad mortem, mortem autem crucis (Phil. II, 8) . Nos autem qui ab ipsa perditionis fovea ad coelestia sublevamur, a minoribus incipimus, ut ad majora crescendo perveniamus.
Quomodo autem haec septem dona super Christum descenderint, prout Dominus dederit, breviter dicamus. Spiritus sapientiae super hominem Christum requievit, quando Filius Dei secundum divinitatem, qui sapientia Patris dicitur, in eum descendit.
Spiritus intelligentiae in eum requievit, quando omnibus virtutibus est ditatus, sicut in Evangelio scriptum est: Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia coram Deo et hominibus (Luc. II, 52) .
Post intellectum consilium sequitur. Consilium a consulendo dicitur; nam si aliquod periculum nobis 0797B imminet, consilium a sapiente perquirimus, qualiter periculum evadamus. Similiter et cum ad aliquam dignitatem saeculi conscendere cupimus, consilium quaerimus qualiter ad id quod desideramus, pervenire valeamus. Christus igitur est consiliator noster, qui consilium dat qualiter pericula aeterna evadamus; et consilium quod dat, ipse perficit, cum a periculis aeternis nos liberat. Similiter et consilium dat qualiter ad haereditatem paradisi pervenire possimus, et ad ipsa gaudia ipse nos perducit. Spiritus itaque 514 consilii in homine Christo descendit, dum a Spiritu sancto percepit doctrinam Evangelii, in qua consilium consistit omnium hominum salvari cupientium.
0797C Spiritus etiam fortitudinis super Christum requievit, quando ad debellandum hostem antiquum fortis inter homines apparuit. De hac sua fortitudine ipse dixit in Evangelio: Dum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, quae possidet: si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet (Luc. XI, 21) .
Post fortitudinem sequitur scientia. Apud homines multae scientiae sunt; sunt namque diversarum artium diversae scientiae. Est scientia in litteris, est in mundanis legibus, est in augendis rebus temporalibus, est etiam scientia in praecavendis periculis; sunt etiam multi, qui per subtilitatem sensus quaedam futura praevident. Sed has scientias aliquando boni, 0797D aliquando mali possident: scientiam vero quae in Christum descendit, nullus nisi bonus habere potest. Quae tanta fuit, quantam nulla mens comprehendere potuit: In ipso enim sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss., II, 3) . Videtur itaque mihi per spiritum scientiae aliquod factum ejus non debere intelligere; praevidens namque Salvator noster, si accessum hominum peccatorum devitaret, multos sceleratos in desperationis foveam esse decidendos, peccatoribus per societatem corporis se conformari voluit, manducans videlicet et bibens cum eis, tactus etiam meretricum non respuens: qui etiam et latroni in initio confessionis ejus paradisum repromisit (Luc. XXIII, 43) , ut omnibus peccatoribus salvari 0798A cupientibus spem veniae tribueret. Pharisaei vero spiritum scientiae non habentes, reprehendebant eum; eo quod cum publicanis et peccatoribus manducaret. Sed ipse spiritum scientiae possidens, dixit eis: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus: non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam (Matth. IX, 12 et seq.) .
De spiritu vero pietatis non est necesse nobis quidquam dicere. Quid enim tam pium, quam ille qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II, 22) ; et cum posset a morte potestate sua liberari, se pro salute generis humani et teneri, et ligari, et conspui, et alapis caedi, et flagellari, et crucifigi permisit?
Spiritus vero timoris Domini, qui ultimus ponitur, 0798B ad passionem pertinet; non quod timore coactus sit, ut pro salute generis humani moreretur: sed timorem pro obedientia accipere debemus, de qua ipse dicit: Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus, qui misit me, Patris (Joan. VI, 36) . Nam et filium, qui patri carnali est per omnia obediens, patrem timere dicimus, cum illa obedientia non sit timoris, sed amoris. De quo timore Psalmista dicit: Timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10) ; non autem timor, sed charitas Dei in saeculum saeculi permanebit.
Nunc qualiter haec septem dona Spiritus sancti unicuique fidelium conveniant, breviter dicendum est. Et quia nos, qui per primae praevaricationis culpam in perditionis laqueo jacebamus, misericordia 0798C Dei ad superna reducimur ab inferioribus, id est, a timore Dei incipimus, ut ad superiora, id est, ad sapientiam proficiendo crescamus. Et quibus gradibus Christus humiliando se ad nos descendit, salutemque nostram moriendo perfecit, eisdem gradibus et nos ad eum conscendere debemus; faciendo videlicet praecepta ejus, quae in donis septem Spiritus sancti continentur. Spiritus igitur timoris Domini super unumquemque peccatorem requiescit, cum considerans peccata sua, justumque judicium Dei pertimescens, poenasque ignis aeterni, quae impiis praeparatae sunt, ad poenitentiam lacrymasque convertitur, et amarissime flere incipit, quod delectabiliter gessit.
0798D Spiritus vero pietatis super quemlibet peccatorum requiescit, dum audiens scripturam dicentem: Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III, 33) ; et Dominum dicentem: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41) , alere egentes, vestire nudos, et caetera pietatis opera incipit exercere; ut Deum alios miserando propitium sibi faciat, quem peccando offenderat. Unde et Daniel propheta regem impiissimum, ut peccata sua eleemosynis redimeret, et misericordiis pauperum, admonere studuit.
A pietate ad scientiae spiritum conscenditur; nam quamvis videatur aliquis scientiam possidere, stultus est, si male vivit. Quid enim stultius, quam timorem 0799A Dei a mente abjicere, vitiis deservire, rapidoque cursu ad interitum properare? Si igitur stultitia est vitiis deservire, et scientia optima est vitia deserere, atque ad Deum tota mente converti; quicumque per timoris spiritum peccata sua plangere incipit, et per pietatis spiritum misericors erga indigentes esse studet, ut Deum alios miserando, misericordem sibi faciat, necesse est ut per donum sancti Spiritus scientiae spiritum possideat. Quicumque enim converti ad Deum desiderat, necesse est ut vitia derelinquat: et quicumque vitia deserere cupit, necesse est ut per doctrinam divinarum Scripturarum, sive per praedicationem sanctorum virorum, discat quae sint genera vitiorum, qualiter homines illaqueent, et quibus modis exstingui possint; quae sint etiam deceptiones 0799B daemonum, et qualiter contra eos pugnandum sit: hoc est igitur scientiae spiritum possidere.
Et quia Salomon dicit quia qui addit scientiam, addit et laborem (Eccl. I, 18) ; a scientia ad fortitudinis spiritum conscenditur. Nam sicut quilibet praeliator non contra eum, quem in vinculis tenet, pugnat, sed potius contra eum, qui resistere ei vult: ita et diabolus non contra eum, quem vinculis peccatorum constrictum tenet dimicat; sed potius contra eum, qui peccare desistit, et ad Deum tota mente revertitur. Quicumque ergo per poenitentiam, pietatisque opera a diaboli vinculis absolvi meretur, atque contra eum per scientiae spiritum bellum cupit instruere; necesse habet ut a Spiritu sancto fortitudinis donum accipiat: quo instructus, et interiores 0799C hostes, id est, vitia funditus possit exstinguere, et exteriores, videlicet homines, per patientiam superare, omniaque jacula daemonum scuto fidei a se repellere.
A fortitudine ad consilium conscenditur: consilium autem salutis nostrae in praeceptis consistit evangelicis. Quisquis igitur vitia in se exstinguere per fortitudinis spiritum potuit, necesse est ut ad mandata 515 Evangelii perscrutanda, atque in corde suo recondenda transeat; ubi consilium reperiet, qualiter ad perfectionis culmen conscendere valeat.
Et quia mandata Evangelii sine virtutibus custodiri non possunt, a spiritu consilii ad intellectum conscenditur, in quo perfectio virtutum tota consistit. Intellectus vero donum a Spiritu sancto fideles 0799D accipiunt, cum omnibus virtutibus ditari merentur; ille enim verum intellectum possidet, qui fide illuminatur, qui pudicitia mundatur, patientia decoratur, qui humilitate munitur, qui charitate refulget, caeterisque virtutibus consummatur.
Et quia per operationem virtutum ad culmen perfectionis conscenditur, sapientia intellectui praeponitur, in qua tota perfectio consistit. De hac perfectione Dominus dicit in Evangelio: Si vis perfectus 0800A esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21) . Sunt namque multi, qui ad perfectionis culmen subito conscendere conantur: sed quia per gradus virtutum non conscendunt, facile corruunt. Quid enim prodest substantiam relinquere, si iram, odium, ebrietatem, invidiam, superbiam, vanam gloriam, caeteraque vitia, quae occidunt animam, a mente sua non abjiciat? Non enim prodest arborem conscendere, ut leonem evadat; si serpentem in sinu gestet, cujus veneno pereat. Nec dicit Dominus illum perfectum esse, qui substantiam tantummodo dimiserit; sed eum qui et substantiam dimiserit, et ipsum secutus fuerit. Sequimur autem illum, quando imitamur. Ad hoc igitur perfectionis 0800B culmen ille competenti gradu conscendit, qui prius vitiis abrenuntiatis, per actualem vitam quae virtutibus perficitur, ad contemplativam conscendit, in qua soli Christo conjungitur, qui est sapientia Patris, Filiusque Dei, et civis Hierusalem coelestis efficitur.
Nunc qualiter descensioni Christi per gradus septem donorum Spiritus sancti ascensio fidelium conveniat; breviter demonstremus. Ultimus descensionis Christi gradus est timor Dei, per quem passionem et mortem ejus diximus fuisse designatam, et primus ascensionis ad Deum convertentium. Congruit autem mors Domini iis, qui per spiritum timoris Domini peccata sua deflent; quia in morte Domini remissio consistit omnium peccatorum: nec perfecta remissio 0800C peccatorum esse posset, si ille pro nobis mortuus non fuisset.
Sextus descensionis Christi gradus est pietas, et secundus ascensionis poenitentium. Congruit autem pietas fidelium cum pietate Domini; quia ille iis qui secundum animam erant miseri, misericordiam suam impendit, ab aeterna morte sua morte eos liberans, et isti iis qui secundum corpus sunt miseri, misericordiam impendunt, largiendo eis corporum necessaria, quibus in judicio ipse dicturus est: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. I, 25) .
Quintus descensionis Christi gradus est scientia, et tertius ascensionis fidelium. Convenit autem spiritus scientiae qui fidelibus datur, cum spiritu scientiae, qui homini Christo oblatus est; quia ille ut 0800D peccatores salvos faceret, semetipsum illis conformare non est dedignatus: et isti ut peccata evadant, ad eum per spiritum scientiae confugiunt, qui potestatem habet dimittendi peccata.
Quartus descensionis Christi gradus est fortitudo, et quartus similiter ascensionis fidelium. Congruit autem fortitudo fidelium fortitudini Christi; quia ea fortitudine isti vincunt diabolum, qua et Christus vicit, fortitudine videlicet Christi, non sua; sicut 0801A ipse dicit: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5) .
Tertius descensionis Christi gradus est spiritus consilii, et quintus ascensionis fidelium. Conjungitur autem consilium fidelium consilio Christi, cum ad praecepta Evangelii servanda se transferunt, in quibus perfectum consilium consistit omnium sanctorum.
Secundus descensionis Christi gradus est intellectus, et sextus ascensionis fidelium. Congruit autem intellectus fidelium intellectui Christi, cum easdem virtutes quas ipse a Spiritu suo percepit, easdem et sancti ejus ab ipso percipere merentur.
Primus descensionis Christi gradus est sapientia, et septimus ascensionis fidelium; quia Christus est sapientia Patris, et ab ipso omnis sapientia oritur. 0801B Sancti igitur qui per operationem virtutum Domino copulantur, ab ipso sapientiam, in qua totius bonitatis summa consistit, percipiunt (Prov. III, 13) . Quibus ipse per Salomonem loquitur, dicens: Si quis diligit sapientiam, ad me declinet, et eam inveniet: et eam cum invenerit, beatus est, si tenuerit eam.