LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De operationibus humiditatis plantarum.
Sex. autem sunt humiditatum etiam operationes praecipue quae in plantis inveniuntur, quae sunt ungere, lavare, sordidare, lubrificare, lenire, inflare. Insuper ea est quae est communis quam habet essentialiter, quae est humefacere.
Et ungitivam quidem habet operationem secundum quod est humiditas aerea, constans cum humido frigido aqueo, pinguescens in ipso : propter quod unguenta penetrant et dilatant ea quae unguntur, et leniunt dolores : quia enim habet subtilitatem ideo est pe- netrativa haec humiditas : et quia spiritualitatis habet plurimum, ideo locum dilatando extendit et laxat. Duabus enim virtutibus lenit dolores : aut enim ex relaxatione loci efficitur lenior dolor, eo quod fluit in loco dilatato, qui prius compressus in loco constricto magis laesit : aut quia vaporabiliter mixta pinguedo cum materia doloris vaporabiliter totam materiam vel partem materiae doloris educit : et haec operatio (ut diximus) humiditatis est pinguis.
Lavare autem contingit humidum cum calido acuto, quod facit eam penetrare in profundum, aut humiditate ventosa quae movet de profunditate pororum sorditiem contractam, sicut faciunt humidi-
tates leguminum, sicut aqua ciceris et pisarum et hujusmodi.
Sordidare enim contingit humido permixto cum terrestri. Quia enim est humidum subtile penetrativum, ideo inficit in profundum : et ideo quaedam humida fructuum., sicut cerasorurn et nucum ita inficiunt pannos, quod postea vix lavari possunt, aut nullo modo.
Lubrilicatio autem contingit humido per apprehensionem sicci, ita quod partes humidae undique fluunt super siccas et supernatant. Ex hoc enim fit quod non potest aliquid quiescere in superficiebus earum, sicut faciunt humiditates prauorum et aliorum quorumdam fructuum : et hoc modo laxat et fluxum inducit humidum plantarum.
Lenit autem per hoc quod partem facit fluere ad partem : sic enim planam et lenem facit superficiem, et haec est una propriarum ejus operationum.
Inflat autem per conjunctionem ad calidum temperamentum, quod elevativum et tandem consumptivum est humidi: et ideo ejus ista non est propria operatio, sed passio quidem est humidi, et operatio calidi. Sed quia non inflantur quae inflantur nisi per humidum vaporans, ideo attribuitur ei ista operatio.
Non enim lateat nos, quod licet humiditas sit una qualitatum passivarum, tamen secundum quod est in mixto, multarum est operationum. Omnes autem humidi operationes videntur aut fieri, aut juvari et confortari per tria quae sunt in humido, quae sunt subtilitas ejus et interminabilitas et invaporahilitas : et haec tria operari videtur quidquid operatur. Et subtilitas quidem penetrationem facit ipsius. Interminabilitas autem dat ei et motum in alterum et ad alterum. Vaporabilitas autem elevat partes ejus in quo est, ut effluere possit et secum educere. Has autem operationes habet humidum praecipue in plantis : eo quod primas digestiones recipit in plantis in quibus (ut ante diximus) diversarum efficitur virtutum : quoniam inter omnia commixta efficaciores inveniuntur qualitates elementorum in plantis quam in aliquibus mixtis : et quia natura omnium earum incipit ab humido et salvatur in ipso, ideo humidum ipsarum plurium est virtutum quam humidum alicujus aliorum.