72. De Beata Maria V. Tempore Paschali.
80. In Festo S. Nicolai. De Episcopo Puerorum.
86. De paenitentia non differenda.
91. De Paenitentia et de Statu mundano.
93. Planctus de temporum nequitia.
95. Adhortatio ad bellum sacrum.
96. Adhortatio ad bellum sacram.
98. Pro Vacatione in Natali Domini.
99. Pro Vacatione in Natali Domini.
100. Pro Vacatione in Natali Domini.
101. Pro Vacatione in Natali Domini.
102. Pro Vacatione in Natali Domini.
108. Altercatio inter Fratres et Magistrum.
II. CANTIONUM BOHEMICARUM AUCTARIUM.
122. De sanctissima Trinitate.
123. De sanctissima Trinitate.
158. De ss. Iacobo et Christophoro.
159. De s. Iohanne Evangelista.
177. De sanctissima Trinitate.
1. Multa nobis adversantur,
Quibus mores impinguantur,
Tria tamen principantur,
Quae vicissim proeliantur:
Hostis invisibilis,
Mundus hic umbratilis,
Caro, comes fragilis,
Ista coniungantur.
2. Mundus fraudes praemolitur,
Scelus celat et blanditur,
Dum,quodspondet,non largitur,
Mendax esse comperitur,
Occultans versutias,
Rerum affluentias
Spondens et res varias,
Omnia mentitur.
3. Dignitates et praebendas
Hic promittit exhibendas,
Si magnates non offendas,
Sed ipsorum tegas mendas
Et occultes vitium
Suave per mendacium,
Quod est adulantium;
Sed hoc non attendas.