De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in deum.
His igitur consideratis quae per spiritum sanctum in sacris Scripturis nobis a deo fieri dicuntur, oportet considerare quomodo per spiritum sanctum moveamur in deum.
Et primo quidem, hoc videtur esse amicitiae maxime proprium, simul conversari ad amicum. Conversatio autem hominis ad deum est per contemplationem ipsius: sicut et apostolus dicebat, philipp. 3-20: nostra conversatio in caelis est. Quia igitur spiritus sanctus nos amatores dei facit, consequens est quod per spiritum sanctum dei contemplatores constituamur.
Unde apostolus dicit, II Cor. 3-18: nos autem omnes, revelata facie gloriam dei speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a domini spiritu.
Est autem et amicitiae proprium quod aliquis in praesentia amici delectetur, et in eius verbis et factis gaudeat, et in eo consolationem contra omnes anxietates inveniat: unde in tristitiis maxime ad amicos consolationis causa confugimus.
Quia igitur spiritus sanctus dei nos amicos constituit, et eum in nobis habitare facit et nos in ipso, ut ostensum est, consequens est ut per spiritum sanctum gaudium de deo et consolationem habeamus contra omnes mundi adversitates et impugnationes. Unde et in Psalmo dicitur: redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me; et Rom. 14-17: regnum dei est iustitia et pax et gaudium in spiritu sancto, et Act. 9-31 dicitur: ecclesia habebat pacem et aedificabatur, ambulans in timore dei, et consolatione spiritus sancti replebatur. Et ideo dominus spiritum sanctum Paraclitum, idest consolatorem, nominat, Ioan. 14-26: Paraclitus autem spiritus sanctus, etc..
Similiter autem et amicitiae proprium est consentire amico in his quae vult.
Voluntas autem dei nobis per praecepta ipsius explicatur. Pertinet igitur ad amorem quo deum diligimus, ut eius mandata impleamus: secundum illud Ioan. 14-15: si diligitis me, mandata mea servate. Unde, cum per spiritum sanctum dei amatores constituamur, per ipsum etiam quodammodo agimur ut praecepta dei impleamus: secundum illud apostoli, Rom. 8-14: qui spiritu dei aguntur, hi filii dei sunt.
Considerandum tamen est quod a spiritu sancto filii dei aguntur non sicut servi, sed sicut liberi. Cum enim liber sit qui sui causa est, illud libere agimus quod ex nobis ipsis agimus. Hoc vero est quod ex voluntate agimus: quod autem agimus contra voluntatem, non libere, sed serviliter agimus; sive sit violentia absoluta, ut quando totum principium est extra, nihil conferente vim passo, puta cum aliquis VI impellitur ad motum; sive sit violentia voluntario mixta, ut cum aliquis vult facere vel pati quod minus est contrarium voluntati, ut evadat quod magis voluntati contrariatur. Spiritus autem sanctus sic nos ad agendum inclinat ut nos voluntarie agere faciat, inquantum nos amatores dei constituit.
Filii igitur dei libere a spiritu sancto aguntur ex amore, non serviliter ex timore.
Unde apostolus, Rom. 8-15, dicit: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed spiritum adoptionis filiorum.
Cum autem voluntas ordinetur in id quod est vere bonum, sive propter passionem sive propter malum habitum aut dispositionem homo ab eo quod est vere bonum avertatur, serviliter agit, inquantum a quodam extraneo inclinatur, si consideretur ipse ordo naturalis voluntatis. Sed si consideretur actus voluntatis ut inclinatae in apparens bonum, libere agit cum sequitur passionem aut habitum corruptum; serviliter autem agit si, tali voluntate manente, propter timorem legis in contrarium positae, abstinet ab eo quod vult. Cum igitur spiritus sanctus per amorem voluntatem inclinet in verum bonum, in quod naturaliter ordinatur, tollit et servitutem qua, servus passionis et peccati effectus, contra ordinem voluntatis agit; et servitutem qua, contra motum suae voluntatis, secundum legem agit, quasi legis servus, non amicus. Propter quod apostolus dicit, II Cor. 3-17: ubi spiritus domini, ibi libertas; et Galat. 5-18: si spiritu ducimini, non estis sub lege.
Hinc est quod spiritus sanctus facta carnis mortificare dicitur, secundum quod per passionem carnis a vero bono non avertimur, in quod spiritus sanctus per amorem nos ordinat: secundum illud Rom. 8-13: si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.