Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Posterioris Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Posterioris Tomi Parte Continentur.
Ad Opera Sancti Ambrosii Appendix. Pars prima. Complectens Opera A Benedictinis In Sua Editione Admissa.
In Librum Subsequentem Admonitio.
In Librum Subsequentem Admonitio.
De XLII Mansionibus Filiorum Israel Tractatus.
De XLII Mansionibus Filiorum Israel Tractatus.
((Commentaria In XIII Epistolas Pauli.))
In Subsequentia Commentaria Admonitio
In Subsequentia Commentaria Admonitio
Commentaria In XIII Epistolas Beati Pauli.
Commentaria In XIII Epistolas Beati Pauli.
In Epistolam Ad Romanos.
(Vers. 1.) Paulus servus Christi Jesu. Apud veteres nostros
(Vers. 3.) De filio suo. Dignum fuit, ut quia Deus
(Vers. 7.) Omnibus qui sunt Romae, dilectis Dei, vocatis sanctis.
(Vers. 12.) Id est, simul consolari in vobis per eam quae invicem est, fidem vestram atque meam.
(Vers. 20.) Invisibilia enim ejus a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur.
(Vers. 22.) Qui praedicas non furandum, furaris
(Vers. 25.) Circumcisio quidem prodest, si Legem observes.
(Vers. 11 et 12.) Deinde adjecit: Non est intelligens.
(Vers. 16.) Contritio et infelicitas in viis eorum.
(Vers. 22.) Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi. per fidem Jesu Christi,
(Vers. 29.) An Judaeorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium.
(Vers. 2.) Si enim Abraham ex operibus Legis justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. Hoc
(Vers. 3.) Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam
(Vers. 16.) Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini. Firma esse non potest
(Vers. 18.) Qui contra spem in spem credidit (Gen.
(Vers. 1.) Justificati igitur ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum.
(Vers. 8.) Commendat autem suam charitatem Deus in nobis.
(Vers. 20.) Lex autem subintravit, ut abundaret delictum. Lex, in adjutorium data est
(Vers. 2.) Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? Hoc dicit, quoniam viventes
(Vers. 13.) Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato. membra vestra
(Vers. 15.) Quid ergo? peccabimus, quia non sumus sub Lege, sed sub gratia? Absit.
(Vers. 23.) Nam merces peccati mors est.
(Vers. 6.) Nunc autem soluti sumus a Lege mortis, in qua detinebamur.
(Vers. 9.) Ego autem vivebam sine Lege aliquando. Quid est sine Lege, cum Lex semper fuerit, sicut
(Vers. 10.) Ego autem mortuus sum.
(Vers. 13.) Quod ergo bonum est, mihi mors est? Absit.
(Vers. 20.) Si autem quod nolo, hoc facio jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum.
(Vers. 5.) Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt.
(Vers. 6.) Nam prudentia carnis mors est.
(Vers. 8, 9.) Qui enim in carne sunt, Deo placere non possunt. Sapientes mundi in carne sunt,
(Vers. 14.) Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Vos de patre diabolo estis
(Vers. 19.) Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat.
(Vers. 29.) Nam quos praescivit.
(Vers. 32.) Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum.
(Vers. 6.) Non autem excidit verbum Dei. Non excidit In Isaac vocabitur tibi semen
(Vers. 19.) Quid adhuc quaeritur? Voluntati enim ejus quis resistit?
(Vers. 15.) Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi: quae est assumptio, nisi vita ex mortuis?
(Vers. 20.) Bene, sed in incredulitate fracti sunt
(Vers. 32.) Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur.
(Vers. 6.) Habentes autem donationes Dei diversas secundum gratiam, quae data est nobis.
(Vers. 7.) Sive ministerium in ministrando.
(Vers. 8.) Sive qui exhortatur in exhortando. Et hunc eodem modo in eo ipso,
(Vers. 9.) Dilectio sine simulatione. Praeceptum novum do vobis, ut diligatis invicem
(Vers. 12.) Spe gaudentes. Postquam dixit: Tempori servientes, Spe gaudentes
(Vers. 1.) Omnibus potestatibus sublimioribus subditi estote non est enim potestas, nisi a Deo.
(Vers. 5.) Ideoque subditi estote, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.
(Vers. 13.) Sicut in die honeste ambulemus.
(Vers. 12.) Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
(Vers. 22.) Tu fidem habes penes temetipsum: habe coram Deo. Hoc est,
(Vers. 1.) Debemus autem nos, firmiores, infirmitates invalidiorum portare. Recte ait, debemus
(Vers. 8.) Salutate Ampliatum dilectum meum in Christo.
(Vers. 9.) Salutate Urbanum adjutorem meum in Christo. Stachyn quoque dilectum meum.
(Vers. 14.) Salutate Asyncletum, Phlegontem, Herman, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres.
(Vers. 20.) Deus autem pacis conteret satanam sub pedibus vestris velociter
In Epistolam B. Pauli Ad Corinthios Primam.
In Epistolam B. Pauli Ad Corinthios Primam.
(Vers. 17.) Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare. Quoniam majus est evangelizare,
(Vers. 27.) Sed stulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientes.
(Vers. 29.) Ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.
(Vers. 9.) Dei enim sumus operis participes: Dei cultura, Dei aedificatio estis.
(Vers. 19.) Sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum.
(Vers. 21.) Itaque nemo glorietur in homine. Quoniam enim humanae cogitationes et consilia improvida
(Vers. 8.) Jam saturati estis, jam divites facti estis, sine nobis regnatis.
(Vers. 17.) Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus charissimus et fidelis in Domino.
(Vers. 19.) Veniam autem cito ad vos, si Dominus permiserit.
(Vers. 2.) Et vos inflati estis, et non magis luctum habuistis.
(Vers. 6.) Bona est gloriatio vestra?
(Vers. 3.) Nescitis quoniam angelos judicabimus? Addidit plus, dicendo: angelos judicabimus,
(Vers. 18.) Fugite fornicationem. Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est.
(Vers. 5.) Nolite fraudare invicem. Hoc dicit, Nisi ex consensu ad tempus Ut vacetis orationi.
(Vers. 9.) Quod si se non continent, nubant.
(Vers. 15.) Quod si infidelis discedit, discedat.
(Vers. 17.) Nisi unicuique sicut divisit Deus. Divisit
(Vers. 23.) Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum. Verum est, quia tam caro empti sumus, ut
(Vers. 6.) Aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem haec operandi? operandi
(Vers. 11.) Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est, si nos vestra carnalia metamus?
(Vers. 12.) Si alii potestate vestra utuntur, nonne magis nos? Si enim ii qui per Evangelium patres
(Vers. 20.) Et factus sum Judaeis tamquam Judaeus, ut Judaeos lucrifacerem.
(Vers. 23.) Omnia autem facio propter Evangelium, ut particeps ejus fiam. Hoc est, omnia supradicta
(Vers. 11.) Verumtamen neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino. in Domino,
(Vers. 17.) Hoc autem praecipio, non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis.
(Vers. 14.) Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. Hoc dicens,
(Vers. 20.) Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. Hoc dicit, quia multa membra,
(Vers. 27.) Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.
(Vers. 14.) Nam si oravero lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.
(Vers. 5.) Et quia visus est Cephae: id est, Petro. Hoc etiam Postea illis undecim
(Vers. 22.) Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
(Vers. 36.) Stulte, tu quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur?
(Vers. 51.) Ecce mysterium vobis dico, omnes quidem resurgemus Sed non omnes immutabimur.
In Epistolam B. Pauli Ad Corinthios Secundam.
In Epistolam B. Pauli Ad Corinthios Secundam.
170 (Vers. 2.) Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
(Vers. 2.) Si enim ego contristo vos, et quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me?
(Vers. 14.) Sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum diem. Tamdiu obtusos dicit, quamdiu non
178 (Vers. 15.) Sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses velamen est positum supra cor eorum.
(Vers. 9.) Persecutionem passi, sed non derelicti. Verum est, Dejecti, sed non perimus:
(Vers. 5.) Qui autem perficit nos in hoc ipsum, Deus est: qui etiam dedit nobis pignus Spiritum.
(Vers. 9.) Et ideo contendimus sive praesentes, sive peregrinantes placere illi.
(Vers. 13.) Sive enim mente excedimus, Deo: sive sanum sapimus, vobis. Hoc dicit,
(Vers. 2.) Capaces estote nostri. Nemini nocuimus, neminem gravavimus, neminem circumvenimus.
(Vers. 6.) Sed qui consolatur humiles Deus, consolatus est nos in adventu Titi.
(Vers. 6.) Ita ut rogaremus Titum, quod quemadmodum coepit, ita consumet in vos etiam gratiam istam.
(Vers. 9.) Sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum.
(Vers. 6.) Et parati in omnibus vindicare omnem inobedientiam, cum impleta fuerit obauditio vestra.
(Vers. 12.) Non enim audemus conjungere aut comparare nos ipsos quibusdam, qui se ipsos commendant.
(Vers. 14.) Non enim quasi non pertingentes usque ad vos, superextendimus nos: hoc est,
(Vers. 24.) A Judaeis quinquies quadraginta, una minus accepi.
(Vers. 1.) Si gloriari oportet, sed non opus est mihi.
In Epistolam Beati Pauli Ad Galatas.
In Epistolam Beati Pauli Ad Galatas.
(Vers. 4.) Qui dedit semetipsum pro peccatis nostris. Ut liberaret nos de praesenti saeculo maligno.
(Vers. 3.) Sed neque Titus, qui mecum erat, Titus, qui mecum erat
(Vers. 19.) Ego enim per Legem Legi mortuus sum, ut Deo vivam. Christo confixus sum cruci.
(Vers. 21.) Si enim per Legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est.
(Vers. 3.) Incipientes spiritu, nunc carne consummamini?
(Vers. 7.) Cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae?
(Vers. 11.) Timeo vos ne frustra laboraverim in vobis. Timeo ne sine causa laboraverim in vobis
(Vers. 20.) Vellem autem praesens esse nunc apud vos, et mutare vocem meam quia confundor in vobis.
(Vers. 15.) Quod si mordetis invicem, et criminatis videte ne ab invicem consumamini.
(Vers. 18.) Quod si Spiritu ducimini, non estis sub Lege. justo non est lex posita
(Vers. 6.) Communicet autem is, qui catechizatur verbo ei qui se catechizat, in omnibus bonis:
(Vers. 11.) Scitote qualibus litteris scripsi vobis mea manu. Ego scripsi mea manu,
(Vers. 18.) Gratia nostri Domini Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres.
In Epistolam B. Pauli Ad Ephesios.
In Epistolam B. Pauli Ad Ephesios.
(Vers. 6.) Cujus gratia salvi facti estis. Huic dono addit et gentes significans
(Vers. 16.) Ut exhiberet et reconciliaret ambos in uno corpore Deo per crucem. Sublata inimicitia,
(Vers. 19.) Ergo jam non estis hospites et incolae, sed estis cives sanctorum, et domestici Dei.
(Vers. 27.) Sol non occidat super iracundiam vestram: nolite locum dare diabolo.
(Vers. 14.) Propter quod dicit: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et continges Christum.
(Vers. 10.) De caetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.
In Epistolam B. Pauli Ad Philippenses.
In Epistolam B. Pauli Ad Philippenses.
(Vers. 2.) Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.
In Epistolam B. Pauli Ad Colossenses.
In Epistolam B. Pauli Ad Colossenses.
In Epist. B. Pauli Ad Thessalonicenses Primam.
In Epist. B. Pauli Ad Thessalonicenses Primam.
(Vers. 24, 25.) Fidelis est enim Deus, qui vocavit vos, qui et faciet. Fratres, orate pro nobis.
In Epist. B. Pauli Ad Thessalonicenses Secundam.
In Epist. B. Pauli Ad Thessalonicenses Secundam.
(Vers. 5.) Dominus autem dirigat corda vestra in dilectione Dei, et patientia Christi.
In Epistolam B. Pauli Ad Timotheum Primam.
In Epistolam B. Pauli Ad Timotheum Primam.
(Vers. 5.) Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus.
(Vers. 6.) Nam quae in deliciis est vidua, vivens mortua est.
301 (Vers. 19.) Adversum presbyterum accusationem ne receperis.
(Vers. 20.) Delinquentes autem coram omnibus argue, ut caeteri metum habeant.
(Vers. 6.) Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia.
In Epistolam B. Pauli Ad Timotheum Secundam.
In Epistolam B. Pauli Ad Timotheum Secundam.
(Vers. 5.) Etsi certet quis, non coronatur, nisi legitime certaverit.
In Epistolam D. Pauli Ad Titum.
In Epistolam D. Pauli Ad Titum.
In Epistolam B. Pauli Ad Philemonem.
In Epistolam B. Pauli Ad Philemonem.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, assume illum sicut me. Servo sapienti liberi servient
(Vers. 25.) Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, amen.
In Sequentem Tractatum Admonitio.
In Sequentem Tractatum Admonitio.
De Trinitate, Alias In Symbolum Apostolorum, Tractatus.
De Trinitate, Alias In Symbolum Apostolorum, Tractatus.
In Sequentem Tractatum Admonitio.
In Sequentem Tractatum Admonitio.
De Fide Orthodoxa, Contra Arianos, Alias De Filii Divinitate Et Consubstantialitate, Tractatus.
De Fide Orthodoxa, Contra Arianos, Alias De Filii Divinitate Et Consubstantialitate, Tractatus.
In Libellum De Dignit. Sacerdotali Admonitio.
In Libellum De Dignit. Sacerdotali Admonitio.
De Dignitate Sacerdotali.
In Sequentem Libellum Admonitio.
In Sequentem Libellum Admonitio.
Ad Virginem Devotam.
In Sermones Hactenus Sub Ambrosii Nomine Evulgatos Admonitio.
In Sermones Hactenus Sub Ambrosii Nomine Evulgatos Admonitio.
Index Sermonum Praetermissorum.
Index Sermonum Praetermissorum.
Index Sermonum.
Sermones Sancto Ambrosio Hactenus Ascripti.
Sermones Sancto Ambrosio Hactenus Ascripti.
391 Sermo I. Dominica I Adventus.
392 Sermo II. De Natali Domini veniente.
394 Sermo III. In die natalis Domini I.
Sermo IV. De natali Domini Salvatoris II.
Sermo V. De natali Domini III.
Sermo VI. De natali Domini IV.
Sermo VII. De kalendis Januariis.
Sermo VIII. De sancta Epiphania I.
402 Sermo IX. De sancta Epiphania II.
Sermo X. De sancta Epiphania III.
Sermo XI. De sancta Epiphania IV.
406 Sermo XII. De sancta Epiphania V.
Sermo XIII. Super his verbis Evangelii: Simile est regnum coelorum fermento.
409 Sermo XIV. Dominica in Septuagesima.
Sermo XV. Dominica in Sexagesima.
411 Sermo XVI. Ubi Dominus sabbato manum aridam curavit.
Sermo XVII. De sancta quadragesima I.
Sermo XVIII. De sancta Quadragesima II.
415 Sermo XIX. De sancta Quadragesima III.
Sermo XX. De sancta Quadragesima IV.
Sermo XXI. De sancta Quadragesima V.
Sermo XXII. De sancta Quadragesima VI.
Sermo XXIII. De sancta Quadragesima VII.
Sermo XXIV. De Sancta Quadragesima VIII.
Sermo XXV. De Sancta Quadragesima IX.
Sermo XXVI. De sancta Quadragesima X.
Sermo XXVII. De jejunio Domini in deserto, De Quadragesima XI.
Sermo XXVIII. De sancta Quadragesima XII.
Sermo XXIX. De sancta Quadragesima XIII.
432 Sermo XXX. De sancta Quadragesima XIV.
Sermo XXXI. De sancta Quadragesima XV.
Sermo XXXII. De sancta Quadragesima XVI.
Sermo XXXIII. De jejuniis Quadragesimae XVII.
436 Sermo XXXIV. Dominica Resurrectionis.
437 Sermo XXXV. De Mysterio Paschae II.
Sermo XXXVI. In die sancto Pentecostes.
439 Sermo XXXVII. De Mirabilibus.
Sermo XXXVIII. De Gratia Baptismi.
Sermo XL. De jejuniis et eleemosynis.
Sermo XLI. De eo quod dicit Dominus in Evangelio: Vulpes foveas habent, etc.
448 Sermo XLIII. Increpatio ad populum quod Ecclesiam non frequentet.
Sermo XLIV. Post increpationem allectio ad populum.
Sermo XLV. De primo Adam et secundo.
Sermo XLVII. In cap. XXX Proverb. de differentia Salomonis et aliorum prophetarum.
455 Sermo XLVIII. In festo sanctae Agnetis virginis et martyris.
Sermo XLIX. In natali Ss. Cantii, Cantiani et Cantianillae.
Sermo L. In natali sancti Joannis Baptistae.
Sermo LI. De praerogativa ejusdem S. Joannis Baptistae.
Sermo LII. De vita ejusdem sancti Joannis Baptistae.
Sermo LIII. In natali sanctorum apostolorum Petri et Pauli.
Sermo LIV. De neglecta solemnitate beatorum apostolorum Petri et Pauli.
Sermo LV. In natali Ss. Nazarii et Celsi martyrum.
468 Sermo LVI. De Natali sancti Eusebii Vercellensis episcopi.
Sermo LVII. De Depositione ejusdem sancti Eusebii.
Sermo LVIII. De sancto Cypriano.
Sermo LIX. In natali unius Martyris, sive Domini Domitiani.
Sermo LX. De Natali sanctorum Martyrum.
Sermo LXI. De Natali Martyrum.
475 Sermo LXII. De bellico Tumultu, seu pro communi Martyrum.
Sermo LXIII. De Servo centurionis in Evangelio in dedicatione Basilicae.
In Epist. Ex Ambrosianarum Numero Segregatas Admonitio.
In Epist. Ex Ambrosianarum Numero Segregatas Admonitio.
Epistolae Ex Ambrosianarum Numero Segregatae.
Epistolae Ex Ambrosianarum Numero Segregatae.
Ambrosius episcopus servus Christi virginibus sacris.
Ambrosius servus Christi fratribus per omnem Italiam in Domino aeternam salutem.
Monitum.
Precationes Duae Hactenus Ambrosio Attributae.
Precationes Duae Hactenus Ambrosio Attributae.
489 Precatio Prima. In praeparatione ad Missam.
Precatio Secunda. Item in praeparatione ad Missam.
In Expositionem Apocalypsis Admonitio.
In Expositionem Apocalypsis Admonitio.
Expositio Super Septem Visiones Libri Apocalypsis.
Expositio Super Septem Visiones Libri Apocalypsis.
(Vers. 7.) Et audivi etiam altare dicens: Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua.
In Librum De Poenitentia Monitum.
In Librum De Poenitentia Monitum.
De Poenitentia Liber Unus.
Monitum.
De Spiritu Sancto Libellus Unus.
De Spiritu Sancto Libellus Unus.
Monitum.
De Concordia Matthaei Et Lucae In Genealogia Christi.
De Concordia Matthaei Et Lucae In Genealogia Christi.
Monitum.
De Dignit. Conditionis Humanae Libellus
De Dignit. Conditionis Humanae Libellus
Monitum.
Exorcismus.
Appendix Ad Opera S. Ambrosii. Pars altera, Complectens opuscula quae in editione Benedictiniana non sunt admissa.
Admonitio In Acta S. Sebastiani.
Admonitio In Acta S. Sebastiani.
Acta S. Sebastiani Martyris.
Caput Primum. S. Sebastianus martyres animat.
Caput II. Marcelliani et Marci graviter oppugnata constantia.
Caput III. S. Sebastianus nutantes confirmat.
Caput IV. Inferni poenae, coelique gaudia, martyrum aninis inculcata.
Caput V. Opum deliciarumque usus.
Caput VI. Martyrum felicitas et gloria.
Caput VII. Sebastiani oratione et miraculis, consersi Zoe et Nicostratus.
Caput VII . Marcelliani et Marci constantia, oratio ad neophytos.
Caput IX. Caeteri a Sebastiano una cum captivis conversi.
Caput X. Omnes a Polycarpo ad baptismum praeparati.
Caput XI. Baptizati catechumeni, unaque Claudius cum filiis.
Caput XII. Errores Gentilium coram Chromatio Urbis praefecto confutati a Tranquillino.
Caput XIII. Verbi incarnatio Gentili exposita.
Caput XIV. Chromatius Urbis praefectus catechizatur.
Caput XV. Chromatii confracta Idola.
Caput XVI. Instvumentis astrologiae judiciariae confractis sanatur Chromatius.
Caput XVII. Chromatii et Tiburtii baptismus.
Caput XVIII. Chromatius, praefectura Urbis abdicata, persecutionis tempore Christianos alit.
Caput XIX. Ss. Sebastiani, Tiburtii, et aliorum praeclara facta in Urbe.
Caput XX. Ss. Zoes. Tranquillini et aliorum coedes.
Caput XXI. S. Tiburtii martyrium.
Caput XXII. Ss. Castuli, Marcelliani, Marci, caedes.
Caput XXIII. S. Sebastiani gloriosum certamen.
Liber De Vitiorum Virtutumque Conflictu, Ad Simplicianum.
Liber De Vitiorum Virtutumque Conflictu, Ad Simplicianum.
Caput II. Primum superbia tibi dicit,
Caput III. Inanis gloria dicit:
Caput XIII. Torpor vel ignavia dicit:
Caput XIV. Evagatio inquieta dicit:
Caput XX. Ventris ingluvies dicit:
Caput XXI. Inepta laetitia dicit:
Caput XXII. Multiloquium dicit:
Caput XXIV. Spiritalis fornicatio dicit:
Caput XXV. Amor saeculi dicit:
Libri Duo De Vocatione Gentium.
Libri Duo De Vocatione Gentium.
Caput VI. Qualis sit natura humana sine gratia.
Caput VIII. Fides unde nascatur, et unde acquiratur.
Caput IX. Quod Deus sit auctor omnium virtutum et omnis boni.
Caput III. De consideratione differentiarum quibus divinae gratiae opera et dona variata sunt.
Caput IV. Quod aversio a Deo non sit divinae constitutionis, sed propriae voluntatis.
Caput VI. Quod Christus pro omnibus impiis et peccatoribus mortuus fuerit.
Caput VII. Quomodo mysterium vocationis gentium prophetis fuerit cognitum et apostolis.
Caput VIII. Quare tanta multitudo non regeneratorum infantium a perpetua alienetur salute.
Caput IX. Quomodo gratia tamquam famulam et receptricem donorum suorum praeparet voluntatem.
De Moribus Brachmanorum.
Philosophorum Aliquot Epistolae, Quorum Habetur Interpres S. Ambrosius, Gilberti, Cognati, Nozereni opera in studiosorum usum, jam olim cum aliis mult
Epistolae Duae De Monacho Energumeno.
Explanatio Symboli Ad Initiandos.
Explanatio Symboli Ad Initiandos.
Epistola De Fide Ad Beatum Hieronymum Presbyterum.
Epistola De Fide Ad Beatum Hieronymum Presbyterum.
Admonitio In Hymnos Sequentes S. Ambrosio Attributos.
Admonitio In Hymnos Sequentes S. Ambrosio Attributos.
III. Subsidia Litteraria Quae Hymnos Collectos Et Explicatos Continent.
Hymni S. Ambrosio Attributi.
Hymnus ad serenitatem poscendam, al. in postulatione serenitatis.
Hymnus in postulatione pluviae.
De Ss. Gervasii et Protasii Martyrum Inventione.
Hymnus tempore Paschali ad Tertiam.
Hymnus de opere diei secundae.
Hymnus ad Tertiam, de Passione Domini.
LXIX. In Natali S. Georgii Martyris.
De Ss. Petro et Paulo Apostolis.
In Natali S. Martini episcopi.
Index Analyticus In Hunc Tomum.
Index Analyticus In Hunc Tomum.
Ordo Rerum Quae In Hac Posterioris Tomi Parte Continentur. Ad Opera S Ambrosii Appendix.
Ordo Rerum Quae In Hac Posterioris Tomi Parte Continentur. Ad Opera S Ambrosii Appendix.
De Moribus Brachmanorum.
Habetur hic tractatus ms. in tribus celeberrimis Italiae bibliothecis, Vaticana, Mediolanensi, et Medicaea, sub nomine B. Ambrosii Mediolanensis episcopi: cujus tamen non esse, tum ex aliis dubitari potest, tum ex differentia styli, qui a gravitate Ambrosii, ab elegantia et acumine verborum cum venustate conjuncto longe distare videtur. Sed cum in vetustis libris nomen ipsius, nescio qua occasione, sortitus jam sit, a nobis in hac editione additus est inter alia opuscula incerta, quae huic sancto doctori tribuenda sint, necne, sinceri lectoris judicio relinquimus. Opus certe ipsum non admodum expolitum fatemur. Vel fortasse Ambrosius (si illius dicendus est auctor) Palladio Graeco homini scribens, linguae Latinae parum erudito, et adhuc juveni (is enim est, ut conjicitur, qui postea Hibernorum episcopus fuit ordinatus), ut ejus capacitati se accommodaret, magis aperto et communiore sermone usus est.
1131C Desiderium mentis tuae, Palladi, quae, immenso sapientiae amore incensa, nova semper discere optat, novum etiam arduumque opus efficere nos compellit, id vero est Brachmanorum patriam consuetudinem, vitamque recensere. Ego quippe cum neque ipsos, neque ipsorum viderim loca (longo enim terrarum spatio a nostra Europa sunt sejuncti), ea tibi dumtaxat quae ab aliis audivi, et quae a scriptoribus desumpsi, enarrare tentabo. Brachmani a nonnullis gymnosophistae, a quibusdam philosophi seu sapientes Indorum appellantur (Strabo, l. XV Geographiae) . Habitant autem juxta Gangem, fluvium totius Indiae maximum (Q. Curtius, lib. VIII) . Hic vero Ganges ille est quem Scripturae sanctae Phison appellant, et unus de quatuor qui e paradiso exire perhibentur 1131D (Genes. II) . Primum igitur Musaeus frater noster Dolenorum episcopus, mihi retulit, quod ipse aliquot ante annos ad Indias, Brachmanos visendi studio profecturus, Sericam fere universam regionem peragravit: in qua refert arbores esse quae non solum folia, sed lanam quoque proferunt tenuissimam, ex 1132C qua vestimenta conficiuntur, quae serica nuncupantur, et ibi insignem quamdam conspici lapideam columnam Alexandri nomine hoc titulo sculptam: Ego Alexander huc perveni; et quod plurimis populorum nationibus regionibusque perlustratis, in Arianam tandem devenit provinciam prope Indum amnem: quam desertis circumdatam cernens, fervoribusque ambustam, eo quod sol omnia incenderet (unde maxima aquae laborabatur penuria, et si illa aliunde advehebatur, quod confestim in suis etiam vasis fervere cerneretur), et cum solis aestum, locorumque incendium sufferre nequiret, protinus inchoatum iter deserere, pedem efferre, et in Europam remeare coactus est (Plinius, lib. VI Nat. Hist. cap. 23) . Quaedam ergo nova, non autem Brachmanos 1132D se vidisse affirmat. Refert nihilominus de Brachmanis aliqua se audisse a scholastico quodam Thebaeo, qui, ut ait, ob id ipsum, nempe ut ipsos Brachmanos et videret et alloqueretur, in Indias peregrinari proposuit, et quod tandem miser in captivitatem incurrit. Hic ergo, ut mihi episcopus retulit, 1133A cum lenioris esset ingenii, in forensis advocationis officio incongruae sibi artis taedio fatigatus, Indiam videre, et Brachmanorum patriam ac mores cognoscere deliberavit. Quocirca cum quibusdam mercatoribus in Erythraeo, sive Rubro mari, navim conscendens, navigavit primo sinum Adulicum, et Adulitarum oppidum vidit, mox Aromata promontorium, et Troglodytarum emporium penetravit, hinc et Assumitarum loca attigit, unde solvens prosperis flantibus ventis, licet plurimum navigatione dierum, Muzirim totius Indiae citra Gangem emporium tandem pervenit: ubi quemdam Indorum regulum dominari asserebat. Immoratus igitur ibi aliquamdiu, observataque diligenter aeris et loci qualitate, ac hominum consuetudine, per plures dies, 1133B venit ei in mentem ad insulam quae Taprobane vocatur transfretare: in qua illi, quibus beatorum nomen est, longissimam aetatem vivere asseruntur (nam vitam hominum centum annis modicam putant) propter miram aeris temperiem, et incomprehensibilem divini dispositionem judicii (Plinius, lib. VI, cap. 22) . Huic quatuor moderantur reges seu satrapae, inter quos unus est maximus, cui caeteri subjacent, obediuntque, ut ille scholasticus referebat (Ptolemaeus, lib. VII Geographiae c. 4) . Narrabat quoque, si credere facile est, mille insulas Arabici et Persici matis, et quas Mammolas vocant, illi obtemperare. Hic ille, quem magnetem appellant, reperitur lapis, qui ferri naturam ad se vi sua trahere dicitur. Cum ergo navis aliqua clavos habens ferreos 1133C illic applicuerit, illico retinetur, nec quoquam ire permittitur, vi nescio quadam lapidis occulta impediente, ob id naves ibi ligneis clavis construi dicebat. Quod insula quinque habet flumina, et quidem maxima, quibus tota irrigatur, fertiliorque redditur. Unde et ob maximam coeli clementiam poma nullo umquam tempore arboribus desunt: immo eodem tempore ejusdem arboris dum ramus alter florescit, alter fructus gignit, caeteri maturos ostendunt fructus. Insuper habet insula haec dactylos, nuces quas Indicas dicimus, grandes et minutas, odoriferas tamen, item et nuces quas corylos dicimus. Homines illius terrae aluntur pomorum, oryzae, et lactis cibo; nobiles vescuntur certis quibusdam diebus, etiam solemnibus, ovium, caprarumque carnibus. 1133D Sues a Thebaide usque ad Indiae Aethiopiaeque fines aiunt non inveniri ob maximos aestus. Induunt gentes insulae ovium pelles, non spernenda laboratas arte, oves item non lanae, sed setarum teguntur vellere, nec lanae, nec lini habetur ibi usus, ut narrabat scholasticus, et quod de Aethiopiae et Persiae finibus, et Assumitarum locis ibi mercatores emendi, vendendi, permutandique rei gratia conveniunt: et quod piper ibi nascitur, in magnaque colligitur copia. Ipsa autem admodum parva atque inutilis gens est, quae intra speluncas saxeas vivit, et per praecipitia magna discurrere natura patriae edocta consuevit. Piper autem cum ramusculis suis colligitur: ipsas autem arbores quasi quasdam humiles ac 1134A parvulas stirpes esse dicebat. Nam et ipsos exiguos homunculos esse, et grandia quaedam capita asserit habere cum levibus et detonsis capillis. Reliquum vero Aethiopum atque Indorum genus comis naturaliter crispatis horret. In quo loco (adjecit) ab eo qui illic plurimum poterat, ego illico abreptus atque detentus sum, qui statim coeperat mihi etiam acerbe conviciari, eo quod eorum patriam solumque contingere ausus fuerim. Et illi neque excusationem, nec defensionem meam aequis animis audiebant, non enim poterant linguae meae intelligere sermonem, nec ego criminis causam, quod mihi objiciebatur, sciebam, quia illorum verba non noveram, ex solis tantum nutibus nos mutuos intelligere videbamur. Ego quidem ex aspectu torvo luminum, et 1134B ex saevo dentium stridore poteram verborum significata noscere: illi vero ex pallore meo atque pavore sensus meos misericordia magis dignos suspicabantur. Sic itaque ab eis detentum, per sexennium me in pristinum opus facere jusserunt, expensa autem ex palatio regis ipsorum unius tantum modii frumenti quolibet anno. Post sex vero annos, dum paulatim ediscerem eorumdem loquelam, potui multa de vicinis nationibus, locisque cognoscere. Tandem Deo propitio de captivitate hoc modo ereptus sum: Rex alius supradicto huic regi inimicatus, eum apud majorem illius regionis imperatorem accusavit, quod nobilem virum, civemque Romanum in teterrimam captivitatem atque extremum servitium redegisset. Quo imperator audito, confestim illuc cognitorem 1134C causae transmisit, ac deinceps, rei veritate perspecta, protinus eum qui convictus in memorato crimine videbatur, exui tota sui corporis pelle praecepit, eo quod civi Romano fecisset injuriam (Plinius, lib. VI, cap. 22) . Dicuntur autem non solum impensius honorare Romanorum imperatorem, sed incredibiliter timere, tamquam qui praeclaro polleat ingenio, ac virtute magnifica, et Romanos eo quod armis atque viribus adeo potentes sint, ut (si velint) ad regionis ipsorum excidium valeant pervenire. Ipse ergo ille qui ista dicebat, adjiciebat quod genus Brachmanorum non ex propria tantum voluntate saecularibus rebus renuntiat, sed potius ut ex judicio Dei pendens, ac Divinitatis ope suffultum. Naturaliter enim nudi in finitimis fluvii regionibus vivunt. Nulli apud 1134D eos quadrupedes, nullus terrae cultus, nullus ferri usus, nullum instrumenti genus, quo fieri aliquod opus possit. Habent autem illic deliciosas atque optimas auras, et saluberrime temperatas (Q. Curtius, lib. VIII) . Colunt semper Deum, cujus veram quidem ac distinctam notitiam se habere profitentur, omnemque providentiae ejus ac divinitatis rationem discernere. Jugiter orant, orantes vero non orientalem partem unde oritur sol, aspiciunt, sed coelum potius intuentur. Edunt autem ea quae super terram pecudum more potuerint invenire, hoc est, arborum folia, et olera silvestria. Abundat enim apud illos plurimum herba, quam inulam nomine vocamus, sicut et apud Persas. Item est ibi arbor quae acanthus 1135A nominatur. Habent et patrias arbores quasdam, nescio quos fructus ferentes, quibus vesci semper solent. Viri trans ripam fluminis Gangis in partibus Oceani, in quem fluvius memoratus ingreditur, degunt: feminae vero citra Gangem juxta mediterraneas partes morantur, ad quas earumdem mariti Julio et Augusto mense transvadere consuescunt. Isti enim menses apud eos frigidiores videntur, eo quod tunc ad nos sol convertitur, et supra Aquilonem quem Boream vocamus vis solis erigitur, quo tempore temperati aeres magis, et ad concubitum magis apti esse dicuntur. Ubi ergo quadraginta cum feminis suis fecerint dies, mox ad propria revertuntur. At cum enixa fuerit uxor alicujus, edideritque unum vel alterum partum, non transit ulterius ad 1135B eam ejus maritus, nec ulterius cum propria concumbit uxore. Singulis enim filiis in locum patrum substitutis, per totam de reliquo vitam a propriis se uxoribus abstinent. Si autem acciderit ut quispiam sterilem sortiatur uxorem, usque ad quinque annos maritus ipsius ad eam transit, et ei maritale praestat obsequium. Quae si gravida per tempus illud reddita non fuerit, mox ab eadem penitus separatur: ob quod non in multos populos eorum diffunditur genus, tum propter locorum difficultatem, tum propter consuetudinem continendi. Haec est ergo vita et conversatio Brachmanorum. Fluvium autem ipsum cum maxima dicunt difficultate vadari (Q. Curtius, lib. VIII) , tum propter Ondoniton tyrannum loca illa infestantem, tum etiam timore cujusdam 1135C animalis in supradicto fluvio morantis, quod tantae magnitudinis esse dicunt, ut integrum possit elephantem devorare. Eo vero tempore quo Brachmani flumen transire consueverunt, divino asserunt judicio dictum animal non videri in fluvio. Maximi etiam dracones illic esse dicuntur, habentes septuaginta per longitudinem cubitos, unde ego unius pellem vidisse me memini quadraginta duos in latitudine habentem pedes. Formicas etiam illic esse ad modum palmae hominis, scorpiones vero ad cubiti humani mensuram adesse loquuntur: propter quae monstra periculosus est ipsorum transitus locorum. Non tamen ubique animalia ista nascuntur, sed in illis partibus tantum quae ab hominibus non inhabitantur. Plurimique illic elephantum greges esse dicuntur. 1135D Haec sunt quae a Thebaeo scholastico de Brachmanis audivisse se affirmat Musaeus: quae vero ex historiis de Alexandri Vita legi, et quae ex plerisque auctoribus ad hoc facientia de illis desumpsi, nunc subnectam.
Alexander imperator, cum ei Macedoniae solius imperium non sufficeret, neque Philippo patre tantum posset esse contentus, Jovis Hammonis filium semet esse dicebat. Et quamvis originem ipsius facile ipsa rei veritas comprobaret, falsis quibusdam tamen, et, ut ei videbatur, invictis modis aliam sui esse naturam generis astruebat. Itaque solemni bellorum apparatu, ac instructis equitum peditumque militum copiis, e Macedoniae regione consurgens, 1136A totum pene peragravit mundum: et antequam in provinciam Babylonis accederet, Europam quidem et Asiam veluti quaedam parva loca transcurrit: venit tandem in partes nostri quoque orbis, ut eas inspiceret, quasque cum reperisset suis conformes sensibus, ipse dicebat: Sapientia, providentiae mater, habens cum virtute ipsa, quae omnium virtutum caput est, quamdam communionem, in sola veritate consistens, alens omnem faciensque naturam, cujus donum est nostrorum sermo verborum, notitiam scientiamque communem scrutans et perspiciens, injustis quidem tribuens quae merentur, justis autem parcens: da mihi, quaeso, te placidam, ut possim ad illa quae cupio, his precibus pervenire, Brachmanos vero bonitate ac sapientia praeditos viros hic 1136B praesentes cernere. Veni enim ut aliqua cognoscerem a Calano, incola horum locorum, qui ad me festinus accessit, quo nunc persuadente desidero ediscere cuncta plenius et videre. Brachmani vero econtra Alexandro ista dicebant: Venisti ad nos, inquiunt, cognoscere sapientiam cupiens: nos autem Brachmani libenter statim talem suscepimus voluntatem. Hujusmodi enim desiderium in vita ac moribus nostris regnum judicatur: quod nunc discere imperator ipse voluisti. Philosophus enim non dominio alterius obtemperat, sed ipse dominatur: homo enim in eum non habet potestatem. Sed quoniam nihil nobis hactenus credens (eo quod usque ad praesens tempus male de nobis apud te quidem locuti sunt), nunc ad nos vera 1136C degustans venisti. Calanus enim vir apud nos pessimus fuit, per quem vos Graeci homines Brachmanos agnovistis quidem, bene tamen non potuistis agnoscere. Ille enim non fuit noster, qui ad divitias sine aliqua sui excusatione transfugit, cui non suffecit de Taberunco fluvio aquam castitatis haurire, neque pressi lactis cibum sumere, quibus Deo digna mens crescit, quam ille Deo semper habuit inimicam, qua male succensus in iram exarsit, quamque de sapientiae bonis transtulit ad vitia voluptatis. Ex nobis autem nullus in prunis ardentibus volutatur, neque ulli dolores corpora nostra consumunt, sed vita nostra medicamentum aliquod sanitatis est. Naturali autem beneficio alieni a divitiis omnibus sumus: aequo etiam vitam nostram mors fine comitatur. Et si interdum 1136D nonnulli forte mortalium, ad quos falsorum venit doctrina verborum, percutere nos vanis tentant sagittis, ingenuitatem tamen nostram laedere ac vitiare non possunt. Unum atque idem est mentiri et credere mentienti. Nocet enim quis et cui falsa persuadet, nocet et sibi, quia dum mendacio credit, non facile ad ipsam veritatem pervenire valet. Insimulatio autem mala inimicitiarum quaedam et certaminum mater est, quae ex se iracundiam parit, ex quibus rursus jurgia et bella nascuntur. Nulla tamen virtus est occidere hominem: latronum enim iste, ut novimus, mos est. Sed nos virtutem veram vocamus contra aurarum mutationes nudo corpore dimicare, desideria ventris abscindere, et varias ipsius pugnas 1137A abstinentia patientiaque superare. Igitur prius vince hos inimicos ante omnia tuos, si fortis videris tibi, et exinde opus tibi non erit adversum quempiam certamina externa committere. Idcirco enim contra eos qui foris sunt, commoves bella, ut istis quos intrinsecus habes, alimenta et fomenta suppedites: sed tu vides quod eos quidem, cum quibus foris dimicas, vincis, ab iis autem quos nosti, qui intra te sunt, superaris. Considera igitur quanti tyranni in stultorum cordibus degunt: oculi, aures, nares, venter, virilia, totumque corpus humanum, quam multa etiam desideria nascuntur intrinsecus, quibus omnibus genus mortale succumbit et servit, propter quae cuncta et jugulantur et jugulant. Nos autem Brachmani, quia omnia quae intrinsecus habemus bella superamus, jam 1137B de reliquo incolumes atque securi in summa pace requiescimus, silvas videmus, coelumque suspicimus, aquilarum diversarumque avium gratissimas voces semper audimus, nudo sub acre arborum foliis nostra corpora contegimus, eorumque fructibus vescimur, aquam bibimus, hymnos Deo canimus, et futuri saeculi vitam desideramus, nullumque quod prodesse nobis non possit, audimus. His ergo nos Brachmani moribus contenti vivimus, paucisque sermonibus agitatis mox tacemus. Vos autem dicitis quidem quae debeant fieri, nec tamen facitis; philosophum vos nullum putatis, nisi eum qui noverit loqui: vester enim est omnis sensus in lingua, vobisque in oris vestri labiis tota sapientia est. Aurum argentumque colligitis, plurimis servis et magnis domibus indigetis: 1137C affectatis honores, et sectamini dignitates, editis tantum atque potatis quantum juvat expleri, utimini aeque et vestibus delicatis semper ac mollibus , eaque facitis quorum poenitentiam mox geratis: contra vos ipsos veluti contra inimicos vestros soletis loqui, cum tamen habere vos linguae propriae potestatem sciatis. Longe profecto meliores sunt illi qui tacere consueverunt, non enim se ipsos loquendo revincunt. Mutuam mercedem ab omnibus accipitis, gloriosum, ut putatis, ornamentum digitis vestris imponitis aurum: vos quoque reminas videmus ornatos, cum sciatis quod idipsum, in quo magnopere creditis, quantum ad rem pertinet veram, vobis prodesse nihil possit. Auro enim non extolluntur animae, neque corpora nutriuntur, sed econtra per illud utraque ista 1137D vitiantur. Nos autem qui cognoscimus veritatem, ipsamque naturam, si coeperimus sitire, ibimus ad fluvium, aurumque calcantes, aquam bibemus. Auro enim nequit sedari fames, ac sitis nescit exstingui. Non ex auro venit vulnerum cura, non aegrotorum medicina membrorum, non ulla refrenatio cupiditatis immensae, sed hortatus magis ac provocatio major ad novam nescio quam concupiscendi libidinem. Et sitis quidem illa naturalis cum fuerit, cum aquam, quam desideravit, acceperit, sitire mox cessat; similiter etiam naturalis fames quando escam quam quaerit, acceperit, conquiescit. Si igitur eodem modo, eademque natura aurum quoque humanus animus desideraret, ubi primum accepisset quod optabat 1138A accipere, sine dubio cupiditas et ipsa cessaret: sed nedum ista non cessat, immo semper nova, et sine aliqua intermissione desiderat, quia non ex commonitione naturae desiderium tale procedit. Postremo in quo apud vos homines et ornantur et gloriantur, in eodem apud nos spernuntur. Calanus amicus est vester, sed spernitur et calcatur a vobis. Qui ergo multorum malorum auctor apud vos fuerit, a vobis honoratur et colitur: qui vero est inutilis, projicitur a nobis: et illa quae nos omnino non quaerimus, Calano pro ea quam habuit erga pecuniam cupiditate, placuerunt. Sed non erat noster hic talis, qui animam suam miserabiliter laesit, ac perdidit, ob quod neque Dei neque nostri amicus esse visus est dignus, neque in hoc saeculo inter silvas habere meruit securitatem, 1138B neque illam sperare gloriam potuit, quae promittitur in futuro.
Alexander imperator ubi venit ad silvas, Dandamim quidem ipsum in transitu videre non potuit (Plutarch., in Vita Alexandri) : in silva enim jacebat, recumbens super arborum folia in securitate et pace, proximus fonti, quem quasi uber terrae matris incorruptum atque integrum in os suum emulgere consueverat. Misit autem ei Alexander amicum quemdam nomine Onesicritum (Q. Curt., lib. IX de Gestis Alexandri) , dicens ei: Onesicrite, memoratum virum Dandamim ad me venire festina, aut causam propter quam venire noluerit, nuntia, ut ego ipse ad videndum eum pergam. Cui ille respondit: Faciam cum celeritate quod praecipis. Nam sicut jubere tuum est, 1138C ita meum esse cognosco tuis jussis obtemperare. Ubi igitur supradictus ad Dandamim nuntius venit, his eum allocutus est verbis: Dixit filius dei Jovis magni, Alexander imperator, qui est dominus generis humani, ut properes ad illum venire, quia tibi, si veneris, plurima dabit munera: si vero venire nolueris, veluti contemptorem te capite puniet. Quae cum ad Dandamis aures dicta venissent, non surrexit ex foliis, quibus fultus jacebat, sed tale responsum ridens reddidit, ac recumbens: Deus, inquit, maximus parare cuiquam nescit injuriam, sed lumen vitae rursus iis praestat animis, quae suo solverit fato. Meus ergo ille solus est dominus, qui homicidia vetat, et qui bella non concitat. Alexander vero non est deus, quia et ipse moriturus est. Quemadmodum 1138D igitur potest esse omnium dominus, qui nondum Tyberoboam fluvium transfretavit, neque per totum mundum sedem suam locavit, non zonae Gadem transiit, non in medio orbis cursum solis aspexit? quare gentes plurimae nec ejus quidem nomen adhuc nosse potuerunt. Si autem non capit eum illa quam possidet terra, fluvium transeat nostrum, et inveniet solum tale, quod norit homines sustinere. Quaecumque mihi Alexander pollicetur, si ea praestiterit, cuncta inutilia mihi erunt. Ego enim habeo domum folia, herbis quoque quae adjacent mihi, vescor, et aquam poto: posthabeo alia quaecumque cum sollicitudine colliguntur ac pereunt, nihilque aliud praeter tristitiam quaerentibus ea atque habentibus 1139A praebent. Nunc igitur securus quiesco, clausisque oculis nil omnino custodio. Si aurum voluero servare, somnum meum dissipo: terra mihi omnia, ut lac mater infanti, ministrat. Ad quemcumque accedere voluero locum, vado, quocumque autem ire noluero, nullius sollicitudinis necessitate compellor. Et si caput meum voluerit abscindere, animam auferre non poterit: sed caput tantummodo jacens tollet, anima vero discedens, caput suum veluti partem vestis alicujus relinquet, ac reddet ei, a quo id susceperat, nempe terrae. Cum autem factus spiritus fuero, ad Deum qui eum intra hanc carnem inclusit, ascendam. Qui cum hoc fecerit, tentare nos voluit, ut videret quemadmodum discedentes ab eo, in hoc saeculo viveremus. Et postmodum cum ad eum 1139B fuerimus reversi, rationem vitae hujus a nobis exposcit. Cui assistens ego videbo injuriam meam, ejusque judicium in illos qui injuriosi mihi fuerunt, intuebor; suspiria enim gemitusque laesorum incipient laedentium esse supplicia. Hoc Alexander illis minetur, qui opes desiderant, qui timent mortem, quia nos utrumque contemnimus. Nam Brachmani neque aurum diligunt, neque mortem verentur. Vade igitur, et hoc Alexandro referas: Nihil tuorum Dandamis quaerit, verum si aliquid ex ipsius rebus tu necessarium tibi esse credis, ad eum venire non dedigneris.
Quae ubi Alexander per internuntium audivit, desiderare plus coepit ut talem virum videret, utque se, qui multas vicerat gentes, unus et nudus vinceret 1139C senex. Pergit igitur cum quinque vel decem amicis ad eas, quas supra diximus, silvas, et cum venisset ad proximum, atque ex equo, quo vehebatur, exsiliisset, coronam de capite deposuit, omnemque qui circa ipsum erat, superbiae tumorem relinquens, ad memoratum senem ingressus est solus, et ad pedes ipsius se dedit, hoc dicens: Salve, Dandami, ego ad te veni, quia tu ad me noluisti venire. Cui ille respondit: Ad quid ad nos venisti? aut quid de nostris sollicitudinibus auferre desideras? Quod cupis ipse, nos habere non possumus: quod iterum nos habemus, necessarium tibi non est. Nos honoramus Deum, et amamus hominem; negligimus aurum, contemnimus mortem: vos autem mortem timetis, honoratis aurum, oditis hominem, Deum contemnitis. 1139D Ad quem Alexander: Doce, inquit, nos aliquid sapientiae: plenum aiunt te divinitate, et cum ipso colloqui saepius Deo; ego vero scire desidero in qua re praestantiores Graecis vos ipsos esse dicatis, et in quo aut melius videas quam alii homines, aut amplius sapias. At ille respondit: Ego, inquit, vellem deferre ad te acceptum a Deo sensum, sed ipse locum non habes ubi donum tale suscipias. Impleverunt enim animam tuam avidae atque immodicae cupiditates, quas nunc mecum certare considero, quia te ab ipsis conor avellere, quamquam hodie plurimum moerent, eo quod morte nullius gentis vel sanguine polluaris, et quia vident adhuc homines in civitatibus commorantes. Tu ad Oceanum 1140A usque vis accedere, post quem aliam iterum partem orbis cupis occupare: et tunc tristitia afficeris, cum non potueris habere quod vincas. Quomodo ergo satisfacere desiderio tuo poteris, cum totus tibi serviens mundus animum tuum explere ac satiare non possit? Minor mundo longe tu factus es, et si omnia simul velis vincere, atque universa quaecumque tenent homines possidere, tandem necesse est ut solum habeas quantum aut tu jacentem tenere me cernis, aut ego occupare video te sedentem. Ex quo iterum si ad alia transeamus, et in aliis quoque tibi similes invenimur. Eodem enim modo quo ipse, omnibus utor elementis, aere, aqua, et terra, nec quidquam ultra habere desidero, et omnia juste habeo quaecumque possideo, et si solus omnes fluvios 1140B obtineas, plus tamen aquae quam ego, ex ipsis haurire non poteris. Hanc ergo si a me sapientiam discas, nihil tibi deerit: totumque habebis, si nihil desideraveris. Cupiditas enim paupertatis est mater, quae medicamento malo, hoc est, sollicitudine nequit curari: quae ita semper omnia quaerit, quasi invenire nil possit: quia non in iis, ad quae jam potuit pervenire, requiescit, sed ex illis quae necdum tenere se cernit, magis magisque cruciatur. Habebis autem maximas cum voluptate opes, si ita mecum vivere voles: et si meis acquieveris verbis, meas divitias possidebis. Amicus mihi est omnium Deus, et de ipsis cum eodem rebus loquor, malorum hominum verba non audio. Coelum habeo pro tecto, terra mihi tota pro lecto est. Fluvii mihi potum 1140C ministrant, mensam silva suppeditat. Non vescor animalium visceribus, ut leones, neque intra pectora mea inclusae quadrupedum aut volatilium carnes putrescunt, nec sum mortuorum sepulcrum, sed providentia naturalis omnes mihi fructus ut lac mater infundit. Intelligo ipse quid quaeras. Sapientem me vides, talis et factus sum, itaque vivo ut procreatus sum, et quae Deus faciat agnosco, et quid fieri debeat scio. Vos autem vanitate magna repleti, praesagire vos creditis, cum tamen haec ipsa quae per singulos videtis dies, Dei opera intelligere nesciatis. Ego cuncta cognosco, et unde, et quando, et quomodo fiant. Pluvias, siccitates, fulmina, tempestatesque praesagio: et hoc est quod me delectat ac reficit, quia Deus habere me communionem quamdam atque 1140D consilium cum operibus suis fecit. Ad me quemadmodum angelus venit, et si quando aliquid timuerit imperator, tunc ego deprecor Deum ut boni aliquid ei, cum ad me venerit, praestet, ut eum metu quo laborat, absolvat, utque ei fiduciam quamdam mentis inspiret. Quid esse rectius dicis, laedere homines, an tueri atque servare, et quid magis convenit facere filiis Dei, aut evertere cuncta pugnando, an expugnata, et diruta instaurare pacando? Non tibi proderit, imperator, enorme pondus auri, neque elephantorum, quos sustulisti aliis, multitudo: sed haec vox mea, et is meus sermo. Tu vero etiamsi me interficere volueris, non timebo, ibo enim ad Deum citius, qui et causam et vitam meam novit. 1141A Nihil est quod Deum latere possit, cujus oculi sunt omnes stellae, sol, et luna, quae omnia tu effugere non potes, neque in te judicium ejus evadere. Noli igitur tu destruere quae ille construxit: noli tu cupere dissipare ea quae ille, qui ea fecit, ornare desiderat: noli immolare sanguinem civitatum, neque transire supra gentium mortuarum cadavera. Longe enim rectius feceris si tuam curaveris vitam, quam si alienam desideraveris mortem: et si, contemptis iis quae prosequeris damnis, vera elegeris lucra. Cur cum unam persequeris animam, tot simul vis exstinguere nationes? Quid delectaris totius saeculi malis? quid, aliis flentibus, rides? Hoc ipso tamen, quod memor mei, qui in solitudinibus his vivo, esse voluisti, temetipsum lucratus es. Neque nunc aut 1141B certamina pertimescis, aut laedere quemquam cupis, aut virtutem tuam in aliorum malis, quod fecisti semper, exerces. Projice igitur a corpore tuo vellera ovium mortuarum, neque defunctis volueris te operire tegminibus; magis enim ipse cum talem te feceris, honorabis, quia temperatur anima in desertis vivens locis. Hoc igitur vitae nostrae propositum magis elige, cujus beatitudine plus quam apud Macedones frui poteris. Qui quidem te per singulos exspectant dies, ut reliquas tecum diruant civitates, et quaecumque in ipsis valuerint invenire diripiant: quosque in praesenti die tristari arbitror ac dolere, quod incolumes adhuc quasdam videant nationes, occasionem nanciscentes cupiditatum ac rapinarum suarum auctoritatem nominis tui. Quam ergo securam 1141C in Deo vitam poteris obtinere, et ut tibi ipse jam vivas, qui nunc adhuc multa cogitas rapere, multos trucidare desideras: ex quibus jam aliqua fecisti, alia in praesenti facis, alia facturum te esse promittis? Ego vero cum ex hoc mundo recessero, in acre positum te videbo: et tunc quidem sermonem praedicabis meum, quia te multitudo equitum vel peditum nulla comitabitur, et cum maximo mentis tuae dolore deflebis, hoc dicens: Sine causa perdidi totius retroacti temporis vitam, quam in honoribus istius mundi, bellisque consumpsi. Ex quibus intelliges nihil tibi aliud te reliquisse, nisi memoriam solam malorum. Novi enim ego quae Divinitas intra se habeat, cum tamen ipse sim apud homines constitutus, mihique tunc ista dices: Bona 1141D consilia, Dandamis, mihi aliquando praebebas. Tunc enim ante conspectum tuum venient omnes quas sine causa expugnaveris animas, apud quas quomodo excusare te poteris?
Libenter haec et sine ulla iracundia Alexander audiebat: erat enim in Dandami spiritus Dei: sed, instigante daemone malo, inter ipsa principia mutabatur Alexander. Unde his alloquebatur Dandamim verbis: Scio vera te dicere, de divino enim genere descendens, in his constitutus es locis, ubi nunc tibi sine ulla molestia, sed cum maxima voluptate vivere licet, et ubi naturalibus divitiis frueris et quiete secura. Ego vero inter tumultus varios ac formidines vivo, plurimosque ex ipsis qui me custodiunt 1142A timeo, et major mihi plerumque ab amicis metus quam ab hostibus venit, quorumque amplius quotidie quam inimicorum meorum insidias per timesco: et neque sine ipsis degere queo, neque illis me possum credere: vivo igitur in afflictione; quos enim vereor, eorum constipatione custodior. Diebus quidem totis varias gentes prosequor ac fatigo, noctibus vero me somnus turbat ac vexat, ne quis in me inopinatus hostis impetum faciat: et si occidero quos formido, tristis efficior; si rursum lenis ac mitis voluero esse, contemnor. Et quemadmodum a tantis rerum periculis me eripiam ignoro. Nam et si voluero in his desertis, in quibus vos degitis, vivere, id mihi penitus non licebit ob quod apud Deum nunc excusare me possum, quia ipse me 1142B in hujusmodi vitae statu, et in tali ordine hominum collocavit. Tu vero pro istis quas ego fudi querelis, quia me per omnia recreasti, ac sensus paulisper meos a conflictationibus et praeliis liberasti: dona mea suscipe, neque ea quae tibi offero, in contumeliam mei volueris recusare. Mihi enim, quando sapientiam honorare fecisti, non modicum profuisti. Hisque finitis, innuit servis Alexander ut munera quae spoponderat, exhiberent. Qui mox auri argentique optimas species, diversasque vestes cum oleo ac panibus obtulerunt. Quibus visis Dandamis risit, hoc dicens: Num quid suadere avibus istis potes, qui in locis silvestribus vivunt, ut aurum argentumque suscipiant, et melius quam consuerunt, canant? Quod cum fieri omnino non possit, me illis vis esse 1142C pejorem? Cur illud accipiam, quod neque edi a me, neque potari potest? Cur accipiam quod mihi nullatenus prosit? Aut quam ob rem id custodiam, quo uti nequeam, nisi forte ut animam meam per omnia liberam hujusmodi nexibus ligem? Cur ingenuitatem ipsius frustra jugo turpissimae servitutis addicam? Quod ego numquam prorsus efficiam. Sed neque emere quidquam volo, qui in solitudinibus ubi nihil venditur, vivo. Munera mihi Deus, hoc est, fructus istorum locorum, praebet. Nihil enim auro homini vendit Deus, sed sapientiam bonam ei qui noverit eam accipere, largitur. Veste velatus sum cum qua me matris meae edidit partus. Aere hoc ut cibo vescor, libenter video me talem, dum nullis corpus meum nexibus gravo: omnique mihi melle dulcior 1142D est, ubi naturalis venerit sitis, aquae potus exfluvio. Si autem et panes istos dices habere aliquam voluptatem, cur eos incendisti fiammis? Reliquias ego ignis escam facere meam nolo; neque in cibos convertere meos cupio quod de alieno ore sustulerim. Hos ergo panes ipse qui coxit ignis absumat. Sed ne aliquam tibi, qui sapientiam honoras, injuriam a me aestimes irrogari, oleum tantummodo istud accipio. Quae ubi Dandamis dixit, continuo surrexit, ac silvam peragrans, et colligens ligna, molem ex iis maximam fecit, quam igne succendens, his locutus est verbis: Brachmanus, inquit, omnia habet, et abunde ex omnibus, ut cupit, pascitur. Infusoque oleo mox, pyraque vehementer incensa, talem 1143A cecinit hymnum Deo: Immortalis, inquit, Deus, tibi ego in omnibus gratias ago. Quae ubi Alexander vidit, abscessit, cuncta secum, praeter oleum, quae exhibuerat, reportans, summopere stupens. Dandamis vero hoc etiam sermonibus suis addidit, dicens: Tales universi nos sumus. Calanus vero pessimus vir judicatus est a nobis, eo quod vestrae se exhibuit praesentiae, et nostram non imitatus est vitam: et quia cum amator Dei esse non posset, fugit a nobis, et migravit ad Graecos, contemptisque moribus nostris, se ipsum damnavit immortalibus flammis. Tu vero Macedonum malae gentis dominum esse te dicis, Brachmanos vituperas, et interfici omnes jubes, credens eorum mendacibus verbis, quod bonum virum facere non oportet. Nos vero rationem vitae propriae 1143B Deo novimus reddituros tunc, cum ad eum fuerimus profecti. Omnes enim ipsius sumus, gloriam vanam contemnimus, quod stulti facere non possunt. Quemadmodum vos transire ad consuetudinem nostram valetis, qui tam male vivitis, et qui semper illa quae bona sunt, datis oblivioni? Nos vero Brachmani, memores quemadmodum procreati aliquando fuerimus, et videntes propter quae vivere debeamus, irreprehensibilem vivendi cursum tenemus, unumquemque enim Deus certo propositi ejus, cui deputatus est, fine formavit. Laetamur in desertis locis, et in mediis silvis sedentes, et in his tantum sensibus nostris occupati sumus, ne umquam sermones hominum animas nostras ab institutis talibus valeant separare. Beatus est ille qui nullius indiget, et qui 1143C non alienam gloriam cupit, et qui placere vult omnibus, necesse est ut sit omnium servus. Nobis necessariae non sunt civitates, in quibus latronum multitudo colligitur: magnas vero domos nobis exstruxit Deus, ac praestitit, montes pariter, ac silvas: ex quibus simplices sumimus fructus, et purae dona naturae aquas bibimus: libenterque nosmetipsos reficientes post laborem, iis foliis incubamus. Quomodo potestis ingenuis hominibus imperare, cum sciatis vos in potestate multorum esse? Vos enim vestris in omnibus quae concupiscunt, servitis animabus. Nam si multas habere vestes desideratis, non ut paucos greges ovium pascatis, non ut paucos qui ipsas tondeant oves, et a quibus ipsae lanae intexantur, necesse habetis artifices. Quid excusaris quod mollia 1143D vestimenta non habeas? Aequalis enim servitus esse probatur in minoribus et majoribus rebus. Nam qui exiguum miratur aurum, et multum desiderabit: et qui parvae civitatis fuerit imperator, et majori cupiet imperare. Praeterea etiam ex modica perpetuae portione, quae in vestris splendet vestibus, superbitis: et cum vestris famulis fuerint indumenta purpurea, vos pulchrius esse aliquid existimantes, vestra colore altero splendere curatis. Si autem hoc apud vos bonum non videtur, pauperes judicamini, dum parva miramini. Animalia libenter occiditis quae terra progenuit: quae tamen ipsi plurimum vobis prodesse cognoscitis; quaedam enim ex ipsis tondentur, alia mulgentur: cum quibusdam agrum colitis, 1144A cum aliis dimicatis: quorum postea eo quod funditis cruorem, gaudetis, talemque mercedem ipsis, quae perutilia vobis fuerint, redditis vicem: et quorum vellera vos extrinsecus velant eorumdem vos carnes intrinsecus onerant, et incipitis esse corporum mortuorum sepulcra viventia. Tantis ergo tamque inconvenientibus rebus, tamque contrariis mens gravata, potest in se recipere Dei sensum? Dimitte paulisper memoratorum animalium carnes, quae occidis, sic jacere, et quid ex ipsis fiat intellige. Numquid poteris fetorem ipsarum ferre non fugiens? Quantae sordes, quantae impuritates animabus atque corporibus inferuntur humanis, quas cum ipse tolerare non possis, includuntur intra illos, atque ab illis inferuntur, a quibus cibi tales desiderantur. Anima iracundiam 1144B parit, ista concreant vomitum: terra vero fructus et flores, qui foras emissis bonis odoribus placent. Tales epulas nobis plantavit Deus, ac praestitit: humanos sensus vos penitus perdidistis. Corpora vestra feras male olent: receptacula enim estis pecudum mortuarum: leonibus lupisque pejores esse coepistis. Lupi enim, si uti terrenis pabulis possent, numquam profecto carnibus vescerentur. Tauri, equi, cervi justis herbarum pastibus vivunt, unde et validioribus membris, et nervis fortioribus roborantur. Cur haec animalia magis non vultis imitari? Cur non editis silvestria, et aquam bibitis? Sed causa ignis hujusmodi epulas vobis praeparatis quas cum non esse cernitis bestias fortiores, ideo vestris non urgentur insidiis; vos enim quaeritis cives plures, expensas 1144C plurimas facitis, et in parvis rebus plurimum laboratis propter exiguam voluptatem: ubi nihil est nisi eorum aperta perditio, in quibus fuerit labor vanus. Ergo nihil est vestra infelicius vita. Nos numquam bibimus inviti, sed necessarium siti ex fontibus naturae implemus officium; qui etiam non bibentibus nobis defluunt semper: vos vero propter ventris voluptatem, et non esurientes quaeritis juges cibos, et quibusdam artibus vobis multas atque diversas epulas praeparatis: excurritis omne retibus mare, in aere volitantium, in montibus bestiarum venatione gaudetis, canumque vestrorum velocitatem mirantes, ferarum reprehenditis tarditatem, atque habitatrices eas malarum solitudinum nominatis. Istis igitur rebus insistitis haec animantia investigare, 1144D haec investigata festinatis occidere, aut viventia caveis clausa defertis ad spectacula civitatum: non ut fruges seratis, ex quibus famem, neque ut exinde necessarium aliquod officium hominibus praebeatis, sed ut proximum ac sanguinis vestri, et opus (quod est majus) Dei, cum summo dedecore trucidetis, vel ut violenter vinculis illigatum ferarum morsibus ingeratis. Et hoc ipsum libenter aspicitis, quod cum hominibus ferae pugnent, et quod illae partem naturae, vestrae ac similitudinis devorent: postea vero illas prorsus feras occiditis, ut crudeles easdem, eo quod occiderint hominem, esse dicatis: et, quod adhuc scelestius videtur ac pejus, humano sanguine saturati, necdum tot tantisque malis expleti, vestrorum 1145A cupitis civium ventres replere. Ad haec, tam dedecorosis, tamque pravis moribus vivitis, ut et vobis calidas superaedificetis domos, quibus ad vestram explendam voracitatem comesta digeri citius compellantur. Insuper et ut proprii corporis intestina nimia ciborum repletione distendantur: lautiores eligitis epulas, unde peritos quosque procuratis artifices condiendis atque ordinandis epulis. Nos autem precamur Deum, ne aliquando sitiamus: nam hoc interdum modo a regula veritatis abstrahimur, hoc est, tunc cum necessarium potum nostro corpori damus, ob quod postea oculos et manus nostras, veluti sacrificium aliquod, ad radios solis agentes extollimus. At vos etiam laeti estis quoties supra modum convivia vestra celebratis, nec ante 1145B vestris commessationibus finem imponitis, quam nimia ebrietate furere incipiatis, et donec ipsum quod sapere videbamini, bibendo perdatis: et nimio vini pondere sensus vestri cordis oneratis. Feliciores profecto apud vos esse crediderim eos qui insanire dicuntur. Illi enim semper ebrii sunt, cum tamen vinum non emerint: vos autem pro pretio vini nimiam sollicitudinem geritis: quo empto vosmetipsos ebrietate polluitis, vosque invicem verberatis, ac tandem ad sobrietatem reversi, vix potestis agnoscere quemadmodum ebrietatem vestram custodire valeatis. Audio etiam quod plurima comedentes ea digerere non potestis: et cum tandem a convivii voracitate vix recesseritis, omnia quae vos explere solent evomitis: ipsamque mutantes perverso more naturam, 1145C ex eadem parte qua escas capitis, egeratis: capite, non pedibus ambulantes. O stultissimi homines, impletis ingluvie viscera vestra atque distenditis, ut postea iterum arte medicorum corpora vestra vacuetis: turpitudinem per haec vobis maximamque aegritudinem quaerentes, adeoque estis insani, ut ipsam cupiatis evertere tali curatione naturam, quae nullam penitus sentiat voluptatem: finem habentes voracitatis immodicae supplicium, non salutem; insatiabilia enim membra fieri ex morbis continuo solent, tormenta comitantur, ita ut postremum quod honestae ac probae vitae ex tantis deliciis conferatur nihil habeatis. Sed jactare vos audio quia plurima possidetis: qui tamen cum aliis multa donetis, vestris admodum pauca praestatis. Unde vos magis pauperes 1145D judicamus, quia ne panem quidem ipsum parentibus datis, innumeras autem habere opes desideratis. Servi ventris vos estis, propterea maxima apud vos turba medicorum est, qui assidua vos purgatione evacuant: faciunt autem id aut jejunio vel media, aut arte medicaminum: ut qui plurima vina solebatis haurire, subito ne aquae quidem modicam quantitatem possitis accipere, quoties aegritudinum necessitate vexamini. Et sicut tunc ultra naturam multum meri bibitis, ita nunc parum quoque aquae, quod exposcit ipsa natura, desideratis. Nos vero vinum 1146A quidem omnino non quaerimus, aquam autem habemus quam solam volumus, et qua maxime delectamur, et sapienter curamus sitim. Non furere et insanire properamus, magisque nobis mortem, quam ebrietatem precamur, per quam necesse est homines totis et corporibus et sensibus interire. Ebrius enim videtur quidem vivere, sed quantum ad sapientiam pertinet, mortuus judicatur; perdidit enim sublimem ipsam quam homini dedit Deus mentem. Ecquid ii qui se magnos et gloriosos putant, quam falsa spe et vanis decipiuntur illecebris, qui alternis se invicem manibus laedunt, spoliant, jugulant, cum tandem et ipsi mortem, quae necessario eis debetur, exspectent? Quid denique de illis viris, quasi de magnis quibusdam et aliorum provisoribus loquar, qui 1146B more turpium feminarum variis pigmentorum odoribus oleo membra perfusi foris prodire consueverunt, aeris ipsius puritatem dissolutione propria polluentes? Quid de Stoicis philosophis vestris loquar qui cum omnes auri amore teneantur, vobis tamen admiratione vel laude digni videntur? Audimus etiam quod a masculis vestris partem quamdam corporis amputatis, in muliebremque sexum illos convertere gestiatis: et quod sit apud vos talis homo, qui neque generare ut vir, neque parere possit ut mulier, et qui in suum tantum dedecus et in suam tantum vivat injuriam. Quis talem humani generis praevaricationem, et tam miserabilem casum etiam cogitando non doleat? Quorum nos miseratione ducti vobis prodesse quantum possumus affectamus: 1146C quia et superbiam exsecramur, et universam humani generis naturam diligimus, ac fovemus: et quasi in alto magnificae cujusdam domus sedentes loco, nudi tam mente quam corpore, quoscumque spectatores novimus veritatis, et docemus. Et hoc est in quo caeteris hominibus ditiores nos esse putamus. Macedonia vim omnibus facit, quam tamen prius ab aliis ipsa sustinuit. Omnes autem ad deteriora conversi, turpes famuli judicantur. Sed horum omnium malorum quae nominamus, Brachmani videntur expertes. A nullo enim debellari atque expugnari queunt, quia nullius rei desiderio vel amore tenentur. Tu vero si vera vis sapere, ad Indiam veni, habita in solitudinibus nudus, omnes quas diligis, et quibus ornari videris, projiciens dignitates: nam aliter non suscipieris 1146D a nobis. Et tunc amabis ea, quaecumque paulo ante vidisti, quaeque miratus es: neque ullus contra te ulterius dimicabit, aut quidquam tuorum tibi auferre quis poterit; neque aliena collatione, neque aliorum sudore pasceris; eris enim in omnibus dives. Et quoniam desiderare te scribis, ut in aliquo tibi prosim: non invidemus illis qui vere pium imitantur Deum. Universam enim humanam ubique naturam volumus, quantum per nos fieri potest, meliorem evadere.
( Aliqua deesse videntur.)