IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
cum commentario R. p. F. ANTONII HIQUAEI Hiberni.
PRAEFATIO AUCTORIS IN SUOS COMMENTARIOS LIBRI QUARTI SENTENTIARUM
DUNS SCOTI.
Prolixi hujus operis rationem exponere, illorum erit, qui invito necessitatem ejus acceptandi, et laborem imposuerunt; ita enim placuit Reverendissimo Patri Fr. Joanni Baptistae a Campanea, Generali Ministro totius Ordinis, et Patribus hujus Collegii, ut ego conatum et operam applicarem; excusare debui, non licuit. Imperium itaque secutus, si in facto minus instructus deprehendar, non temeritatem ex (acuitate, sed necessitatem ex mandato, aequus rerum aestimator perpendet. Id enim ingenue fateor opus esse majoris ingenii et facultatis, prolixioris studii et temporis, quam ut vel mihi suppetit, vel praescriptum est. Sed ne vel facti curam omnem abjecisse videar, aut debito vanam substruere excusationem, superest ut methodum subjungam, et quid fuerim conatus, non quid praestiterim, exponam.
Imprimis secutus sum impressionem correctam Antverpiensem, quam Illustrissimus Dominus et observandus Magister meus, Frater Hugo Cavellus, Primas Hiberniae Armaeanus, edidit, ejusque partitiones per Scholia, ut vel sic per membra et articulos Commentarius distribueretur, juxta ipsius textus divisionem, ne continua serie deductus, gravis fleret et prolixus. Hic stylus magis placuit, quia claritate praestat, et commoda de Scholio in Scholium explicatio subjecta Lectorem continet, ne longius excurrendum esset.
Deinde secundum cujusque Scholii materiam, per paragraphos varios percurri, singulis propriam expositionem subjiciens, et initia singulo--rum littera cursiva adnotavi, ut etiam lectorem non oporteat divagari, sed in promptu occurrat, quod compendio exquirit.
Tertio, ne Commentarii stylum perverterem, aut praescriptum transilirem, visum est controversias omnes, quae vel cum haereticis, vel in Schola inter Theologos agitantur, ad ipsum textum Doctoris, in quo ipsius resolutio magis expresse occurrit, revocare, ne si in diversum tractatum referrentur sub variis titulis, in molem excrescerent, et non tam expositioni textus, quam differenti argumento, et repetitioni inutili ejusdem doctrinae, quod superfluum esset. Deinde, aliquas etiam quaestiones et dubia adjeci ad completum tractatum spectantia, quae in terminis non disserit Doctor, quamvis resolutio principiis ejus inhaereat, et communi stylo in Scholis agitantur: ubi autem nulla occurrit controversia aut obscuritas in ipso textu, sed communis et recepta doctrina per recapitulationem, dicta Doctoris breviter subjicio; quod aliquando etiam in controversiis praestare oportuit, vel remittendo tractatum in alium locum, in quo magis ex instituto disserit Doctor, vel etiam quando variae opiniones circa idem occurrunt, quibus respondendum est, neque claritati aliter consuli potest.
Quarto, eam rationem interpretandi Doctorem secutus sum, quae vel magis ex textu mihi congrua occurrit, vel quae magis communi sensui, tam nostrorum quam aliorum, est consona. Quod si aliquando mihi occurrat diversa interpretatio, ita inhaereo, ut aliorum non contemnam, sed hinc inde ad utriusque scopum principia, quantum licet, deduco, ut penes lectorem sit electio. Quando autem inter ipsos Doctoris discipulos aliqua est differentia, ut plurimum sequor judicium Illustrissimi Cavelli in Scholiis, cujus doctrinae et ingenio plurimum confido, si aliunde non occurrat reconciliationis fundamentum, aut ratio probabilis, quae utramque interpretationem foveat, quin etiam controversias cum aliis Scholasticis, quantum licet, aufero, quae magis verbis quam principiis inhaerent.
Quinto, mei instituti fuit totum opus duobus tomis comprehendere, sed non licuit, quia et opus ipsum tam ex textu Magistri, quam Doctoris excrescit, et magna copia modernorum scriptorum, et crebra impugnatio adversus principia vel placita Doctoris, et sententiam, ad singulos pene passus remoram injecit, ut necessario fuerit subsistendum et insistendum longiori tractatu et circuitu ; nam et primus tomus complectens tractatum de Sacramentis in genere, de Baptismo, Confirmatione et Eucharistia, ultra distinctionem decimam tertiam nequivit protrahi. Secundus tomus incipit a distinctione decima quarta, et complectitur tractatum de Paenitentia, Justitia et Jure, extrema Unctione et Matrimonio, et terminatur distinctione quadragesima secunda. Tertius autem tomus reliquas octo distinctiones de Beatitudine et poenis, et huc spectantibus usque ad finem ; neque aliter ad usum Commentarii licuit mihi comprehensio.
Reliquum est, ut si quid minus debite scriptum sit, ingenuus lector corrigat aut suppleat: si quid vero ad normam, eo suo jure fruatur. Aliquot subinde ex praelo irrepserunt errata, quae ex discursu facile deprehendentur... Omnia judicio et correctioni S. R. E. libens subjicio.
Fr. ANTONIUS HIQUAEUS.
FR. JOANNES BAPTISTA A CAMPANEA, totius Ordinis Minorum Generalis Minister et servus, dilecto in Christo P. Fr. Antonio Hiquaeo, nostri Collegii S. Isidori in Urbe S. Theologiae Professori emerito, salutem.
Nihil tam desideravimus, quam ut in quatuor libros Sententiarum nostri Doctoris Subtilis integra prodirent Commentaria, vel saltem complerentur, quae praetermisit noster praedecessor, Reverendiss. P. Franciscus Lychetus. Id te praestitisse est quod gratulemur, doctis praesertim nostri instituti viris laborem tuum collaudantibus. Primum itaque Tomum hunc a te in quartum Sententiarum editum, et ab iis, quibus revidendum commisimus, approbatum, placet ut praelo committas, observatis Tridentini, et nostris constitutionibus. Hortamurque ut sedulo circa reliquos, qui supersunt Tomos, sedulam curam impendas. Vale, ex nostro Conventu S. Mariae de Aracaeli 14. Maii 1636.
Fr. Joannes Baptista a Campanea, Minister Generalis.
APPROBATIO.
Opus hoc Commentariorum in tredecim priores distinctiones Doctoris Subtilis in quartum librum Sententiarum a R. admodum P. Antonio Hiquaeo, Seraphici Ordinis, et Regularis Observantiae alumno, ac ejusdem sacrae familiae in sacra Theologia Praelectore emerito, compositum, qua potui diligentia perlegi, nec quidquam reperi quod fidei, pietati, aut bonis moribus dissentaneum sit, quin potius pro fidei mysteriis, quae in Sacramentis relucent, elucidandis, ejusdem Subtilis Doctoris sententiis explicandis, ac variis nodis ac tricis Theologicis enodandis, opus praelo, et luce dignum censeo, si ita videbitur Reverendiss. P. Magistro sacri et Apostolici Palatii, cujus commissione illud mihi examinandum traditum est. Romae in coenobio B. Virginis Transpontinae Ordinis Carmelitarum, die 28. Julii 1636.
Magister Fr. Joannes Baptista de Lazana. IMPRIMATUR
Fr. Nicolaus Riccardiis, S. Palatii Apostolici Magister.
CENSURA ORDINIS.
Nos infra cripti S. Theologiae Lectores, Ordinis Minorum Regularis Observantiae, in Collegio S. Isidori in Urbe, ex eo missione Reverendiss. P. Fr. Joannis Baptistae a Campanea, Ministri Generalis totius Ordinis, legimus diligenter Tomum primum Commentarii, quem edidit R. P. Fr. Antonius Hiquaeus S. Theologiae Lector emeritus, in quartum Sententiarum nostri Doctoris Subtilis, in quo nihil fidei, aut bonis moribus contrarium invenimus ; imo doctissimum, et nostrae scholae Professoribus summe utilem judicamus, et proinde dignissimum, qui ad fructum aliorum, et magnum rei Theologicae incrementum publicetur. Datum in praedicto Collegio 4. Maii 1636.
Fr. Joannes a S. Francisco, S. Theologiae Lector.
Fr. Thadaeus Dalaeus, S. Theologiae Lector.
Fr. Patricius Brenanus, S. Theologiae Lector.