Clementine Vulgate : Hosea : Chapter 6

Hos 1
Hos 2
Hos 3
Hos 4
Hos 5
Hos 6
Hos 7
Hos 8
Hos 9
Hos 10
Hos 11
Hos 12
Hos 13
Hos 14

Hos 6

1 In tribulatione sua mane consurgent ad me : Venite, et revertamur ad Dominum, 2 quia ipse cepit, et sanabit nos ; percutiet, et curabit nos. 3 Vivificabit nos post duos dies ; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum : quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ. 4 Quid faciam tibi, Ephraim ? quid faciam tibi, Juda ? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens. 5 Propter hoc dolavi in prophetis ; occidi eos in verbis oris mei : et judicia tua quasi lux egredientur. 6 Quia misericordiam volui, et non sacrificium ; et scientiam Dei plus quam holocausta. 7 Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum : ibi prævaricati sunt in me. 8 Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine. 9 Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem : quia scelus operati sunt. 10 In domo Israël vidi horrendum : ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israël. 11 Sed et Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.]