Clementine Vulgate : Hosea : Chapter 8

Hos 1
Hos 2
Hos 3
Hos 4
Hos 5
Hos 6
Hos 7
Hos 8
Hos 9
Hos 10
Hos 11
Hos 12
Hos 13
Hos 14

Hos 8

1 In gutture tuo sit tuba
quasi aquila super domum Domini,
pro eo quod transgressi sunt fœdus meum,
et legem meam prævaricati sunt.
2 Me invocabunt : Deus meus,
cognovimus te Israël.
3 Projecit Israël bonum :
inimicus persequetur eum.
4 Ipsi regnaverunt, et non ex me ;
principes exstiterunt, et non cognovi :
argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola,
ut interirent.
5 Projectus est vitulus tuus, Samaria ;
iratus est furor meus in eos.
Usquequo non poterunt emundari ?
6 Quia ex Israël et ipse est :
artifex fecit illum, et non est deus ;
quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ.
7 Quia ventum seminabunt,
et turbinem metent :
culmus stans non est in eo ;
germen non faciet farinam :
quod etsi fecerit, alieni comedent eam.
8 Devoratus est Israël ;
nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.
9 Quia ipsi ascenderunt ad Assur,
onager solitarius sibi ;
Ephraim munera dederunt amatoribus.
10 Sed et cum mercede conduxerint nationes,
nunc congregabo eos,
et quiescent paulisper ab onere regis et principum.
11 Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum ;
factæ sunt ei aræ in delictum.
12 Scribam ei multiplices leges meas,
quæ velut alienæ computatæ sunt.
13 Hostias offerent,
immolabunt carnes et comedent,
et Dominus non suscipiet eas :
nunc recordabitur iniquitatis eorum,
et visitabit peccata eorum :
ipsi in Ægyptum convertentur.
14 Et oblitus est Israël factoris sui,
et ædificavit delubra ;
et Judas multiplicavit urbes munitas ;
et mittam ignem in civitates ejus,
et devorabit ædes illius.]