Clementine Vulgate : Hosea : Chapter 11

Hos 1
Hos 2
Hos 3
Hos 4
Hos 5
Hos 6
Hos 7
Hos 8
Hos 9
Hos 10
Hos 11
Hos 12
Hos 13
Hos 14

Hos 11

1 Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël.
Quia puer Israël, et dilexi eum ;
et ex Ægypto vocavi filium meum.
2 Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum ;
Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.
3 Et ego quasi nutritius Ephraim :
portabam eos in brachiis meis,
et nescierunt quod curarem eos.
4 In funiculis Adam traham eos,
in vinculis caritatis ;
et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum,
et declinavi ad eum ut vesceretur.
5 Non revertetur in terram Ægypti, et Assur ipse rex ejus,
quoniam noluerunt converti.
6 Cœpit gladius in civitatibus ejus,
et consumet electos ejus,
et comedet capita eorum.
7 Et populus meus pendebit ad reditum meum ;
jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.
8 Quomodo dabo te, Ephraim ?
protegam te, Israël ?
Quomodo dabo te sicut Adama,
ponam te ut Seboim ?
Conversum est in me cor meum,
pariter conturbata est pœnitudo mea.
9 Non faciam furorem iræ meæ ;
non convertar ut disperdam Ephraim,
quoniam Deus ego, et non homo ;
in medio tui sanctus,
et non ingrediar civitatem.
10 Post Dominum ambulabunt ;
quasi leo rugiet,
quia ipse rugiet,
et formidabunt filii maris.
11 Et avolabunt quasi avis ex Ægypto,
et quasi columba de terra Assyriorum :
et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.]

12 Circumdedit me in negatione Ephraim,
et in dolo domus Israël ;
Judas autem testis descendit cum Deo,
et cum sanctis fidelis.]