Clementine Vulgate : Hosea : Chapter 13

Hos 1
Hos 2
Hos 3
Hos 4
Hos 5
Hos 6
Hos 7
Hos 8
Hos 9
Hos 10
Hos 11
Hos 12
Hos 13
Hos 14

Hos 13

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ;
et deliquit in Baal, et mortuus est.
2 Et nunc addiderunt ad peccandum ;
feceruntque sibi conflatile de argento suo
quasi similitudinem idolorum :
factura artificum totum est :
his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.
3 Idcirco erunt quasi nubes matutina,
et sicut ros matutinus præteriens ;
sicut pulvis turbine raptus ex area,
et sicut fumus de fumario.
4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ;
et Deum absque me nescies,
et salvator non est præter me.
5 Ego cognovi te in deserto,
in terra solitudinis.
6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ;
et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.
7 Et ego ero eis quasi leæna,
sicut pardus in via Assyriorum.
8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis,
et dirumpam interiora jecoris eorum,
et consumam eos ibi quasi leo :
bestia agri scindet eos.
9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.
10 Ubi est rex tuus ?
maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ;
et judices tui, de quibus dixisti :
Da mihi regem et principes.
11 Dabo tibi regem in furore meo,
et auferam in indignatione mea.
12 Colligata est iniquitas Ephraim ;
absconditum peccatum ejus.
13 Dolores parturientis venient ei :
ipse filius non sapiens :
nunc enim non stabit in contritione filiorum.
14 De manu mortis liberabo eos ;
de morte redimam eos.
Ero mors tua, o mors !
morsus tuus ero, inferne !
consolatio abscondita est ab oculis meis.
15 Quia ipse inter fratres dividet :
adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem,
et siccabit venas ejus,
et desolabit fontem ejus :
et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.]