Clementine Vulgate : Hosea : Chapter 6

Hos 1
Hos 2
Hos 3
Hos 4
Hos 5
Hos 6
Hos 7
Hos 8
Hos 9
Hos 10
Hos 11
Hos 12
Hos 13
Hos 14

Hos 6

1 In tribulatione sua mane consurgent ad me :
Venite, et revertamur ad Dominum,
2 quia ipse cepit, et sanabit nos ;
percutiet, et curabit nos.
3 Vivificabit nos post duos dies ;
in die tertia suscitabit nos,
et vivemus in conspectu ejus.
Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum :
quasi diluculum præparatus est egressus ejus,
et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.
4 Quid faciam tibi, Ephraim ?
quid faciam tibi, Juda ?
misericordia vestra quasi nubes matutina,
et quasi ros mane pertransiens.
5 Propter hoc dolavi in prophetis ;
occidi eos in verbis oris mei :
et judicia tua quasi lux egredientur.
6 Quia misericordiam volui, et non sacrificium ;
et scientiam Dei plus quam holocausta.
7 Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum :
ibi prævaricati sunt in me.
8 Galaad civitas operantium idolum,
supplantata sanguine.
9 Et quasi fauces virorum latronum,
particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem :
quia scelus operati sunt.
10 In domo Israël vidi horrendum :
ibi fornicationes Ephraim,
contaminatus est Israël.
11 Sed et Juda, pone messem tibi,
cum convertero captivitatem populi mei.]