Clementine Vulgate : Hosea : Chapter 13

Hos 1
Hos 2
Hos 3
Hos 4
Hos 5
Hos 6
Hos 7
Hos 8
Hos 9
Hos 10
Hos 11
Hos 12
Hos 13
Hos 14

Hos 13

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est. 2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes. 3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario. 4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me. 5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis. 6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei. 7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum. 8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos. 9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum. 10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes. 11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea. 12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus. 13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum. 14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis. 15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.]