Ps 31
1
Ipsi David intellectus. [Beati quorum remissæ sunt iniquitates,
et quorum tecta sunt peccata.
2
Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum,
nec est in spiritu ejus dolus.
3
Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea,
dum clamarem tota die.
4
Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua,
conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.
5
Delictum meum cognitum tibi feci,
et injustitiam meam non abscondi.
Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino ;
et tu remisisti impietatem peccati mei.
6
Pro hac orabit ad te omnis sanctus
in tempore opportuno.
Verumtamen in diluvio aquarum multarum,
ad eum non approximabunt.
7
Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me ;
exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.
8
Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris ;
firmabo super te oculos meos.
9
Nolite fieri sicut equus et mulus,
quibus non est intellectus.
In camo et freno maxillas eorum constringe,
qui non approximant ad te.
10
Multa flagella peccatoris ;
sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
11
Lætamini in Domino, et exsultate, justi ;
et gloriamini, omnes recti corde.]