Ps 95

1 Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. [Cantate Domino canticum novum ;
cantate Domino omnis terra.
2 Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ;
annuntiate de die in diem salutare ejus.
3 Annuntiate inter gentes gloriam ejus ;
in omnibus populis mirabilia ejus.
4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis :
terribilis est super omnes deos.
5 Quoniam omnes dii gentium dæmonia ;
Dominus autem cælos fecit.
6 Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ;
sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
7 Afferte Domino, patriæ gentium,
afferte Domino gloriam et honorem ;
8 afferte Domino gloriam nomini ejus.
Tollite hostias, et introite in atria ejus ;
9 adorate Dominum in atrio sancto ejus.
Commoveatur a facie ejus universa terra ;
10 dicite in gentibus, quia Dominus regnavit.
Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur ;
judicabit populos in æquitate.
11 Lætentur cæli, et exsultet terra ;
commoveatur mare et plenitudo ejus ;
12 gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt.
Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
13 a facie Domini, quia venit,
quoniam venit judicare terram.
Judicabit orbem terræ in æquitate,
et populos in veritate sua.]