Ps 81

1 Psalmus Asaph. [Deus stetit in synagoga deorum ;
in medio autem deos dijudicat.
2 Usquequo judicatis iniquitatem,
et facies peccatorum sumitis ?
3 Judicate egeno et pupillo ;
humilem et pauperem justificate.
4 Eripite pauperem,
et egenum de manu peccatoris liberate.
5 Nescierunt, neque intellexerunt ;
in tenebris ambulant :
movebuntur omnia fundamenta terræ.
6 Ego dixi : Dii estis,
et filii Excelsi omnes.
7 Vos autem sicut homines moriemini,
et sicut unus de principibus cadetis.
8 Surge, Deus, judica terram,
quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.]