Ps 124

1 Canticum graduum. [Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion :
non commovebitur in æternum,
qui habitat
2 in Jerusalem.
Montes in circuitu ejus ;
et Dominus in circuitu populi sui,
ex hoc nunc et usque in sæculum.
3 Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum
super sortem justorum :
ut non extendant justi
ad iniquitatem manus suas,
4 benefac, Domine, bonis,
et rectis corde.
5 Declinantes autem in obligationes,
adducet Dominus cum operantibus iniquitatem.
Pax super Israël !]