Ps 51
1
In finem. Intellectus David,
2
cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech.
3
Quid gloriaris in malitia,
qui potens es in iniquitate ?
4
Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ;
sicut novacula acuta fecisti dolum.
5
Dilexisti malitiam super benignitatem ;
iniquitatem magis quam loqui æquitatem.
6
Dilexisti omnia verba præcipitationis ;
lingua dolosa.
7
Propterea Deus destruet te in finem ;
evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo,
et radicem tuam de terra viventium.
8
Videbunt justi, et timebunt ;
et super eum ridebunt, et dicent :
9
Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ;
sed speravit in multitudine divitiarum suarum,
et prævaluit in vanitate sua.
10
Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ;
speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.
11
Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ;
et exspectabo nomen tuum,
quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.]