Ps 62
1
Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ.
2
Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo.
Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea !
3
In terra deserta, et invia, et inaquosa,
sic in sancto apparui tibi,
ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
4
Quoniam melior est misericordia tua super vitas,
labia mea laudabunt te.
5
Sic benedicam te in vita mea,
et in nomine tuo levabo manus meas.
6
Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea,
et labiis exsultationis laudabit os meum.
7
Si memor fui tui super stratum meum,
in matutinis meditabor in te.
8
Quia fuisti adjutor meus,
et in velamento alarum tuarum exsultabo.
9
Adhæsit anima mea post te ;
me suscepit dextera tua.
10
Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam :
introibunt in inferiora terræ ;
11
tradentur in manus gladii :
partes vulpium erunt.
12
Rex vero lætabitur in Deo ;
laudabuntur omnes qui jurant in eo :
quia obstructum est os loquentium iniqua.]