Ps 81
1
Psalmus Asaph. [Deus stetit in synagoga deorum ;
in medio autem deos dijudicat.
2
Usquequo judicatis iniquitatem,
et facies peccatorum sumitis ?
3
Judicate egeno et pupillo ;
humilem et pauperem justificate.
4
Eripite pauperem,
et egenum de manu peccatoris liberate.
5
Nescierunt, neque intellexerunt ;
in tenebris ambulant :
movebuntur omnia fundamenta terræ.
6
Ego dixi : Dii estis,
et filii Excelsi omnes.
7
Vos autem sicut homines moriemini,
et sicut unus de principibus cadetis.
8
Surge, Deus, judica terram,
quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.]