Ps 86
1
Filiis Core. Psalmus cantici. [Fundamenta ejus in montibus sanctis ;
2
diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
3
Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei !
4
Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me ;
ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum,
hi fuerunt illic.
5
Numquid Sion dicet : Homo et homo natus est in ea,
et ipse fundavit eam Altissimus ?
6
Dominus narrabit in scripturis populorum et principum,
horum qui fuerunt in ea.
7
Sicut lætantium omnium
habitatio est in te.]