Ps 87
1
Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ.
2
Domine, Deus salutis meæ,
in die clamavi et nocte coram te.
3
Intret in conspectu tuo oratio mea,
inclina aurem tuam ad precem meam.
4
Quia repleta est malis anima mea,
et vita mea inferno appropinquavit.
5
Æstimatus sum cum descendentibus in lacum,
factus sum sicut homo sine adjutorio,
6
inter mortuos liber ;
sicut vulnerati dormientes in sepulchris,
quorum non es memor amplius,
et ipsi de manu tua repulsi sunt.
7
Posuerunt me in lacu inferiori,
in tenebrosis, et in umbra mortis.
8
Super me confirmatus est furor tuus,
et omnes fluctus tuos induxisti super me.
9
Longe fecisti notos meos a me ;
posuerunt me abominationem sibi.
Traditus sum, et non egrediebar ;
10
oculi mei languerunt præ inopia.
Clamavi ad te, Domine, tota die ;
expandi ad te manus meas.
11
Numquid mortuis facies mirabilia ?
aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ?
12
Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam,
et veritatem tuam in perditione ?
13
Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua ?
et justitia tua in terra oblivionis ?
14
Et ego ad te, Domine, clamavi,
et mane oratio mea præveniet te.
15
Ut quid, Domine, repellis orationem meam ;
avertis faciem tuam a me ?
16
Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea ;
exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.
17
In me transierunt iræ tuæ,
et terrores tui conturbaverunt me :
18
circumdederunt me sicut aqua tota die ;
circumdederunt me simul.
19
Elongasti a me amicum et proximum,
et notos meos a miseria.]