Ps 113
1
Alleluja. [In exitu Israël de Ægypto,
domus Jacob de populo barbaro,
2
facta est Judæa sanctificatio ejus ;
Israël potestas ejus.
3
Mare vidit, et fugit ;
Jordanis conversus est retrorsum.
4
Montes exsultaverunt ut arietes,
et colles sicut agni ovium.
5
Quid est tibi, mare, quod fugisti ?
et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?
6
montes, exsultastis sicut arietes ?
et colles, sicut agni ovium ?
7
A facie Domini mota est terra,
a facie Dei Jacob :
8
qui convertit petram in stagna aquarum,
et rupem in fontes aquarum.
9
Non nobis, Domine, non nobis,
sed nomini tuo da gloriam :
10
super misericordia tua et veritate tua ;
nequando dicant gentes :
Ubi est Deus eorum ?
11
Deus autem noster in cælo ;
omnia quæcumque voluit fecit.
12
Simulacra gentium argentum et aurum,
opera manuum hominum.
13
Os habent, et non loquentur ;
oculos habent, et non videbunt.
14
Aures habent, et non audient ;
nares habent, et non odorabunt.
15
Manus habent, et non palpabunt ;
pedes habent, et non ambulabunt ;
non clamabunt in gutture suo.
16
Similes illis fiant qui faciunt ea,
et omnes qui confidunt in eis.
17
Domus Israël speravit in Domino ;
adjutor eorum et protector eorum est.
18
Domus Aaron speravit in Domino ;
adjutor eorum et protector eorum est.
19
Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
20
Dominus memor fuit nostri,
et benedixit nobis.
Benedixit domui Israël ;
benedixit domui Aaron.
21
Benedixit omnibus qui timent Dominum,
pusillis cum majoribus.
22
Adjiciat Dominus super vos,
super vos et super filios vestros.
23
Benedicti vos a Domino,
qui fecit cælum et terram.
24
Cælum cæli Domino ;
terram autem dedit filiis hominum.
25
Non mortui laudabunt te, Domine,
neque omnes qui descendunt in infernum :
26
sed nos qui vivimus, benedicimus Domino,
ex hoc nunc et usque in sæculum.]