Ps 115
1
Alleluja. [Credidi, propter quod locutus sum ;
ego autem humiliatus sum nimis.
2
Ego dixi in excessu meo :
Omnis homo mendax.
3
Quid retribuam Domino
pro omnibus quæ retribuit mihi ?
4
Calicem salutaris accipiam,
et nomen Domini invocabo.
5
Vota mea Domino reddam
coram omni populo ejus.
6
Pretiosa in conspectu Domini
mors sanctorum ejus.
7
O Domine, quia ego servus tuus ;
ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ.
Dirupisti vincula mea :
8
tibi sacrificabo hostiam laudis,
et nomen Domini invocabo.
9
Vota mea Domino reddam
in conspectu omnis populi ejus ;
10
in atriis domus Domini,
in medio tui, Jerusalem.]