Ps 145
1
Alleluja, Aggæi et Zachariæ.
2
Lauda, anima mea, Dominum.
Laudabo Dominum in vita mea ;
psallam Deo meo quamdiu fuero.
Nolite confidere in principibus,
3
in filiis hominum, in quibus non est salus.
4
Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ;
in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
5
Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus,
spes ejus in Domino Deo ipsius :
6
qui fecit cælum et terram,
mare, et omnia quæ in eis sunt.
7
Qui custodit veritatem in sæculum ;
facit judicium injuriam patientibus ;
dat escam esurientibus.
Dominus solvit compeditos ;
8
Dominus illuminat cæcos.
Dominus erigit elisos ;
Dominus diligit justos.
9
Dominus custodit advenas,
pupillum et viduam suscipiet,
et vias peccatorum disperdet.
10
Regnabit Dominus in sæcula ;
Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.]