IN THRENOS JEREMIAE COMMENTARII.

 PRAEFATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I THRENORUM.

 CAPUT II.

 IN CAPUT II THRENORUM

 CAPUT III. Querimonia, sensus spei et patientiae, confessio, deprecatio.

 IN CAPUT III THRENORUM

 CAPUT IV.

 IN CAPUT IV THRENORUM

 CAPUT V, Supplex observatio in gratiam Juda,

 CAPUT V THRENORUM.

 INDEX Locorum Scripturae,

 EX NOVO TESTAMENTO.

 EX NOVO TFSTAMFNTO

PRAEFATIO.

Isaiae, xxxiii, 7: Ecce videntes clamabunt foris, Angeli pacis amare flebunt. Videntes dicuntur dupliciter, sensu et intellectu: sensu quantum ad litteralem materiam planctus. Psal. cxviii, 136: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei. Spiritualiter autem oculis intellectus spirituale consideratur excidium quod fit per peccatum. Jerem. IX, 1: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? De utroque simul dicitur, Thren. iii, 1: Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus. II Machab. VI, 9: Erat ergo videre miseriam.

Haec videntes prae amaritudine cordis clamabunt foris, et dolorem demonstrantes et intensionem devotionis. Thren. II, 18: Clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiae Sion. Isa. lxv, 14: Prae dolore cordis clamabitis. Maxime quand o materia demonstrabilis est, et quando notatur per adverbium: corporale enim excidium subjacebat oculis, spirituale autem corruptione operationis in pestifero exemplo monstrabatur. Isa. lxiv, 9 et seq.: Ecce, Domine, respice populus tuus omnes nos. Civitas Sancti tui facta est deserta, Sion deserta facta est, Jerusalem desolata est. Domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis, ei omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas. Haec deplorant videntes. Isa. XXXII, 3: Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt.

Angeli vero pacis Prophetae fuerunt et sancti Praedicatores, qui poenitentibus si converterentur, pacem annuntiabant. Luc. II, 13 et seq.: Facta est cum Angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium: Gloria in altissi-mis Deo, ei in terra pax hominibus bonae voluntatis. Isa. xviii, 2: Ite, Angeli veloces, ad gentem convulsam, et dilaceratam,

Quando autem pacem Inducere non possunt, tunc amare flebunt. Jerem. xiii, 17: Si non audieritis verbum Domini, in abscondito plorabit anima mea. Luctus enim magnus est sanctis, quia peccatores non convertuntur. Hoc significatur, Genes. xxxvii, 35, ubi Jacob consolationem non accipiens, dixit: Descendam ad filium meum lugens in infernum,. Ii ad Corinth. xii, 21: Timeo ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt, et non egerunt paenitentiam super immunditia, et fornicatione, et impudicitia quam gesserunt. Amare autem dicit flere propter compassionis amaritudinem et interni doloris. Ruth, I. 21: Amaritudine valde replevit me Omnipotens. I Reg. I, 10: Cum esset Anna amaro animo, oravit ad Dominum, flens largiter.

Ex his igitur materia sumitur Threnorum et modus. Amos, v, 16 et 17: Inomnibus plateis planctus: et in cunctis, quae foris sunt, dicetur: Vae, vae ! et vocabunt agricolam ad luctam, ei ad planctum eos qui sciunt plangere. Et in omnibus vineis erit planctus. Nomen autem istius planctus lamentationes est: non lamentatio, propter multa deplorata et multos modos deplorandi: et dicitur lamentationes antonomastice. Jerem. VI, 26: Lucium unigeniti fac tibi, planctum amarum. Dicitur etiam lamentationum sicut Canticum Canticorum, et Virgo virginum, et flos florum in demonstratione excellentiae, eo quod non habet nisi lamentum. Zachar. xii, 11: In die illa magnus erit planctus in Jerusalem, sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon. Et planget terra: familiae et familiae seorsum. Unde, Iste planctus omnem alium planctum in sacra Scriptura positum excedit. Dicitur etiam Threni, quia triplici alphabeto connectitur, scilicet duobus simplicibus et uno triplicata. In primis enim duobus capitulis simplex alphabetum est: similiter simplex est in ultimo, et in oratione. In medio autem, quod tertium est, quaelibet littera triplicatur. Nec alia causa litterarum est, nisi quod modus metri denotetur. In Hebraeo enim planctus iste versifice compositus est tali arte, quod in quolibet capitulo primus versus incipit ab Aleph, secundus a Beth, et sic deinceps per ordinem litterarum, qui In translatione servari non potuit: sed ut notetur ita esse in Hebraeo, litterae praenominatae sunt.

Et ex hoc accipitur modus. Est etiam modus non quidem dictaminis, sed orationum inductarum sumptus a duabus orationibus quas Tullius distinguit In II Rhetoricorum, quarum una vocatur conquestio, altera autem indignatio. " Conquestio enim, ut dicit, oratio est auditorum captans misericordiam. " Quod sedecim dicit fieri modis, quos etiam modos iocos appellat. Dum in quibus fuimus bonis, et in quibus nunc simus malis ostenditur. Aut quando querimonia per differentias temporis, praesens, praeteritum, et futurum extenditur. Aut quando unumquodque incommodum per singulas partes declaratur. Aut quan-

do miseria talis indigna esse generi nostro, fortunae, et felicitati demonstratur. Aut quando singula incommoda sigillatim ante oculos ponuntur. Aut quando praeter spem miseria accidisse conqueritur, dum aliud omnino sperabatur. Aut quando ex similibus casibus nostra pensari et rogantur ponderari. Aut quando aliquid factum, quod fieri non oportuit, declaratur. Aut quando ad res multas sermo convertitur. Aut quando inopiae ex miseria accidentes proponuntur. Aut quando alicujus ad se pertinentium propter quem parcendum erat, dignitas commendatur. Aut quando affectus intimus demonstratur. Aut quando cum indignatione querimonia fit, sicut quando ab his patimur, a quibus minime pati deberemus. Aut quando cum humilitate et supplicatione et observatione audientium oratio proponitur. Aut quando non nostra tantum, sed eorum qui attinent nobis, infortunia deploramus, qui ex nostris miseriis ad infortunia deducti sunt. Aut quando animum in alios misericordem ostendimus, et tam amplum et non dejectum, ut haec et alia similia pati paratus sit.

Indignatio autem est oratio per quam in aliquo odio concitatur. Et haec oratio quindecim habet modos, qui loci Rethorici vocantur: fit enim aut quando ab auctoritate eorum ad quos injuria facta est, culpam aggravamus. Aut res quae facta est, aggravatur per amplificationem eorum in quos facta est, sicut si multitudinem vel civitatem ostendit. Aut quando aggravatur ex hoc quod in exemplum trahi potest, a multis enim idem fiet. Aut quando demonstramus, quod eodem jure quo licet hoc uni, licebit et alteri. Aut quando ostendimus, quod isto facto multa facta antiquorum corrigi debent et mutari, eo quod prava rectis non concordant: et ideo si prava collaudantur, recta corrigi debent. Aut quando aggravamus ex circumstantiis factum quod crudele et nefarium sit. Aut quando ex comparatione aggravamus, sicut quod ab atrocissimis et ferocissimis non esset attentatam. Aut quando ipsum factum aliis factis comparamus, et illud alia excellere docemus. Aut quando omnia quae in causa negotii et in negotio et in consequentibus negotium particulariter ostendimus. Aut quando ostendimus, quod ab eo factum est a quo minime fieri oportuit, et a quo potius prohiberi debuit. Aut quando cum injuria et contumelia ostendimus illata. Aut quia talia nobis indigne facta sunt: aut numquam in nos attentata. Aut quando ab audientibus petimus ut ex suis nostra ponderent, et sicut grave reputarent in se illata, ita pensent et nostra. Aut quando aggravamus ex hoc quod nec hostibus talia inferri debuerant.

Omnes istos modos Glossa dicit obssrvari in planctu isto, et in quibusdam assignat, in quibusdam autem non, quia facile per se patent.

Et factum est, postquam In captivitatem redactus est Israel, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem, et amaro animo suspirans et ejulans, dixit:

Huic autem planctui vel Jeremias vel alius praemittit clausulam quae continuativa est planctus ad prophetiam, dicens: " Et factum est, postquam in captivita " tem reductus est Israel. " Hoc dicit quantum ad decem tribus: " et Jerusalem deserta est, " quantum ad duas tribus. " Sedit Jeremias Propheta. " Sedit autem prae amaritudinis exaggeratione, quae cordi et corpori motum abstulit. Unde, Isa. xlvii, 1: Descende, sede in pulvere, virgo, filia Babylon, sede in terra. Ezech. iii, 15: Sedi ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus maerens in medio eorum. Job, ii, 8: Job testa saniem radebat, sedens in sterquilinio. f Flens, et planxit lamentatione hac. "

Fletus refertur ad lamentationem, planctus autem ad ejulationem, lamentatio autem ad dictamen. Matth. v, 5: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. " In Jerusalem, " ubi locus materiam flendi demonstravit. Psal. CXXXVI, 1: Sedimus et flevimus, dum recordaremur Sion. " Amaro animo, " de dulcedine Domini in amaritudinem converso. Jerem. VI, 26: Luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum. " Suspirans. " Psal. VI, 7: Laboravi in gemitu meo. " Et ejulans, dixit. " Genes. xlv, 2, simile de Joseph: Elevavit vocem cum fletu, quam audierunt aegyptii, omnisque domus Pharaonis.