IN THRENOS JEREMIAE COMMENTARII.

 PRAEFATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I THRENORUM.

 CAPUT II.

 IN CAPUT II THRENORUM

 CAPUT III. Querimonia, sensus spei et patientiae, confessio, deprecatio.

 IN CAPUT III THRENORUM

 CAPUT IV.

 IN CAPUT IV THRENORUM

 CAPUT V, Supplex observatio in gratiam Juda,

 CAPUT V THRENORUM.

 INDEX Locorum Scripturae,

 EX NOVO TESTAMENTO.

 EX NOVO TFSTAMFNTO

CAPUT V THRENORUM.

IN ORATIONEM JEREMIAE PROPHETAE COMMENTARIUS.

" Recordare, Domine. " Hoc capitulum Oratio Jeremiae Prophetae vocatur: orare enim pro populo Jeremiae convenit, sicut dicitur, II Machab. xv, 14: Hic est fratrum amator, et populi Israel: hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate, Jeremias, Propheta Dei. Propter quod oratio in duas partes dividitur, in quarum prima Dominum inclinat ad propitiationem, singula attendens quae passus est populus. In secunda duo petit: subventionem, et consolationem, ibi, v. 19: " Tu autem, Domine, in aeternum permanebis. "

In prima duo sunt: in universali enim inclinat ad propitiationem, et in particulari, ibi, v. 2: " Haereditas nostra. "

Dicit ergo: " Recordare, " et dicit tria: Recordare, intuere, et respice. Recordati io autem refertur ad praeteritum, ut scilicet praeterita mala clementer abjiciat et Indulgeat: praesentia autem intueatur in quibus est, ut etiam paenae quas patitur, expiativae fiant. Respicere autem est abjectum ad lumen visionis revocare, ut scilicet in tanta paenitentia ad reconciliationem accipiat. De his tribus dicitur, Jerem. xv, 15: Domine, recordare mei, et visita me, et erue me ab his qui persequuntur me. Quod enim dicit, visita, intueri est, quod autem, erue, per respectum est: non enim eruitur, ad quod Deus non respicit. Psal. xl, 11: Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me: et retribuam eis. Resuscitatur enim homo per visionem divini luminis. Ad Ephes. v, 14: Illuminabit te Christus. ''Retribuere autem valet, quando Deus reducit oculos super eum, quia tunc in gratiam receptus est.

Hoc est ergo:

" Recordare, Domine, quid acciderit nobis, " tam in peccatis, quam in paenis. Huic videtur Dominus respondere, Isa. xlix, 15: Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. " Quid acciderit nobis, " quam magnum scilicet et quam enorme malum, propter quod tamen in desperationem non sumus dejecti. Job, XXIII, 17: Non perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo. Psal. xliii, 18: Haec omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te.

" Intuere, " ut obtutus tuos ad intima nostra dirigas, et Intimis nostris lumen tuae claritatis infundas. Psal. XXXI, 8: In via hac qua gradieris, firmabo super te oculos meos. Joan i, 47: Vidit Jesus Nathanael venientem ad se, et dicit deeo: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Vidit enim Jesus eum cum lumen infudit.

" Et respice, " ut ad lucem tuam nos resumas, qui abjecti fueramus. Sapient. IV, 15: Et respectus in electos illius. Isa. lxvi, 2: Ad quem in respiciam nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos? " Opprobrium nostrum, " Non enim tantum patimur paenam, sed etiam confusionem, in paena patientes, et in confusione humiles. Ad Hebr XI, 36: Ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres, I ad Corinth IV, 13: Tamquam, purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. Sed ad hoc dicitur, Luc. VI, 22: Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejecerint nomen vestrum tamquam malam. Patientia enim habenda est in talibus, quia haec valent ad deletionem peccati. Psal. xxxviii, 9: Ab omnibus iniquitatibus meis erue me: opprobrium insipienti dedisti me. Eccle. VII, 22 et 23: Cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum, ne forte audias servum maledicentem tibi, supple, ad impatientiam et vindictam: scit enim conscientia tua quia et tu crebro maledixisti aliis.

" Haereditas nostra. " Proponit hic Domino cuncta quae patitur, primo in afflictione, secundo in destitutione, ibi, v. 14: " Senes defecerunt de portis. "

In afflictione dupliciter, et cum indignatione, ibi, v. 8: " Servi dominati sunt nostri. "

In afflictione duobus modis, scilicet in illatione mali: et in defectu auxilii, ibi, v. 6: " aegypto dedibus manum, "

Illatio autem mali quatuor modis describitur, scilicet ablatione haereditatum, interfectione patronorum, tributo servituturn, et peraiigaria personarum.

" Haereditas nostra, " in agris scilicet et vineis, vel forte aeternae beatitudinis, " versa est ad alienos, " Chaldaeos scilicet, vel daemones. Isa. XXVI, 13: Possederunt nos domini absque te. Jerem. xlix, 1: Cur igitur haereditate possedit Melchom Gad, et populus ejus in urbibus ejus habitavit? Tribum enim Gad in haereditatem Melchom occupavit, et hoc etiam alii saepe de toto populo attentaverunt. Isa. VII, 5 et 6: Eo quod consilium inierit contra te Syria in modum Ephraim, et filius Romeliae, dicentes: Ascendamus ad Judam, et suscitemus eum, et avellamus eum ad nos. Esther, xiii, 15: Volunt nos inimici nostri perdere, et haereditatem nostram delere, et claudere ora laudantium te. Sic daemones faciunt, et tyranni occupantes haereditates Ecclesiarum. Psal. lxxviii, 1: Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum.

" Domus nostrae ad extraneos. " Ad litteram, vel habitacula virtutum et studiorum: unde quibusdam, Apocal. iii, 11, dicitur: Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. III Reg. XXI, 3: Propitius sit mihi Dominus, ne dem haereditatem patrum meorum tibi. Deuter. xxviii, 30: Domum aedifices, et non habites in ea. Psal. li, 7: Evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo. Isa. xxii, 19: Expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te,

" Pupilli facti sumus absque patre, " patronis scilicet interfectis. Isa. lxiii, 16: Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos. Vel, absque malo patre, cujus scilicet non sumus imitatores. De quo dicitur, Ezech. XVI, 3: Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea. Judith, VIII, 18: Non sumus secuti peccata patrum, nostrorum, qui dereliquerunt Deum suum. Deuteron. XXXIII, 9: Dixit patri suo, ei matri suae: Nescio vos; et fratribus suis: Ignoro vos. Sic ergo dupliciter pupilli, non habentes nisi te patrem et defensorem. Psal. x secundum Hebraeos, 14: Tibi derelictus est pauper: orphano tu eris adjutor.

" Matres nostrae quasi viduae, " ad litteram scilicet, vel Ecclesiae quae nos genuerunt in gratia. IV Reg. IV, 1: Mulier quaedam de uxoribus prophetarum clamabat ad Eliseum, dicens: Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Deum: et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi, id est, intellectum et affectum. Eccli. xxxv, 17: Non despiciet preces pupilli: nec viduam, si effundat loquelam, gemitus.

" Aquam nostram pecunia bibimus, " Conqueritur tributum servitutis. Aqua, autem nostra duplex est, litteralis et spiritualis, quae est gratia expiativa a peccatis in sacramentis, vel in verbo Dei. Tyranni autem tributum ponunt super aquam exteriorem, Praelati mali super aquam spiritualem. Contra quos dicitur, Isa. lv, 1: Omnes sitientes , venite ad aquas: et qui non habetis argentum, properate. Sed modo est quod dicitur, Jerem. XIV, 3, ubi pretium in manibus ferebatur: Majores miserunt minores suos ad aquam: venerunt ad hauriendum, non invenerunt aquam, reportaverunt vasa sua vacua. Isa. xli, 17: Egeni ei pauperes quaerunt aquas, et non sunt: lingua eorum siti aruit.

" Ligna nostra pretio comparavimus. " Hoc ad litteram possunt dicere Ecclesiae quarum silvas advocati usurpaverunt. Sunt etiam ligna incentiva charitatis, beneficia Dei, et beneficia crucis, quae a malis Praelatis oportet comparare. Isa. I, 23: Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. III Reg. xvii, 12: En colligo duo ligna, beneficia scilicet passionis, et beneficia bonitatis, quae omnia sub pretio posita sunt. Econtra fecit Abraham, qui ultimo in sacrificium Domini ligna obtulit, Ge- nes, XXII, 3: Cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit in locum quem praeceperat ei Dominus. Et, post pauca, v. 6: Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit illa super Isaac filium suum. Isti autem omnia sub facto pretic commutant. Malach, I, 10: Quis est in vobis qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito ?

" Cervicibus nostris minabamur. " Perangariam tangit hic in personis: nec differt utrum haec perangaria fiat per violentiam in corporibus, vel per sententias injustorum judicum. Cervicibus enim minantur, quos violenter apprehensos in servitutem inclinant, sicut Roboam, III Reg. XII, 14: Pater meus aggravavit juqum vestrum, eqo autem addam juqo vestro: pater meus cecidit vos flagellis, ego autem caedam vos scorpionibus. Exod. I, 11: Praeposuit eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus. Eccli. XXXIII, 27: Jugum et lorum curvanl collum durum. Sic etiam diabolus pertrahit ad peccatum, capiens hominem in cervicosa superbia. Isa. XIX, 4: Tradam aegyptum in manus dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum.

" Lassis non dabatur requies , " Thren. I, 3: Habitavit inter gentes, nec invenit requiem. Jerem. XVI, 13: Servietis ibi diis alienis die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem.

" aegypto dedimus manum et Assyriis. " Tangit destitutionem auxilii: quia ad litteram Assyrios vocaverunt in auxilium, et alii aegyptios, et nullum auxilium est inventum in eis, cum tamen manus dedissent ad fidei confirmationem, et homagii subjectionem. Thren. I, 19: Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me. Spiritualiter aegypto dantur manus, quando ad saeculare remedium confugitur: Assyrio, qui interpretatur sustollens vigilias, quando ad negotiationem et laborem, saeculi confugitur. Isa. xxx, 7: aegyptus frustra et vane auxiliabitur. Jerem. ii, 18: Quid tibi vis in via aegypti, ut bibas aquam turbidam ? et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam fluminis ? Aqua enim aegypti non reficit, sed inficit. Aqua vero Assyriorum nervos percutit, et sitim non exstinguit.

" Ut saturarentur pane, " id est vili refectione temporalis delectationis. Eccli. XIV, 10: Oculus malus ad mala, et non satiabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam. De hoc pane dicitur, Proverb. IX, 17: Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior. Proverb. xx, 17: Suavis est homini panis mendacii: et postea implebitur os ejus calculo.

" Patres nostri peccaverunt. " Tangit hic causae omnium istorum recognitionem: et hoc est:

" Patres nostri, " Adae scilicet imitatores, " peccaverunt, " praeceptorum Dei transgressione: " et non sunt, " id est, mortui sunt peccatis suis. Isa. xliii, 27: Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui praevaricati sunt in me. Psal. cv, 6: Peccavimus cum patribus nostris. Daniel. IX, 8: Nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris, et patribus nostris, qui peccaverunt. " Et non sunt, " " Ad non esse enim terminatur per peccatum, " sicut dicit Augustinus. " Esse enim est, ut dicit Boetius, quod " ordinem retinet, servatque naturam. " Matth II, 18: Noluit consolari, quia non sunt . Propter hoc non esse dicuntur daemones. Job, xviii, 15: Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est.''

" Et nos iniquitates eorum portavimus, " imitatione culpae, et sustinentia paenae. Exod. xx, 5: Ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniqui-tatem patrum in filios, in tertiam ei quartam generationem eorum qui oderunt me. Thren, I, 14: Vigilavit jugum iniquitatum mearum: in manu ejus convolutae sunt, et impositae collo meo. Ezechiel. XVI, 52: Ergo et tu porta confusionem tuam, quae vicisti, sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens ab eis. Eccli. xl, 1: Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam, Id est, Adae imitatores.

" Servi dominati sunt nostri. " Tangit indignationem: primo quidem in vilibus servitiis, secundo in ignominiis, ibi, v. 11: " Mulieres in Sion humiliaverunt . "

In primo tria dicuntur, scilicet indignitas angariantium, afflictio angariatorum, et effectus utriusque.

Dicit ergo:

" Servi dominati sunt nostri, . " id est, qui fuerunt servi diaboli, et peccati. Joan viii, 34.: Qui facit peccatum, servus est peccati. Proverb. xxx, 21 etseq.: Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere: Per servum, cum regnaverit: per stultum, cum saturatus fuerit cibo: per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta, et per ancillam, cum fuerit haeres dominae suae- Haec enim principia totius perversitatis sunt, quando malus qui servus est, dominatur: et cum malitia qui stultus est et alieno pane quaerit saturari: qui odiosam mulierem, id est, libidinem carnis suae in matrimonium duxit: qui ancillam, id est, sensualitatem rationi dominari facit. Eccle. x, 5 et seq.: Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis: positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum. Vidi servos in equis, ei principes ambulantes super terram quasi servos.

" Non fuit qui redimeret de manu eorum. " Job, IX, 24: Terra data est inmanus impii,, vultum judicum ejus operuit. Propter hoc clamat Jacob, Genes. xxxii, 11: Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo. Psal. cxliii, 7: Emitte manum tuam de alto, eripe me de aquis multis, et libera me de manu filiorum alienorum. Dicit autem, quod non fuit: quia malitiam Sacerdotum videns Episcopus non corrigit, malitiam Episcoporum non corrigit Archiepiscopus, et sic de aliis. Eccli. li, 10: Respiciens eram ad adjutorium hominum, et non erat, Isa. lxiii, 5: Circumspexi, et non erat auxiliator: quaesivi, et non fuit qui adjuvaret,

" In animabus nostris afferebamus panem nobis. " Afflictionem tangit angariatorum, et hoc est quod dicit in littera: quia in obsidione in periculo animarum per desertum currentes ad Arabes modicum panis petebant, nec inveniunt. Isa. XXI, 14 et 15: Occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram Austri: cum panibus occurrite fugienti: a facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis praelii. Spiritualiter autem panis jam in periculo animae quaeritur: quia subventiones Ecclesiasticae a violentis quibusdam possidentur, et pauperibus non distribuuntur, nisi care emantur. Thren. IV, 4: Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Propter hoc de Ecclesia, quantum ad bonos Praelatos, Proverb. XXXI, 14, dicitur: Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. Job, xx, 14: Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus. Job, xv, 23: Cum se moverit ad quaerendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies.

" A facie gladii in deserto. " Gladius iste maxime linguae est a sententiis injustis, vel objurgationibus. Psal. lvi, 5: Lingua eorum gladius acutus. Proverb. xxx, 14: Generatio quae pro dentibusgladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus .

" Pellis nostra quasi clibanus exusta est. " Effectum tangit utriusque: naturale enim est ut exosa carne, edaci fame pellis aduratur, et corrugetur, et denigretur, et exuratur. Job, XIX, 20: Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. Spiritualiter autem pellis extrinsecus adhaerens, conversatio est: quia tota in turpitudinem peccati aversa est. Thren. IV, 8: Denigrata est super carbones facies earum. Nahum, ii, 10: Facies omnium eorum sicut nigredo ollae.

" A facie tempestatum famis, " maxime pabuli interioris destitutionis. Psal. lviii, 15: Famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem. Hoc enim videmus in Ecclesiis, quod nemo patientibus famem panem porrigit, cum tamen tempestas famis valida sit: interius enim affligit, et destituit. Luc. xv, 17: Ego autem hic fame pereo. IV Reg. vii, 12: Sciunt quia fame laboramus, et idcirco egressi sunt de castris, et latitant in agris, dicentes: Cum egressi fuerint de civitate, capiemus eos vivos." Mulieres in Sion humiliaverunt. " Tangit afflictionem cum ignominia in sexu muliebri, in principibus, in senibus, in adolescentibus et parvulis.

Dicit ergo:

" Mulieres in Sion humiliaverunt, " ad litteram, matronas honestas libidine polluentes, quod peccatum in Ecclesiae ministris multum abundat. Osee, VI, 10: In domo Israel vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim. Ephraim fructifera interpretatur, quia ex abundantia libido crescit fornicationis. I ad Corinth v, 1: Omnino auditur inter vos fornicatio, ei talis fornicatio, qualis nec inter qenies.

" Et virgines in civitatibus Juda, " supple, humiliaverunt, per deflorationem scilicet, nec oportet quod hoc aliam habeat Glossam: virginum enim custodes clerici, et monachi, defloratores earum inveniuntur. Psal. cv, 28: Initiati sunt Beelphegor. Beelphegor idolum tentiginis fuit. Numer. xxv, 1 et seq.: Fornicatus est populus cum filiabus Moab, quae vocaverunt eos ad sacrificia sua: initiatusque est Israel Beelphegor. Vidimus enim, quod nostri sacerdotes Beelphegor facti sunt, semen suum idolo illi immolantes. Deuter. XXVII, 22: Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suae: et dicet omnis populus: Amen. Filia patris filia Dei est, matris autem filia Ecclesiae.

" Principes manu suspensi sunt, " in equuleis scilicet ante domos proprias, ut dlicit Paschasius, quasi essent latrones infames, quibus quaestiones legis fieri (deberent. Psal. XXI, 48: Dinumeraverunt omnia ossa mea. Extensione nimia equulei dinumerabilia fecerunt. Suspensi autem manu sunt, ut manus adjutorium sibi ferre non possent. Hoc autem justum fuit, quia manus pollutas habuerunt sanguinum et muneribus. Numer. xxv, 4 et 5: Suspende principes contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israel. Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor.

" Facies senum non erubuerunt, " quin scilicet interficerent, sicut nulla reverentia digni essent. Deuteron. xxviii, 49 et 50: Adducet Dominus super te gentem de longinquo,... quae non deferat seni, nec misereatur parvuli. Hoc autem justum erat, quia senes, sicut dicitur Daniel. XIII, 52, inveterati dierum fuerunt malorum . Isa. lxv, 20: Peccator centum annorum maledictus erit.''

" Adolescentibus impudice abusi sunt, " ad litteram, pro ephebis, eis abutentes. Spiritualiter autem abutuntur, qui adolescentulos ad lascivias nutriunt, et impudicitias. Joel, iii, 3: Posuerunt puerum in prostibulo. Ad Romam. I, 27: Relicto naturali usu foeminae, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes. Isa. ii, 6: Pueris alienis adhaeserunt (Glossa: per libidinem): ne ergo dimittas eis.

" Pueri in ligno corruerunt, " ad litteram suspensi per superliminaria domorum, et per portas platearum. Jerem. XI, 19: Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium. Spiritualiter autem parvuli infirmi in Ecclesia. In ligno, id est, in rigiditate Praelatorum corruunt: quia quasi vectes rigidi et inflexibiles sunt. Isa. xxvii, 1: Visitabit Dominus super Leviathan, serpentem vectem, id est, qui ut vectis ligneus rigidus est.

" Senes de portis defecerunt. " Senes enim de populo eligebantur, et in portis pro judicibus ponebantur. Unde, Proverb. XXXI, 23: Nobilis in portis vir ejus, cum sederit cum senatoribus terrae. Sed isti modo in Ecclesia defecerunt, et pueri sunt qui sedent in sedibus judicum. Isa. III, 4: Dabo pueros principes eorum, et effaeminati dominabuntur eis. Eccle. x, 16: Vae tibi terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt ! Unde, in Timaeo Platonis dicitur: " Certe pueri " estis, et non est in vobis ulla cana sa-" pientia. "

" Et juvenes de choro psallentium . " Juvenes hic dicuntur bonae indolis ministri Dei, de quibus sperabatur quod ad potiora deberent ascendero, qui omnino in Ecclesiis defecerunt. Micli. ii, 9: A parvulis earum., scilicet mulierum, tulistis laudem meam in perpetuum. Psal. lxxvii, 63: Juvenes eorum comedit ignis.Chorus autem psallentium est ad litteram in choro et in Ecclesia cantantium, in quo choro bene nutriti juvenes psallere cum laetitia consueverunt, juvenculas et virgines animas populi ad devotionem excitantes. Psal. lxvii, 27 et 28: Praevenerunt principes conjuncti psallentibus, in medio iuvencularum tympanistriarum. Ibi Benjamin adolescentulus, in mentis excessu.

" Defecit gaudium cordis nostri, " id est, materia gaudii: hoc enim justum est, quia gaudebant in vanis et caducis. Idcirco etiam gaudium ablatum est ab eis quod fuit in festis. Tob. v, 12: Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen caeli non video ? Isa. XXIV, 7: Ingemuerunt omnes qui laetabantur corde. Job, XXI, 12 et 13: Tenent tympanum, et citharam, et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.

" Versus est in luctum chorus noster, " quo scilicet in choro concordi coram Deo gaudere consueveramus: eo quod indignos nos fecimus, qui resonare verba Dei deberemus. I Machab. i, 41: Dies festi ejus conversi sunt in luctum. Job, XXX, 31: Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium. Isa. XXIV, 8: Cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus laetantium, conticuit dulcedo citharae.

" Cecidit corona capitis nostri, " qua corona circumdabant mentem in splendore divinitatis, in circulo aeternitatis, in lapidibus pretiosis divinarum virtutum. Ezech. XXI, 26: Aufer cidarim, tolle coronam. De hac corona dicitur, Prov. IV, 8 et 9: Cum amplexatus fueris prudentiam, dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te. Psal. cii, 4: Qui coronat te in misericordia, ei miserationibus. Tamen litteraliter notat amissionem regni.

" Vae nobis, quia peccavimus ! " " Omne " vae, sicut dicit Hieronymus, ex peccato " est, et temporale et aeternum. " Osee, vii, 13: Vae eis, quoniam recesserunt a mel vastabuntur, quia praevaricati sunt in me. Isa. iii, 9: Vae animae eorum, quoniam reddita sunt eis mala ! Et, ibidem, v. 11: Vae impio in malum ! retributio enim manuum ejus fiet ei.''

" Propterea maestum factum est cor nostrum. " Maestitia dejectionem significat in ablatione omnis boni quando cor concidit in seipso. II ad Corinth I, 8: Supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere. Et in tantum maestum est cor nostrum, quod " contenebrati sunt oculi nostri, " hoc est, consilium et ratio periit a nobis. Psal. LIV, 6: Timor et tremor venerunt super me: et contexerunt me tenebrae. Spiritualiter autem oculi Ecclesiae sunt Doctores et Praelati qui contenebrati sunt. Zachar. XI, 17: Brachium ejus ariditate siccabitur, et oculus dexter ejus tenebrescens obscurabitur.

" Propter montem Sion, " qui scilicet in tanta gloria esse consuevit, et significat Ecclesiae eminentiam in sanctitate, et in omni scientia. Jerem. XXXI, 23: Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiae, mons sanctus. " Quia disperiit, " id est, in diversa vitia periit. Psal. lxxxii, 11: Disperierunt in Endor: facti sunt ut stercus terrae. Endor interpretatur fons generationis, quia ad litteram in inguine, ubi fons est generationis, disperierunt, et propter stercus, id est, temporalium cupiditatem.

" Vulpes ambulaverunt in eo. " Non dicit latuerunt, quia manifeste ambulant qui per astutias intraverunt, et qui aliis quasi vulpes insidiantur. Ezech. XIII, 4: Quasi vulpes in desertis Prophetae tui, Israel, erant. Cantic. II, 15: Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vi-neas. Isti enim omnes vineam Domitii demoliuntur.

" Tu antem. Domine, " Convertit se ad orationem, ut consolationem ad tantam desolationem adhibeat, et dicit tria: promissionis aeternitatem, aversorum conversionem, et projectionis lamentationem.

Dicit ergo:

" Tu autem, Domine, " omnibus superpositus, omnibus honorabilibus bonis dives. Esther, xiii, 9 et 11: In ditione tua, Domine, cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati... Dominus omnium es. Ad Romam x, 12: Dives in omnes qui invocant illum. " In aeternum permanebis, " non in substantia tantum, sed in veritate tuarum promissionum, et exhibitione misericordiarum. Psal. CI, 28: Tu, scilicet Domine, idem ipse es, et anni tui non deficient. Et, ibidem, v. 13: Tu autem, Domine, in aeternum permanes: et memoriale tuum in generationem et generationem. Jacob. I, 17: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.

" Solium tuum in generationem et generationem. " Solium, inquam, veritatis et justitiae:. in illis enim in perpetuum regnat super fideles. Jerem. XIV, 21: Ne des nos in opprobrium propter nomen tuum, neque facias nobis contumeliam solii gloriae tuae: recordare, ne irritum facias foedus tuum nobiscum. Generationem vero et generationem dicit generationem praesentium mortalium, et generationem futurorum aeternorum, Psal. xliv, 7: Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi . Daniel. VII, 14: Potestas ejus, potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur. Luc. I, 32 : Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in aeternum.''

Isa. IX, 7: Super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum.

" Quare in perpetuum oblivisceris nostri. Psal. lxxvi, 10: Numquid obliviscetur misereri Deus ? Psal. XII, 1: Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem ? " Derelinquens nos in longitudinem dierum, " scilicet alienando nos a tua gratia. Isa. xlix, ii: Dixit Sion: Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei. Ac si dicat: Consideratione peccatorum meorum dignus sum quod mei non recorderis in bonum, sed misericordia tua tanta est, quod adhuc spero redire ad recordationem tui. Jonae, II, 5: Abjectus sum a conspectu oculorum tuorum: verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum.

" Converte nos, Domine, ad te, " Aliter enim aversi sumus. Et hoc est quod sequitur: " Et convertemur. " Conversio enim sonat positionem debitam et maxime ad humilitatem. Matth xviii, 3: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum. Jerem. xv, 19: Convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos. III Reg. xviii, 36 et 37: Ostende hodie quia tu es Deus Israel, et ego servus tuus, et juxta praeceptum tuum feci omnia verba haec. Exaudi me, Domine, exaudi me, ut discat populas iste quia tu es Dominus Deus, et tu convertisti cor eorum iterum. Item, Psal. lxxxiv, 5: Converte nos, Deus, salutaris noster, et averte iram tuam a nobis.

" Innova dies nostros sicut a principio, " id est, quod simus sicut in patriarchis fuimus, in totum pulso pristini erroris perverso intellectu. Isa. XXVI, 3: Vetus error abiit. Eccli. XXXVI, 6: Inno-va signa, et immuta mirabilia. Apocal. II, 5: Memor esto unde excideris, et age paenitentiam, et prima opera fac. Jerem. II, 2: Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et charitatem desponsaiionis tuae .

" Sed projiciens repulisti nos, " propter peccata nostra, scilicet. Isa. II, 6: Projecisti enim populum tuum, domum Jacob, quia repleti sunt ut olim, et augures habuerunt ut Philistiim. Jerem.

xv, 1: Ejice illos a faciemea, et egrediantur. Psal. v, 11: Secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos. " Iratus es contra nos vehementer. " Isa. v, 25: Iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum. Irasci enim vehementer, est irasci ad mensuram iniquitatis. Psal. cv, 40: Iratus est furore Dominus in populum suum, et abominatus est haereditatem suam, I sa. lxiv, 9: Ne irascaris, Domine, satis, et ne ultra memineris iniquitatis nostrae.

Rerum natatilium, quae in Commentariis in ThrenosJeremiae continentur.

N. -B. - Numerus prior romanus indicat caput, posterior vero arabicus versiculum. ABSYNTHII virtus. III, 15. Explanatio rei invenitur in capite tertio Threnorum, ad versiculum decimum quintum.

Nomina italice descripta indicant significationem nominum Hebraeorum, vel auctoritates.

A

Absynthii virtus, III, 15,

Afflictio aperit oculos. III, 1.

Ain, oculus. I, 16.

Aleph, doctrina. I, 1.

Alphabetum quadruplex in libro Threnorum. In praefatione.

Altaria Domini, corda fidelium, 11, 7.

Amici falsi, I, 2.

Angeli pacis, Prophetae et Praedicatores. In praefatione.

Aquae pro persecutionibus. III, 54.

Judicii Dei cum arcu comparatio. II, 4.

Arcus judicium Dei. vel Scriptura, vel insidiae diaboli. III, 12.

Aurum sapientiae obscuratum. IV, 1.

B

Beelphegor, quid? V, 11.

Beneficia Dei a malis Praelatis pecunia comparantur. V, 4.

C

Caligo bona et mala. II, i.

Capita virginum pulvere foedata. II, 10.

Esse in caput vel in caudam quid? I, 5.

Christos praeter merita punitus. III, 19.

Cibos vilissimus peccatum. I, 11.

Cur civitas virgo dicitur ? I, 16.

Projici de ccelo, quid? II, 1.

CoGMT. 0 suiipsius primum donum Dei ex respectu ad lumen. Dionysius, cap. II Eccles. Hierarch. III, 1.

Compedes intellectus et affectus, error et libido. III, 7

Conquestio quid, et quot locos habet? In praefatione.

Delicata est divina consolatio, et non datur admittentibus alienam. I, 1.

Peccator non habet consolatorem. I, 9.

Converti retrorsum, quid ? 1, 8.

Cor nostrum inquietum est, donec ad Deum perveniat. I, 8.

Cornu signiticat potestatem.. II, 3.

Nullum animal cornutum praedativurn est. Ibidem.

D

Daleth, tabulatum. I, 4.

Numerus dentium secundum naturam est viginti octo vel triginta duo. III, 16.

Sancti deridentur a peccatoribus. III, 14.

Deus punit ut parcat. III, 3.

Deus invocatus adest, III, 57.

Deus exspectari debet prudenter, humiliter et patienter. III, 28.

In Deo confidendum. III, 21.

Deus non conterit ex corde, sed secundum exigentiam peccatorum. III, 34.

Quare Deus peccatores non exaudit? III, 42.

Deos secundum merita retribuit. II, 8.

Deus omnino immutabilis. V, 19.

Quaerendus Deus intellectu et affectu, intentione et opere. III, 25.

Diabolus aucupi comparatus. III, 52.

Diabolus maxime insidiatur in deserto.

IV, 19.

Diabolus in homines ursus et leo. III, 10.

Dolor animae peccatricis. I, 12.

E

Ebur rubescit. IV, 7.

Ecclesia non recipit consolationem a malis.

I, 2

Ecclesia gaudium universae terra). II, 15. Ecclesia tentorium, tabernaculum et hortus.

II, 6.

Ecclesia scabellum pedum Dei. f, 1.

Eleale, consensio. I, 2.

Endor, fons generationis. V, 18.

Erudire, extra ruditatem ponere. I, 13.

F

Fidei commendatio. III, 23.

Finis peccati mors. I, 9.

Furor est fervens ira in magnam vindictam. II, 1.

G

Gaza, fortitudo ejus. I, 3.

Ghimel, plenitudo. Ibid.

II

Haereditas nostra, aeterna beatitudo. V, 2.

He, esse, vel vivere, vel susceptio. I, 5.

Hesebon, cingulum mrrroris. I, 2.

Heth, vita. I, 8.

Homines magis terrentur paenis, quam virtutis amore ad bonum provocentur. I, 18.

Cur humiliatus vocatur ephebio vitio pollutus ? II, 5.

I

Per ignem purgationis accenditur ignis sancti

Spiritus. I, 13,

Ignis purgat et illuminat. Ibid.

Indignatio quid, et quot locos habet? In praefatione.

Infelicitatis extremum genus est, miserum aliquem fuisse felicem. In praef,

Infidelitas grande peccatum. I, 8.

Iniquitas quare dicitur jugum ? I, 14.

Jerusalem domina gentium. I, 1.

Judas a loco suo migravit ad gentes. I, 3.

Jurgia inter malos. IV, 15

L

Lacryma sulcat pilia et genas, quando frequenter descendit. I, 2.

Lamed, disciplina, vel contritio. I, 12.

Lamiae cruda embria devorabant. II, 20.

Lamiae, quid ? IV. 3.

Lex a ligando. I, 9.

Libido instabilem facit. I, 8.

Libido non satiat. I, 11.

Lugent sancti pro peccatoribus. In praef.

M

Magnifici qui sint? I, 15.

Manus dare, quid ? V, 6. Expansio manuum significat, auxilii implorationem. I, 17.

Mem, incendium. I, 13.

Minari est violenter fractorum, adduci voluntarie sequentium. III, 2,

McERORK confici, quid? I, 13.

Duae MOLAE inter quas conteritur paenitens, timor et spes. III, 1-

Nec meliores quam qui in monasterio profecerunt, nec pejores quam qui in monasteriis ceciderunt. August. epist, 137. IV, 9.

Mortui sempiterni qui sint ? III, 6.

Vir perfectus non murmurat contra Deum.. III, 39.

N

Nazaraei, florentes. IV, 7.

Nocturnum tempus lacrymis opportunum. I, 2. Non, concessio. . I, 14.

0

In gyro obsidere quis dicatur? III, 5.

Modus orandi. II, 19.

Corda in oratione cum manibus levari debent.

III, 41, Orationis impedimenta. III, 44.

P

Panis cum periculo animae quaeritur. V, 9.

Passio Christi semper prae oculis haberi debet. III, 20.

Pauper est non sufficiens sibi. III, 1.

Paupertas Christi in ortu, in processu, et in exitu. III, 19.

Peccator facile terretur. II, 22.

Peccator verbere minatur, et consolationis spe adducitur ad paenitentiam. III, 2.

Peccatum contra gratiam, rationem et naturam. II, 13.

Peccatum cibus vilissimus. I, 11.

Peccatores desinunt esse. V, 7.

Peccatum quod citius per paenitentiam non deletur, suo pondere ad aliud trahit. I, 8.

In peccato non invenitur requies. I, 3.

Peccata lapidibus comparantur. III, 9.

Peccatorum recordatio utilis. I, 7.

Pedes animae, intellectus et affectus. I, 9.

Duo pelli rugas inducunt. III, 4.

Perangaria duplex. V, 5.

Filias pharetrae mitti in renes, quid? III,

13.

Plato appetitivam posuit in jecore. II, 11.

Plausus bonus et malus. II, I5.

Paenitentiae doctrina. III, 40.

Portae, Praelati. I, 4.

Portae, Doctores. II, 9.

Praelati matribus comparati. II, 12.

Praelatorum comparatio cum lamiis et struthione. IV, 3.

Pretiosa sunt anima, virtutes, et opera meritoria. I, 11.

Principes comparati arietibus non invenientibus pascua. I, 6.

Quod in synagoga Prophetae fuerunt, hoc in Ecclesia Doctores sunt. V, 13.

Prophetae, os Domini. I, 18.

Quae Deus per Prophetas denuntiari jussit, completa sunt. II, 17.

Error negantium divinam providentiam. III, 38. Pseudoprophetarum doctrina falsa et stulta.

Q

Quomodo non. est admirativum, nec ignorativum, sed motivum ad pietatem et misericordiam. . I, l

R

Haec verba, recordor, intueor, et video, quomodo differunt? V, 1.

Res, vocatio. I, 20.

Respicere et videre quomodo differunt? III,

47, et V, 1.

S

Sabbatum deridere, quid ? I, 7. Sacerdotes oppressi captivitate diaboli. I, 4.

Samegh, adjutorium. I, 15.

Scuta victoribus capite retro alligari solita.

Sedere est maerentis. In praef.

Senes consilio Dei destituti, consumuntur. I, 19.

Multitudo servitutis, quid ? I, 3.

Servorum, dominatio acerbissima. V, 8.

Sibilare serpentium est. II, 15.

SIN, dentes. I , 21.

Viae Sion desertae. I, 4.

Speciosa Jacob, pulchritudo virtutis, splendor veritatis, et honor conversationis. II, 2.

Struthionis crudelitas in pullos. IV, 3.

T

Tentationum modi. IV, 19.

Thau, signa. I, 22.

Libri Threnorum materia, titulus, et modus et divisio. In praef.

oli sancti transeunt per viam. I, 12.

U

Umbra pro imagine. IV, 20.

V

Vae ex peccato est. V, 16.

Venter Ecclesiae conturbatur ex dissensione clericorum vel subditorum. I, 20.

Quatuor noctis vigiliae. II, 19.

Virginum chori ad solemnitatem cum tibia et

cithara antiquitus ibant. I, 4.