In Apocalypsim B. Joannis Apostoli
PROLOGI GILBERTI, IN APOCALYPSIM B. JOANNIS APOSTOLI, EXPLANATIO.
Unde dicit Haymo, quod iste Angelus in persona Christi apparuit Joanni.
Unde dicit: Et audivi vocem magnam, id est, cognovi. Vel, Audivi, vocem magnam, magna
Unde dicit: Et facies ejus, id est, sicut sol, Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur,
Dicit ergo : Haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem Praelatos
Continua sic: Commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Unde dicit: Sin autem, nisi per paenitentiam ad statum primae charitatis redieris, venio Ubi,
Continua ita : Multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : Qui vicerit. Haymo : Desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : Vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in Ecclesia tua boni quos potes imitari.
Unde dicit: Haec, scilicet quae sequuntur, dicit, Sanctus, Sancti estote.
Continua sic : Veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo Angelus ad Joannem :
Continua sic : Mandat tibi, etc. Haec scilicet: Scio opera tua, id est, reprobo. Et tunc ly scio
Dicit ergo : Et animal primum simile leoni. i Vicit leo de tribu Juda.
Dicit ergo: Et vidi. Nota : In praecedenti capitulo dixit, v. 1: Post haec vidi:
Dicit ergo: Et vidi, et audivi.
In saecula saeculorum. Quasi diceret : Continuo laudant Deum, et praedicta attribuunt ei.
Unde dicit: Et audivi tamquam vocem, in medio quatuor animalium, dicentem, centium,
Dicit ergo : Bilibris tritici. Ad litteram bilibris bilibris,
Continua : Tanta erit tribulatio Ecclesiae : sed tamen non obliviscetur Deus misereri.
Dicit ergo : Stantes ante thronum.
Unde dicit: Et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo : Et vidi, id est, intellexi, et audivi,
Dicit ergo ita : Et aperuit puteum abyssi, et puteo aperto, ascendit fumus putei,
Unde dicit : Et de fumo putei, de tenebrosa haereticorum doctrina, exierunt locustae in terram,
Dicit ergo : Et habebant loricas, id est, corda sententiis deceptoriis munita, sicut loricas ferreas
Dicit ergo:Et sextus Angelus, id est, sextus ordo Praedicatorum, tuba cecinit,
Dicit ergo: Et numerus equestris exercitus.
Unde dicit: Et numerus equestris exercitus, id est, malorum, vicies millies, vicies Mille
Dicit ergo : Et qui sedebant, id est, daemones malis praesidentes, super eos, habebant loricas,
Dicit ergo : Et abii, scilicet tamquam vere obediens, ad Angelum,
Dicit ergo : Atrium autem, id est, peccatores, a quod est foris templum, atrium
Dicit ergo : Et septimus Angelus, id est, septimus ordo Praedicatorum, tuba cecinit,
Dicit ergo : Et visum est aliud signum, scilicet, a primo, et illi contrarium. Et dicitur aliud :
Dicit ergo : Et audivi vocem magnam in caelo, id est, in Ecclesia triumphante, dicentem, Nunc, Nunc,
Dicit ergo : Vae terrae, id est, firmis et obduratis in peccato, et mari, impii quasi mare fervens.
Continua ita : Persecutus est diobolus Ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : Et iratus est draco, id est, diabolus, in mulierem,
Dicit ergo : Et vidi de mari bestiam,
Unde dicit : Et datum est illi, id est, a Deo permissum, facere bellum eum sanctis, et vincere eos,
Dicit ergo : Si quis habet aurem cordis, audiat, Si quis habet aurem audiat,
Dicit ergo : Et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : Et vidi, id est, intellexi spiritualiter, aliam bestiam, bestia,
Unde dicit : Qui, scilicet virgines, empti sunt, de terra,
Dicit ergo : Timete Dominum, scilicet, timore filiali. Psal. XVIII, 10 : Timor Domini sanctas.
Dicit ergo : Et alius Angelus, id est alius ordo Praedicatorum. Et dicitur alius, Angelus,
Dicit ergo : Et audivi vocem, aure interiori, de caelo, dicentem mihi, Scribe,
Dicit ergo : Et alius Angelus, id est, Christus qui est alius a Sanctis, exivit, de altari,
Dicit ergo : Et vidi, intellectu scilicet spirituali, tamquam mare vitreum, mare.
Dicit ergo : " Confiteor tibi, Pater. " Confiteor, inquam,laudem et gratias tibi de beneficiis referendo. Daniel. ii, 23: Tibi, Deus patrum nostorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi: sapientiam ad cognoscendum caelestia, et fortitudinem ad tolerandum adversa. Item, Confiteor, veniam pro peccatis postulando, exemplo illius de quo, Genes, xli, 9 : Tunc demum reminiscens pincernarum magister, ait: Confiteor peccatum meum, etc. 1 Ioannis. I, 8 : Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus. Item, Confiteor, fidem sanctae Trinitatis recognoscendo. Matth. XI, 25 : Confiteor, etc. Ad Roman. x, 10 : Corde creditur ad jus titiam ,ore autem confessio fit ad salutem.
" Pater, " qui omnia creasti per potentiam. Genes. I, 1 : In principio creavit Deus caelum, etc. Deuter. XXXII, 6 : Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te ? Pater, qui omnia gubernas per providentiam. Sapient. XIV, 3 : Tua autem, Pater, providentia gubernat. Pater, qui hominem redemisti per tuam misericordiam. Isa. lxiii, 16 : Tu, Domine, pater noster, redemptor noster, a saeculo nomen tuum. Pater,qui eumdem glorificasti per tuam justitiam. Isa. IX, 6 : Vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis.
" Domine caeli et terrae, " id est, spiritualis et corporalis creaturae. Domine, inquam, cujus dominum est universale. Judith, IX,17: Deus caelorum, creator aquarum, et Deus totius creaturae, exaudi me, etc. Domine, cujus nomen admirabile. Psal. VIII,2: Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum! Judicum, XIII, 18 : Cur quaeris nomem meum, quod est mirabile? Domine, qui das in praesenti virtutem bene operandi viatoribus. Psal. XXIX, 8 : Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem. Domine, qui dabis in futuro laetitiam gloriae contemplantibus. Psal. xx, 2 : Domine, in virtute tua laetabitur rex, et super salutare tuum exsultabit vehementer.
" Quia abscondisti. " Tu qui abscondisti dulcedinem caelestis gloriae Deum timentibus, ut illam habeant. Psal. xxx, 20 : Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! Item, tuam faciem desiderabilem damnatis et daemonibus, ne illam videant. Isa. lxiv, 7: Abscondisti faciem tuam a nobis, et allisisti nos in manu iniquitatis nostrae. Item, sacramenta caelestia mundi sapientibus, ne intelligant. Matth. XI, 25 : Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, etc.
" Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus. " Haec enim revelantur dignis hominibus, et absconduntur indignis et peccatoribus. Tob. XI, 7 : Sacramentum regis abscondere bonum est, scilicet indignis : opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est, scilicet dignis. Talibus autem, hoc est, sapientibus sapientia mundi, vel prudentibus prudentia carnis, vel diaboli, praedicta non revelantur. Tum quia sapientia mundi est stultitia apud Deum. Iad Corinth. iii, 19: Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum. Tum quia prudentia carnis mortifera. Ad Roman. viii, 6 : Prudentia carnis mors est. Item, Deo inimica. Ibidem, v, 7 : Sapientia carnis inimica est Deo. Item, sapientia diaboli vana et deceptoria. De his tribus simul, Jacobi, iii, 15 : Non est enim ista sapientia desursum descendens, sed terrena, quoad sapientiam mundi, animalis, quoad prudentiam carnis, et diabolica, quoad sapientiam diaboli. Terrena consistit in appetitu divitiarum, animalis in appetitu et usu deliciarum, diabolica in appetita bonorum. Talibus autem etiam Deus occultat sua secreta, ne panis filiorum mittatur canibus. Matth. xv, 20 : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. Item, ne sancta ante porcos spargantur. Matth. vii, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos.
a Sed revelasti ea parvulis, " id est, humilibus.
Nota : Multi sunt quibus fit revelatio. Mundum contemnentibus. Psal.XXVIII, 9: Vox Domini praeparantis cervos, et revelabit condensa. Cervi transiliunt lutosa, et signant contemnentes terrena, quibus Deus revelat condensa, id est, occulta et secreta mysteria. Item, devote obedientibus. Matth. XVI, 17 : Beatus es, Simon Bar Jona : quia caro et sanguis non revelavit tibi, etc. Simon obediens interpretatur. Item, carnem macerantibus. Daniel. II, 19 : Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est, scilicet, propter jejunium et magnam abstinentiam. Item, humiliter se habentibus. Matth. XI, 25 : Bevelasti ea parvulis, id est, humilibus. Hi parvuli specialiter fuerunt homo Christus, caelestis Angelus, Joannes Apostolus, et Ecclesia. De primo, Isa. IX, 6 : Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis. Isa. XI, 6 : Puer parvulus minabit eos. De secundo, Proverb. XXI, 11 : Mulctato pestilente, id est, diabolo, sapientior erit parvulus, id est, Angelus in caelo. De tertio, I Regum, XVI, 11 : Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves, id est, Ecclesiam, Joannes scilicet. Istis, dico, parvulis est facta revelatio. Psal. cxviii, 130 : Intellectum dat parvulis. Alibi, xviii, 8 : Sapientiam praestans parvulis. Sed differenter eis facta est: quia tota Trinitas revelavit Christo homini, Christus Angelo, Angelus Joanni, Joannes septem Ecclesiis : ut sic lex divinitatis impleatur, quae reducit infima ad summa per media, ut dicit Dionysius. Quae autem sunt illa quae fuerunt Joanni revelata, patent in textus sui prosecutione.
Tamen ad praesens notandum, quod sicut homo habet triplicem statum suae aetatis, infantiae scilicet, virilitatis, et senectutis: sic Ecclesia in principio fuit quasi in statu infantiae, postea in statu aetatis robustae, in fine erit in statu quasi senectutis et debilitatis magnae. Primus status describitur a Luca in Actibus, secundus in Epistolis Pauli et canonicis omnibus, tertius a Joanne in Apocalypsi, prout est ei a Domino revelatus. In illo autem statu erunt per- secutiones mirabiles Sanctorum, in adventu Antichristi, blasphemiae nominis Christi : et tandem malorum supplicium sequitur, et bonorum gaudium : illud pertinet ad Dei justitiam, hoc vero ad ejus misericordiam. Dicuntur autem illa futura ultimo tempore, profunda, abscondita, et mystica : sed profunda propter rei subtilitatem et arduitatem, abscondita propter intellectus humani imbecillitatem, mystica propter figurarum velationem. Profunda sunt Sanctorum merita, et malorum peccata in ultimo tempore : haec tamen Dominus Joanni revelavit. Job, xii, 22 : Qui revelat profunda de tenebris, et producti in lucem umbram mortis, id est, peccata. Hoc dicit quoad malorum demerita. Psal. xxiii, 16 : Revelata sunt fundamenta orbis terrarum. Hoc dicit quoad bonorum merita. Abscondita dicuntur persecutio Antichristi qua Ecclesiam persequetur et ejus blasphemia, quae Deus Joanni revelat. Daniel. ii, 22 : Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta, et lux cum eo est : revelavit, dico, Joanni in sua contemplatione : sed revelabit omnibus in fine mundi aperta visione. II ad Thessal. ii, 3 : Nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati, Illius perditionis. Et ibidem, v. 6 : Et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore. Mystica appellantur Sanctorum praemia, et malorum supplicia, et Dei sacramenta. Haec etiam revelata sunt Joanni. Daniel. ii, 28 : Est Deus in caelo revelans mysteria, qui indicabit tibi, rex, quae ventura sunt in novissimis temporibus. Et, ibidem, v. 29: Qui revelat mysteria ostendit tibi quae ventura sunt. Et, ibidem, v. 47 : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria, quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum. Sic ergo patet quis revelavit, et cui, et quae revelavit: et sic etiam jam patet quae sit intentio Joannis in Apocalypsi.
Restat videre de causis hujus operis, scilicet, quae sunt? Item, quis titulus? Item, cui parti Philosophiae supponatur ?
Ad primum dicendum, quod causa efficiens movens et non mota fuit tota Trinitas Christo homini revelans : et haec tangitur, cum dicitur : " Pater. " Causa movens et mota fuit homo Christus, et Angelus, et Joannes : et haec tangitur cum dicitur : " Domine caeli et terrae. " In Domino intelligitur Christus, in caelo Angelus, in terra Joannes Apostolus. Causa exsequens, Joannes Apostolus, quae tangitur ibi : " Confiteor tibi. " Causa materialis sunt sacramenta caelestia, quae tangitur ibi: " Haec et ea, " id est, secreta caelestia. Causa formalis vel modus agendi consistit in absconsione et revelatione, quae tangitur ibi: " Abscondisti. " Causa finalis, cum dicitur : " Sapientibus et prudentibus, et parvulis : " quia haec Apocalypsis scripta est, ut mali terreantur qui sunt sapientes mundi, et boni consolentur qui sunt humiles et parvuli : ut illi puniantur, et isti praemientur. Titulus talis est : Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus, etc... mittens per Angelum suum servo suo Joanni .
Ad id quod quaeritur, Cui parti Philosophiae supponatur? Dicendum, quod magis supponitur vitae quam Philosophiae : sed sciendum, quod triplex est vita, philargica, practica, et speculativa. Philargica est eorum qui terrena diligunt, et dicitur a oiXewa quod est amo, et argentum, quasi amans argentum. Practica est eorum qui bona faciunt: praxis enim operatio est. Speculativa est eorum qui mentem in caelestibus per contemplationem figunt, et huic proprie supponitur haec doctrina.
Ex praedictis autem oritur duplex dubitatio. Prima de causa efficiente. Secunda de titulo. De primo dubitatur : fuerunt enim quidam dicentes, quod non fuit iste liber Joannis Apostoli. Unde Dionysius:" Nonnulli de reprehendentibus dicunt hunc librum non esse Joannis Apostoli, nec esse revelationem Joannis : quia hic ponit nomen suum quod non facit in Evangelio suo, nec in Epistolis : unde non videtur esse ipsius, cum non inveniatur hic modus suus scribendi. Non Apocalypsis : quia liber iste plenus est obscuritatibus et multis figuris, in quibus non est revelatio, sed magis obscuritas et involutio. item, dicunt quod Joannes Apostolus scripsit utilia, hic vero nihil dignum videtur Apostolica gravitate. Et propter ista dixerunt, quod quidam Corinthius hunc librum scripsit, qui fuit adversarius Beati Joannis : et probant hoc per illud quod dicitur infra, XX, 4 : Et regnaverunt cum illo mille annis. i lle enim fuit hujus opinionis, quod regnum futurum esset terrenum, et duraret mille annis tantum. Alii vero dixerunt, quod liber iste fuit cujusdam sancti Joannis qui non fuit Apostolus : et hoc probant per hoc quod modus scribendi in hoc libro non sapit stylum Beati Joannis Apostoli. "
Sed dicendum ad haec, sicut diffiniendo dicit Dionysius, quod inter divinas Scripturas reponendum est hoc opus : et si non intelligit, tamen veneratur: