Benedictiones b. patris Francisci.
II. Benedictio sacri conventus Alanquerae.
III. Benedictio instituti minoritici zelatorum.
IV. Benedictio civitatis Assisii.
V. Benedictio omnium fratrum minorum.
Quinque illi martyres a Marrochiis passi villam Alanquerae, Lusitaniae non ignobilis oppidicis Tagum extructi, olim Hierabriga dicti, ad fratres suos, qui jam ibidem commorabantur, visendos accesserunt, in qua Sanctia Sanctio II. rege progenita, sanctius vixit et eos benigne recepit undeque impensis necessariis quibuscunque Ulyssiponem, quae a praedicta villa per octo leucas ad occidentalem plagam distabat, transmisit, ut illinc in Tartariam proficisci liceret. Quorum in optato martyrio expletis votis apud Marrochios, ut eorum in fide constantiam, in martyrio fortitudinem, in sanctitate perseverantiam beatus pater audivit, in spiritu totus exultabundus conventum illum Alanqueranum, a quo ad tantam functionem perrexere, hac sacravit benedictione:,, Domus sancta, aedicula sacra, speciosa et jucunda floscella purpurei coloris ac suavissimi odoris per sanctum martyrium Deo peperisti. Hi primitiae sunt et gloriosi fiores minorum, felices jam possessores regni coelorum. Nunquam in te, domus Dei, deficiant perfecti fratres, qui devotissime sanctum observent evangelium. "