Benedictiones b. patris Francisci.

 I. Benedictio fratris Leonis.

 II. Benedictio sacri conventus Alanquerae.

 III. Benedictio instituti minoritici zelatorum.

 IV. Benedictio civitatis Assisii.

 V. Benedictio omnium fratrum minorum.

 VI. Benedictio Bernardi de Quintavalle.

 VII. Benedictio fratrum minorum.

VII. Benedictio fratrum minorum.

Sui transitus hora appropinquante fecit omnes fratres existentes in loco illo sanctae Mariae de angelis ad se vocari et eos consolatoriis verbis pro sua morte demulcens paterno affectu eos ad divinum est hortatus amorem, ad patientiam, ad paupertatem et ad sanctam ccclesiae romanae fidem servandam et adjecit: " Valete, filii omnes in timore Domini et permanete in eo semper. Et quoniam futura tribulatio et tentatio appropinquat, felices, qui perseverabunt in his, quae coeperunt. Ego vero ad Deum propero, cujus gratiae vos omnes commendo. Ego, quod meum est, feci, quod vestrum est, edoceat Christus, " Bon. c. XIV. n. 5.