Patrologiae cursus completus
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
In quintum tomum praefatio.
Syllabus codicum ad quos recogniti sunt sermones tomi hujus quinti, et notae quibus codices indicantur.
S. aurelii augustini hipponensis episcopi sermones ad populum omnes classibus quatuor nunc primum comprehensi. prima classe continentur sermones de sc
Classis prima. de scripturis.
Sermo ii . de tentatione abrahae a deo .
Fragmentum . quomodo ad agar et ismael pertineant haeretici et schismatici.
Sermo iv . de jacob et esau . in festo vincentii martyris habitus.
Sermo v . de luctatione jacob cum angelo . habitus paulo ante pascha.
Sermo vi . de eo quod apparuit dominus moysi in rubo .
Sermo vii . de lectione exodi, de rubo in quo flamma erat et rubus non comburebatur .
Sermonis viii , de decem plagis et decem praeceptis, fragmentum .
Sermo x . de judicio salomonis inter duas mulieres meretrices.
Sermo xi . de elia et vidua sareptana.
Sermo xviii . de eodem versu psalmi xlix, deus manifestus veniet, etc. .
Sermo xxi . de eo quod scriptum est in psalmo lxiii, 11, jucundabitur justus in domino.
Sermo xxii . de versu 3 psalmi lxvii, sicut deficit fumus, deficiant, etc. .
Sermo xxiv . de versu 2 psalmi lxxxii, deus, quis similis tibi ?
Sermo xxv . de versiculo 12 psalmi xciii, beatus homo quem tu erudieris, domine, etc.
Sermo xxviii . de versiculo 3 psalmi civ, laetetur cor quaerentium dominum .
Sermo xxxi . de verbis psalmi cxxv, 5, 6, qui seminant in lacrymis, etc.
Sermo xxxii . in psalmum cxliii. de golia et david, ac de contemptu mundi .
Sermo xliii . de eo quod scriptum est in isaia, cap. vii, 9, nisi credideritis, non intelligetis .
Sermo xliv . de verbis isaiae cap. liii, v . 2-9 .
Sermo li . de concordia evangelistarum matthaei et lucae in generationibus domini .
Sermo lvi . de evangelio matthaei, cap. vi, 7-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lvii . rursum in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lviii . item in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lix . item in matthaei cap. vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lxiii . de verbis evangelii matthaei, cap. viii, 23-27, et ascendente eo in naviculam, etc.
Sermo lxxxiv . de verbis evangelii matthaei, cap. xix, 17, si vis venire ad vitam, serva mandata.
Sermo xcii . de eisdem verbis evangelii matthaei, cap. xxii, v . 42-46.
Sermo xcv . de verbis evangelii marci, ubi miraculum septem panum refertur. cap. viii, v . 1-9.
Sermo ci de verbis evangelii lucae, messis quidem multa, etc. cap. x, v . 2-6 .
Sermo cii . de verbis evangelii lucae, qui vos spernit, me spernit. cap. x, v . 16.
Sermo civ . rursus in illud evangelii lucae, ubi de martha et maria. cap. x, v . 38-42.
Sermo cvii . de verbis evangelii lucae, dico vobis, abstinete ab omni avaritia. cap. xii, v . 13-21.
Sermo cxviii . de eisdem verbis evangelii joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-3.
Sermo cxix . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-14 .
Sermo cxx . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. 1, v . 1-3.
Sermo cxxi . de verbis evangelii joannis, mundus per ipsum factus est, etc., cap. 1, v . 10-14 .
Sermo cxxii . de verbis evangelii joannis, cum esses sub ficu, vidi te, etc., cap. i, v 48-51 .
Sermo cxxxvi . in eamdem lectionem evangelii joannis, de illuminatione caeci nati. cap. ix.
Sermo cxxxvii . in evangelii joannis caput x, 1-16. de pastore, et mercenario, et fure .
Sermo cxxxix . de verbis evangelii joannis, ego et pater unum sumus. cap. x, v . 30.
Sermo cxli . de verbis evangelii joannis, ego sum via, et veritas, et vita. cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlii . de iisdem verbis evangelii joannis, ego sum via, etc., cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlvi . de verbis evangelii joannis, simon joannis diligis me? etc. cap. xxi, v . 15-17 .
Sermo clxxi . de verbis apostoli, gaudete in domino semper, etc. philipp., cap. iv, v . 4-6.
Sermo clxxiii . de eisdem verbis apostoli, i thess. cap. iv, v . 12-17 .
Sermo clxxx . de verbis apostoli jacobi, ante omnia nolite jurare, etc., cap. v, v . 12 .
Classis ii. de tempore.
Sermo clxxxiv . in natali domini nostri jesu christi, i .
Sermo clxxxv . in natali domini, ii .
Sermo clxxxvi . in natali domini, iii.
Sermo clxxxvii . in natali domini, iv.
Sermo clxxxviii . in natali domini, v.
Sermo clxxxix . in natali domini, vi.
Sermo cxc . in natali domini, vii.
Sermo cxci . in natali domini, viii .
Sermo cxcii . in natali domini, ix .
Sermo cxciii . in natali domini, x.
Sermo cxciv . in natali domini, xi .
Sermo cxcv . in natali domini, xii .
Sermo cxcvi . in natali domini, xiii.
Sermo cxcvii . de calendis januariis, contra paganos
Sermo cxcviii . de calendis januariis, ii.
Sermo cxcix . in epiphania domini, i .
Sermo cc . in epiphania domini, ii.
Sermo cci . in epiphania domini, iii.
Sermo ccii . in epiphania domini, iv.
Sermo cciii . in epiphania domini, v.
Sermo cciv . in epiphania domini, vi.
Sermo ccv . in quadragesima, i .
Sermo ccvi . in quadragesima, ii.
Sermo ccvii . in quadragesima, iii.
Sermo ccviii . in quadragesima, iv.
Sermo ccix . in quadragesima, v.
Sermo ccx . in quadragesima, vi.
Sermo ccxi . in quadragesima, vii . de fraterna concordia, et condonatione offensarum.
Sermo ccxii . in traditione symboli, i. feria secunda post dominicam quintam quadragesimae .
Sermo ccxiii . in traditione symboli, ii.
Sermo ccxiv in traditione symboli, iii.
Sermo ccxv . in redditione symboli.
Sermo ccxviii . de passione domini in parasceve .
Sermo ccxix . in vigiliis paschae, i .
Sermo ccxx . in vigiliis paschae, ii. quis mortuus pro nobis. solemnitas paschae.
Sermo ccxxi . in vigiliis paschae, iii . quod in genesi dies a luce, nunc a nocte computentur.
Sermo ccxxiii . in vigiliis paschae, v.
Sermo ccxxiv . in die paschae, i. ad populum et ad infantes, seu eo die baptizatos.
Sermo ccxxv . in die paschae, ii . ad infantes.
Sermo ccxxvi . in die paschae, iii. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxvii . in die paschae, iv. ad infantes, de sacramentis.
Sermo ccxxviii . in die paschae, v. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxix . de sacramentis fidelium, feria ii paschae .
Sermo ccxxx . in diebus paschalibus, i. de versu psalmi cxvii, 24, hic est dies quem fecit dominus.
Sermo ccxxxi . in diebus paschalibus , ii. de resurrectione christi secundum marcum.
Sermo ccxxxii . in diebus paschalibus, iii . de resurrectione christi secundum lucam.
Sermo ccxxxiii. . in diebus paschalibus, iv. de resurrectione christi secundum marcum .
Sermo ccxxxiv . in diebus paschalibus, v. de resurrectione christi secundum lucam .
Sermo ccxxxv . in diebus paschalibus, vi. de eadem lectione evangelii lucae, cap. xxiv, v . 13-31
Sermo ccxxxix . in diebus paschalibus, x. de resurrectione christi secundum marcum et lucam.
Sermo ccxl . in diebus paschalibus, xi. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxli . in diebus paschalibus, xii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxlii . in diebus paschalibus, xiii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxliv . in diebus paschalibus, xv. de eadem lectione evangelii joannis, cap xx, v . 1-18 .
Sermo ccxlv . in diebus paschalibus, xvi. de eadem lectione evangelii, joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvi . in diebus paschalibus , xvii. de eadem lectione evangelii joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvii . in diebus paschalibus, xviii. de alia lectione evangelii joannis, cap. xx, 19-31.
Sermo ccxlix . in diebus paschalibus, xx. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccl . in diebus paschalibus , xxi. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccli . in diebus paschalibus , xxii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo cclii . in diebus paschalibus, xxiii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccliv . in diebus paschalibus, xxv.
Sermo cclv . in diebus paschalibus, xxvi. de alleluia.
Sermo cclvi . in diebus paschalibus, xxvii. de alleluia.
Sermo cclvii . in diebus paschalibus, xxviii . de versu psalmi cxv, 11, omnis homo mendax.
Sermo cclix . in die dominico octavarum paschae.
Sermo cclx . habitus eodem die in ecclesia leontiana, de monitis baptizatorum .
Sermo cclxi . in die quadragesimo ascensionis domini, i . habitus carthagine in basilica fausti.
Sermo cclxii . in die ascensionis domini, ii. habitus in basilica leontiana.
Sermo cclxiii . de ascensione domini, iii.
Sermo cclxiv . de ascensione domini, iv.
Sermo cclxv . de ascensione domini, v .
Sermo cclxvii . in die pentecostes, i .
Sermo cclxviii . in die pentecostes, ii .
Sermo cclxix . in die pentecostes, iii.
Sermo cclxx . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxi . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxii . in die pentecostes postremus . ad infantes, de sacramento.
Classis iii. de sanctis.
Sermo cclxxiii . in natali martyrum fructuosi episcopi, augurii et eulogii diaconorum .
Sermo cclxxiv . in natali martyris vincentii, i .
Sermo cclxxv . in natali martyris vincentii ii.
Sermo cclxxvi . in festo martyris vincentii, iii.
Sermo cclxxix . de paulo apostolo . pro solemnitate conversionis ejusdem, ii.
Sermo cclxxx . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, i .
Sermo cclxxxi . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, ii.
Sermo cclxxxii . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, iii.
Sermo cclxxxiii . in natali martyrum massilitanorum .
Sermo cclxxxiv . in natali martyrum mariani et jacobi .
Sermo cclxxxv . in die natali martyrum casti et aemili .
Sermo cclxxxvi . in natali martyrum protasii et gervasii .
Sermo cclxxxvii . in natalis s. joannis baptistae, qui est viii calendas julii .
Sermo cclxxxviii . in natali joannis baptistae, ii . de voce et verbo.
Sermo cclxxxix . in natali joannis baptistae, iii.
Sermo ccxc . in natali joannis baptistae, iv.
Sermo ccxci . in natali joannis baptistae, v.
Sermo ccxcii . in natali joannis baptistae, vi. in quo disputatur contra donatistas .
Sermo ccxciii . in natali joannis baptistae , vii.
Sermo ccxcv . in natali apostolorum petri et pauli, i .
Sermo ccxcvi . in natali apostolorum petri et pauli, ii .
Sermo ccxcvii . in natali apostolorum petri et pauli, iii.
Sermo ccxcviii . in natali apostolorum petri et pauli , iv.
Sermo ccc . in solemnitate martyrum machabaeorum, i.
Sermo ccci . in solemnitate ss. machabaeorum, ii.
Sermo cccii . in solemnitate martyris laurentii, i .
Sermo ccciii . in natali martyris laurentii, ii.
Sermo ccciv in solemnitate laurentii martyris, iii .
Sermo cccv . in solemnitate martyris laurentii, iv. habitus ad mensam s. cypriani.
Sermo cccvi . in natali martyrum massae candidae .
Sermo cccvii . in decollatione beati joannis baptistae, i .
Sermo cccviii . in eadem solemnitate, ii.
Sermo cccix . in natali cypriani martyris, i .
Sermo cccx . in natali cypriani martyris, ii.
Sermo cccxi . in natali cypriani martyris, iii.
Sermo cccxii . in natali cypriani martyris, iv.
Sermo cccxiii . in natali cypriani martyris, v.
Sermo cccxiv . in natali stephani martyris, i.
Sermo cccxv . in solemnitate stephani martyris, ii.
Sermo cccxvi . in solemnitate stephani martyris, iii.
Sermo cccxvii . de stephano martyre, iv.
Sermo cccxviii . de martyre stephano , v.
Sermo cccxix . de stephano martyre, vi.
Sermo cccxxi . ubi libellum sanati hominis promisit, feria secunda paschae.
Sermo cccxxii . ubi libellum promissum sanati hominis praesentavit, feria tertia paschae.
Sermo cccxxiii . habitus post libellum de sancto stephano.
Sermo cccxxiv . quo augustinus complet partem sermonis mox praecedentis miraculo interrupti.
Sermo cccxxv . in natali viginti martyrum .
Sermo cccxxvi . in natali martyrum .
Sermo cccxxvii . in natali martyrum.
Sermo cccxxviii . in natali martyrum.
Sermo cccxxix . in natali martyrum.
Sermo cccxxx . in natali martyrum .
Sermo cccxxxi . in natali martyrum .
Sermo cccxxxii . in natali martyrum .
Sermo cccxxxiii . in natali martyrum.
Sermo cccxxxiv . in natali martyrum .
Sermo cccxxxv . in natali martyrum.
Sermo cccxxxvi . in dedicatione ecclesiae, i .
Sermo cccxxxvii . in dedicatione ecclesiae, ii .
Sermo cccxxxviii . in dedicatione ecclesiae, iii.
In Quintum Tomum Praefatio.
Aurelium Augustinum cum multis praeclaris dotibus ad obeunda singula Ecclesiae munera instructum fuisse nemo negat, tum praecipue eximium divini verbi praeconem exstitisse, atque ex ejus sacris concionibus ad christianos populos utilitatem rediisse non mediocrem in confesso est. Et sane hoc ita futurum videtur praesensisse Valerius episcopus, quandoquidem illi recens in Hipponensi Ecclesia ad sacerdotium cooptato potestatem, ut Possidius auctor est, Evangelii, praesente se, populo exponendi fecit; quo tempore, eodem Possidio teste, aliud ferebat usus Africanarum Ecclesiarum, in quibus aut omnino nunquam, aut saltem coram episcopis presbyteros e suggestu verba facere non licebat. Judicabat scilicet pius Valerius antiquiorem de grege sibi credito deque ejus commodis promovendis sibi curam esse debere, quam de humana consuetudine, non alio consilio instituta, nisi ut inter ecclesiasticos ministros spectabilior semper emineret episcopus. Cum autem id muneris strenue Hippone regio impleret Augustinus, atque ejus fama longe lateque pervagaretur, exemplo permoti aliquot antistites suos quoque presbyteros publice in ecclesia dicere voluerunt, ipsi interim in auditorum numero considentes. Quin etiam subinde in concilio Carthaginensi Augustinus episcopatum necdum adeptus a Patribus ipsis coram se de fide ac symbolo disputare jussus est, cum biennio ante presbyterum praesente episcopo sermonem habere inauditum esset.
Caeterum episcopatu suscepto, Possidii haec verba sunt, multo instantius ac ferventius, majore auctoritate, non in una tantum regione, sed ubicumque rogatus venisset, verbum salutis aeternae alacriter ac suaviter, pullulante atque crescente Domini Ecclesia, praedicavit. Itaque non apud suos tantum Hipponenses, sed apud Carthaginenses quoque, necnon alios per Africam populos saepenumero concionatus est. Et vero ex iis quibus vita ejus nobilitatur praeclaris gestis, illud vel maximam laudem atque admirationem meretur, quod Caesareae in Mauritania dicendo sese effecisse libro quarto de Doctrina Christiana ipse memorat. Vigebat nimirum in ea urbe immanis consuetudo, a patribus et avis longeque a majoribus tradita, qua non cives tantummodo, verum etiam propinqui, fratres, postremo parentes ac filii lapidibus inter se in duas partes divisi, per aliquot dies continuos certo tempore anni solemniter dimicabant, et quisque ut quemque poterat, occidebat (De Doctrina Christiana, lib. 4, cap. 24, n. 56) . Hunc ille morem tam ferum tamque atrocem, tam crudele atque inveteratum malum, sacrae suae eloquentiae vi sustulit atque abolevit. Cui profecto victoriae parem aliam facundia et efficacia sermonis a celeberrimis oratoribus partam vix unquam reperias.
Erat sane concionatoris adeo perfecti artem concionandi edocere. Hoc ille praestitit eo in libro, quem de Doctrina Christiana, id est, de scientia aliisque doctoris christiani partibus scripsit. Ibi post explicatas prioribus libris germani sensus e Scripturae adytis eruendi regulas, ad extremum dicendi praecepta persequitur; et qui juvenis ante conversionem instituendo oratori profano operam dederat, idem episcopus ac senex studiosius in hanc rem incubuit, ut christianum oratorem erudiret informaretque.
Ex hoc quidem opere cognoscas licet illum concionando non solum ingenio suo facili atque copioso indulsisse, verum etiam artis calluisse regulas, nec corum quibus fit ut veritas pateat, ut veritas placeat, ut veritas moveat, quidquam ignorasse. Quapropter etsi ejus in sermonibus non deprehendas anxiam illam sollicitudinem, qua auditorem docilem prooemio facere, orationem in varia membra dissecare, ac vehementem plenamque affectibus collectionem semper hinc elicere, ut nunc moris est, curaverit: id tamen neque praeceptorum ignorationi, neque necessariae ad illa in usum reducenda industriae tenuitati jure tribuas; sed potius in has causas referre debes, vel quod ut plurimum simplices homilias, hoc est, sermones familiares pastoris ad oviculas, praeceptoris ad discipulos, et quasi parentis ad filios, haberet; vel quod imparatus atque ex tempore verba faceret; vel denique quod non apposite ad captandos hominum rumusculos, sed ad illuminanda ingenia, inflammanda pectora, vitiaque ex animis penitus exscindenda loqui satageret. Hujus rei passim probationes suppetunt perquam illustres. Nam cum aliquando in vinolentiam, quae diebus festis charitatis specie intra ecclesiam frequentabatur, dicere coepisset, corruptelam hanc rursum alio die adhibitis divinis lectionibus, ut Epistola 29, ad Alypium a nobis nunc primum evulgata narratur, usque eo insectatus est, quoad ipsam de moribus hominum funditus evulsam intelligeret. Sed et Vir sanctus quandoque ex intimo quodam animi sensu, quandoque etiam ex fortuitis casibus, quid a se Deus dici vellet, judicabat; tumque relicto eo, quod meditatum attulerat, argumento, in aliud ipso temporis articulo sibi propositum excurrebat. Id tum de se ipso in Serm. 71, n. 8; et 180, n. 4, et 352, n. 1, etc.; tum de ipso Possidius cap. 15 contestatur.
Cum primum concionandi suscepit provinciam, certatim ad eum audiendum catholici haereticique convolabant: tantoque in pretio sermones ipsius habebantur, ut auditores non tantum illos sibi in memoria studerent defigere, sed etiam chartae mandatos domi servare peroptarent. Sic enim hac de re Possidius: Quisquis ut voluit 0011 et potuit notarios adhibens, etiam ea quae dicebantur excepta describebat. Certum est praeterea conciones plurimas ab eodem Doctore, aut nondum pronuntiatas, aut etiam postquam eas jam pronuntiasset, dictatas esse, sive ut ipsas juberet in ecclesia sua recitari, sive ut iisdem alii quoque uti libere possent. Is enim non minus ingeniose quam pie illorum, qui cum populo virtutis suae praelucerent exemplis, alienos sermones recitarent, apologiam scribit. Observat siquidem ipsos nonnisi injuria furti aut plagii nomine postulatum iri, cum bene vivendo, et mores suos ad eam quam praedicant doctrinam quasi ad amussim dirigendo, illam sibi quodam modo propriam efficiant. Verbum Dei, inquit ille, non est ab eis alienum, qui obtemperant ei; potiusque ille dicit aliena, qui cum dicat bene, vivit male. Quaecumque enim bona dicit, ejus excogitari videntur ingenio, sed ab ejus moribus aliena sunt (De Doct. Christ., lib. 4, cap. 29, n. 62) .
Tomus ex Augustinianis decimus his sermonibus partim dictis, partim dictatis, qui per intervalla diversis et temporibus et classibus in vulgus prodierunt, constabat. Eosdem hic exhibemus novum in ordinem distributos, quo et secundum genuinam suam seriem disponuntur, et ab adulterinis omnibus ac supposititiis sejunguntur. Ut autem e tomo decimo ubi legebantur antea, in quintum hunc eos transferremus, longa deliberatione non opus fuit. Etenim cum plerique in Scripturam sacram fuerint habiti, a tractatibus tomi tertii et quarti quibus eadem illa exponitur, quique maximam partem concionum formam prae se ferunt, longius removeri haudquaquam poterant. At vero diutius haesimus dubii, ut illorum ordinem tot jam annorum usu receptum immutare, ac tam multos, quos legitimis insertos Lovanienses loco non moverant, quasi nothos atque alienos rejicere in animum induceremus. Nos sane minime fugiebat, quin ut coeptum feliciter caderet, ardua disceptatio, quaeque multum temporis et meditationis exigeret, esset adhibenda: ac praeterea timendum videbatur, ne criticis spinis, ex quibus plerumque maxima oritur contentionum seges, implicaremur. Verum cum suscepti in Augustiniana opera laboris consilium tria potissimum spectet, quae nobis statim ab initio proposuimus, et hucusque praestare sumus conati, nimirum ut ea mendis expurgentur, meliori ordine quam fuerant digerantur, denique supposititii fetus ab aliorum numero segregentur; nobis non fuit integrum in hoc volumine primam duntaxat officii nostri partem attingere, aliis duabus praetermissis, quas quidem in Sermonibus, ubi et ordo deterior, et major veri falsique confusio, strictioris quam in caeteris libris necessitatis esse negabit nemo.
Quod ad ordinem, quisquis cum novo veterem componere non gravabitur, plurima et gravia ejus vitia nullo negotio deprehendet. Animadvertet Sermones, qui commodius in quatuor classes revocantur, in duodecim, quarum aliae debita aliis argumenta continebant, fuisse distractos. Agnoscet libros, quos vocant, de Verbis Domini, et de Verbis Apostoli, tantummodo partem complecti sermonum eorum, qui ad hosce titulos pertinebant: intelliget Sermones de Festis, cum eos in classes de Tempore et de Sanctis coactos oportuisset, in alias septem aut octo dissipatos; et ex Sermonibus amplius triginta, qui de festis Paschalibus, ut hoc exemplo utamur, inscribuntur, non nisi decem in serie de Tempore inveniri; alios vero, si quis omnes evolvere in animo haberet, inter quinquaginta Homilias, in collectione Sermonum a Parisiensibus additorum, in utraque parte classis de Diversis, ac in posterioribus classibus pervestigandos. Non tamen confusionem hanc miraberis, si consideres eos a quibus istae classes institutae sunt, habere in manibus nequaquam potuisse exemplaria omnium Augustini concionum; quippe quae codicibus ferme innumeris, unde postmodum variis temporibus erutae collectaeque fuerunt, continerentur.
Tres primas classes, nimirum de Verbis Domini, de Verbis Apostoli, et Homiliarum quinquaginta, cum in manuscriptis annorum octingentorum et amplius reperiantur, antiquas esse inficiari non possumus: at eas Augustino aequales, quod volunt nonnulli, haud facile concedemus. Qualis enim eorumdem sermonum sancti Doctoris aetate ordo fuerit, non aliunde certius licet cognoscere, quam ex Indice Possidii, qui classes illas omnino neque memorat, neque sequitur. Harum trium nulla non habet subdititios, quorum aliqui Caesarii Arelatensis episcopi stilum sapiunt.
Classis de Verbis Domini non eodem ordine sermones ubique in vetustis exemplaribus ostendit. Plurima cum editionibus consentiunt, sed non omnia. Hoc ipsum ex locis a Beda, id est, a Floro, excerptis optime conjectarant Lovanienses Theologi: nos vero ipsismet oculis in singulari et exquisito codice ex Colbertina bibliotheca notato 2821, et ab annis, ut minimum, octingentis exarato, ubi eadem illa series cum Flori collectione congruit, et unde non paucos sermones exprompsimus hactenus ineditos, deprehendimus. Germana primae hujus classis inscriptio, cum Flori, tum manuscriptorum bene multorum testimonio comprobata, haec erat, de Verbis Evangelii: quod Augustini nempe commentationes in omne genus locorum e quatuor Evangeliis petitorum complectatur.
Quanquam autem Sermones de Verbis Domini in exemplaribus quibusdam reperire est sine Sermonibus de Verbis apostoli: hos tamen nusquam reperias nisi cum illis ita conjunctos, ut post sexagesimum quartum, quo series de Verbis Domini concluditur, primus de Verbis Apostoli ubique numeretur sexagesimus quintus, secundus, sexagesimus sextus; et sic de caeteris: quorum non omnes de verbis Apostoli, sed partim de Actibus Apostolorum, partim etiam de verbis Petri, Jacobi, ac Joannis, ex Epistolis eorumdem, agunt: ita ut duae illae classes nihil aliud sint quam Sermonum in Scripturam novi Testamenti collectio.
0013 Classis vero quinquaginta Homiliarum semper quidem ab aliis separata invenitur, at non raro numerosior quam in excusis. Siquidem sermones duos, quatuor, aut etiam plures supra quinquaginta exhibet in nonnullis manuscriptis; licet propemodum in omnibus sermones integri, ex iis qui numerum quinquagenarium in vulgatis libris conficiunt, desiderentur. Haec collectio Caesarii temporibus non potest dici antiquior, cum ei tot homiliae ab ipso scriptae inserantur, et plerisque aliarum recapitulationes ab ejusdem stilo non abhorrentes assutae fuerint. Illic Augustiniani sermones ut plurimum truncati sunt, ac brevibus quibusdam exordiis atque epilogis omni auditorum generi accommodatis interpolati. Et certe qui ex his sermonibus non mutili aliis in exemplaribus occurrere, ii planum faciunt hinc locos, quorum lectio minus omnibus conduceret, avulsos esse.
Insequentes classes (exceptis Sermonibus ad Fratres in eremo, quos in tomum proximum distulimus) omnes omnino posterioribus saeculis, tempore videlicet inventae jam typographiae, exortas constat. Classis de Tempore, quam pro vetustissima censores quidam haud ignobiles habent, procul dubio Basileae in editione Amerbachii vulgata anno Mccccxcv ordinata est, idque, uti videtur admodum verisimile, procurante Augustino Dodone de Frisia canonico regulari, cujus imaginem eadem editio Sermonum de Tempore in fronte depictam praefert, his versibus subjectis:
Perlege Sermones communes, lector amice,
Edidit Aurelius quos pater atque decus.
Augustinus eos praesul venerandus et auctor
Filiolis scripsit, protulit atque suis.
Ordine sed nullo, nec enim scripta illa redegit
In numerum aut formam, contiguum vel opus.
Hos modo Sermones collegimus undique sparsos,
Atque hunc congestum pressimus inde librum.
Editionem Basileensem hic significat, ut clarius ostendit carminum series, in qua legitur:
Crede mihi, dices Basileam jure beatam.
Porro e sermonibus 256 quos ea collectio comprehendit, vix sexaginta genuinos quisquam affirmarit.
Classis de Sanctis, quae superiori non est accuratior, simul in eadem editione, necnon haud dubie ejusdem auctoris studio in lucem prodiit.
Postea cum Augustini Opera Parisiis anno quingentesimo trigesimo primo supra millesimum prelo subjecta essent, sermones septemdecim e manuscriptis Carthusiae ad muros Parisienses editi sunt.
Anno MDLXIV Joannes Ulimmerius novum volumen, cui titulum inscripsit de Diversis, constans sermonibus centum triginta duobus quorum non pauci jam excusi fuerant, sed minus castigati atque integri, in vulgus emisit. Inde excerpti unus et quinquaginta sermones postea priorem partem de Diversis constituere, cui post annos duodecim alteram ex aliis sexaginta duobus novis sermonibus adjunxere Lovanienses.
Prodierunt deinde undecim homiliae ex codicibus Carthusiae majoris, quas ab editione anni MDCXIV ad calcem tomi decimi legebamus. Insuper in eadem illa editione tredecim alii e manuscriptis Pithoeanis vulgati sunt. At non ita multo post Jacobus Sirmondus volumen publici juris fecit, quod inter quadraginta sermones, quibus constabat, has tredecim ultimas homilias complectebatur, quas propterea nusquam ultra separatim editas reperimus.
Idem contigit nonnullis minoris pretii Sermonibus, qui sub Augustini nomine partim anno MDCXXXIV, Parisiis a Guillelmo Camerario Scoto ad manuscriptum Andegavensem, partim anno MDCXLIV, Romae a Joanne Baptista Maro ad codices Vaticanos et Barberinos typis excusi sunt. Siquidem eos aliis abs se repertis inseruit Hieronymus Vignerius, atque ex illis omnibus duas classes, alteram in prima Supplementi sui parte, alteram in secunda, confecit.
Haec erat antea sermonum distributio. Unde nemo non intelligat et quam incommoda fuerit, et quam necessario immutanda. Robertus de Bardis, Parisiensis Cancellarius, aliam pulchriorem ac magis ingeniosam instituerat in Collectorio, ut vocat, Sermonum Augustini, nunquam vulgato, quod trecentis annis ab hinc retro elapsis excogitavit, iisdem Sermonibus in quinque partes discretis. In prima parte collecti sunt Sermones de quibusdam gestis et sanctis Veteris Testamenti. In secunda parte, de solemnitatibus et sanctis Novi Testamenti In tertia, de verbis et scripturis Veteris Testamenti. In quarta, de verbis et scripturis Novi Testamenti. In quinta, de ornamentis et impedimentis Ecclesiae sive fidelium, ac de retributionibus ultimis bonorum et malorum. Servatur in bibliotheca Regia manuscriptus unus, quo primae duae istius collectionis partes continentur; et in Colbertina duo, in quibus index Sermonum illarum quinque partium repraesentatur. Caeterum licet Sirmondus in praefatione suorum quadraginta sermonum affirmet, in censendis approbandisque Augustini operibus . . . . . minime contemnendum Roberti suffragium: tamen adulterinos sermones prope innumeros admisit, ut qui in prima Collectorii parte solos legitimos relinqueret, illam tantum non ad nihilum reduceret. Alia vitia, quae a nobis in ejus distributione observata sunt, hic recensere operae pretium non putamus.
0015 Partitionem instituimus multo concinniorem accuratioremque, in qua etiam prae Robertina hoc commodi est, quod propius ab antiqua et vulgata recedit; cum sermones omnes pro varietate argumenti revocet ad hosce quatuor ordines, de Scripturis, de Tempore, de Sanctis, et de Diversis. Addidimus praeterea quintum ordinem Sermonum dubiorum, quod videlicet nullum nisi aperte supposititium in Appendicem rejicere consilium fuerit.
Falsos autem veris diutius confusos relinquere neutiquam licebat: quandoquidem hac in re quotidie tam multi decipiebantur, ut quidam nimis creduli scriptiones Fausti atque aliorum imi subsellii auctorum Augustinianas ducerent; alii contra plus aequo suspiciosi sermones Augustino longe dignissimos aut respuerent, aut suspectos haberent. Sed optimum videtur principia et notas, quibus innixi hoc judicium atque censuram aggressi sumus, declarare, ut hinc statuat unusquisque, num in materia tanti momenti sententiam firmam ac certam ferre potuerimus: tametsi fieri nequeat ut singillatim notas omnes quibus sermonis cujusque censura stabilitur, aperiamus, sed tantum generatim aliquas, easque magis familiares.
Primum omnium stili, quo tantum auctores inter se, quantum homines vultu differunt, rationem habuimus. Hic nempe quod epist 93, n. 39, de Cypriano dixit Augustinus, pari jure licet de ipso pronuntiare: Stilus ejus habet quamdam propriam faciem, qua possit agnosci. Eum sanctus Hieronymus ex stilo, ut idem epistola inter Augustinianas 68 testatur, agnovit. Et Lugdunensis Ecclesia libro de tribus Epistolis, cap. 35, ut probet Hypognosticon ipsi non esse adscribendum, eodem utitur argumento. Verumtamen si nomine stili nihil aliud intelligatur quam dictio, fatendum est illum non semper unum atque aequalem existere in operibus Augustini, sed maxime in sermonibus, quos tanta rerum ac locorum diversitate per quadraginta annos habuit. Inter hos alii ab eo per sacerdotium suum compositi priorum ipsius lucubrationum colorem quemdam referunt, alii ab eodem maturiore jam aetate pronuntiati ad posteriora opera magis accedunt: nonnulli accurate et cum meditatione elucubrati sunt, nonnulli ex tempore fusi: illos extremo Retractationum capite, libro 2, dictatos vocat, hos autem dictos: proindeque aliquos habemus, quales a notariis, dum verba faceret, excerpti sunt, cum alii legantur aeque emendati ac integri atque opera proprii auctoris manu exarata solent esse. Id cum critici quidam non satis advertissent, Sermones primis Augustini annis, ut suo loco observavimus, compositos sancto Doctori abjudicarunt. Ad hujusmodi ergo censuram recte obeundam, praeterquam quod stilus operis dubii ad singula indubitata opera exigendus est, nequaquam vis illa sive spiritus quo stilus quasi animatur, posthaberi debet. Ubique enim agnoscitur Augustinus proprio quodam eloquentiae gravis ac seriae genere, quod sibi lectorum animos subjicit, non lepore comptae atque affectatae elocutionis, sed efficacia quadam judicii, prudentiae, pietatis, honestatis, modestiae, comitatis, aliarumque virtutum, quae passim in ejus oratione adeo fulgent atque emicant, ut ipsius stilum nemo imitatione assequatur. Hic est praecipue Lydius lapis, quo sermones vere Augustiniani probantur; et ad quem Appendicem si quis adhibeat, in eam prope universam cognoscet cadere illud posse, quod de Hypognostico pronuntiatum est: Et sensus ab illius sensu inferior habetur, et modestia atque humilitas morum et sermonum ejus non ibi servatur.
Lugdunensis Ecclesia, cujus haec verba sunt, ibidem aliud indicium addit: Et testimoniis, inquit, ex hebraica translatione, quam beatus Hieronymus edidit, praeter ejus consuetudinem contra illos haereticos utitur: quod ille ex antiqua potius editione facere consuevit. Quod quidem indicium eo longius latiusque protenditur, quod aliam translationem, cum brevi auctoritatem veteris occupasset, constat jam inde a quinto saeculo amplexos esse Salvianum Massiliensem, Eucherium Lugdunensem, Leonem Romanum Pontificem, atque alios. Gregorius cognomento Magnus, qui novam, quam vocat, scribens in librum Job sequitur, epistola ad Leandrum utramque in Ecclesia Romana tunc temporis legi solitam tradit. Sed non multo post nova ubique gentium obtinuit, teste Isidoro, qui non longe ab initio septimi saeculi in libro primo de Divinis Officiis, cap. 12, sic habet: De hebraeo autem in latinum tantummodo Hieronymus presbyter sacras Scripturas convertit, cujus editione generaliter omnes Ecclesiae usquequaque utuntur.
Porro hisce testimoniis Psalterium Hieronymianum ex hebraeo, quod neque in Hypognostico, neque in aliis veterum lucubrationibus reperitur, minime intelligendum est: at solummodo aliae antiqui foederis praecipuae partes. Nihilominus tamen cum Psalterio, in quod commentarios edidit Augustinus, suae propriae lectiones sint, atque ab aliorum haud mediocriter discrepantes, illud quoque satis utiliter in examine nostro adhibuimus.
Cum in praefatione tomi quarti de translatione quam secutus erat Augustinus, a nobis ageretur (qua de re in praefatione tertii, in admonitione super Augustini Speculo, et alibi in genere jam fuerat nonnihil observatum), mentem nostram aperueramus de Vulgatae Psalterio, quod quidem nobis illud ipsum, in quo corrigendo Hieronymus secundam curam rogatu Paulae atque Eustochii susceperat, esse videbatur. Utrum in rem eorum qui Scripturae studio navant operam, futurum sit opinionem nostram confirmare, non definimus: certe committere non possumus, quin viri in litteris humanis et divinis exercitati objectionibus haud contemnendis satisfaciamus.
Dixeramus nusquam in Psalteriis calamo scriptis, quae nobis in manus magno numero venerunt, nisi in Vulgatae, Hieronymiani Psalterii obeliscos atque asteriscos inveniri, atque adeo unum idemque videri Psalterium; 0017 ac eam rem etiam confirmari inscriptione unius e Colbertinis manuscriptis ubi dicitur emendatum a sancto Hieronymo in novo.
Verum nobis occurritur 1 Psalterium in his codicibus exaratum idem atque Vulgatae nequaquam haberi posse, quandoquidem inter se plusquam centum locis differunt, ac eorum non paucae numerantur discrepantiae quae vel magnum habent momentum, vel scriptoribus tribui non possunt. Hanc tantam varietatum multitudinem minime diffitemur; sed minorem esse nequivisse contendimus. Quisquis in evolvendis manuscriptis vel mediocrem laborem impenderit, is ignorare nequaquam poterit rara inveniri exemplaria, in quibus paginarum numerus varietatum sive bonarum sive malarum multitudine non vincatur; et in hujusmodi scriptis codicibus non secus ac quandoque in editis, gravia quaedam occurrere, non modo quae a librariis, ut Hieronymi verbis utamur, dormitantibus aut addita sunt aut mutata; sed etiam a praesumptoribus imperitis emendata perversius (Epist. 123, ad Damasum) . Lucas Brugensis qui sola collegit Romanae correctionis in Bibliis editionis vulgatae jussu Sixti V recognitis loca insigniora, horum plusquam ducenta in solo Psalterio annotavit. Quis vero inde colligat aut codicibus ad quos facta est ea correctio, Vulgatam minime contineri, aut Vulgatam ipsam quae nostris in Bibliis hodie circumfertur, et in qua tot observantur diversitates, non eamdem quae erat Concilii Tridentini tempore existimandam. Denique laudati a nobis manuscripti eam cum Vulgata consensionem prae se ferunt, qua majorem aut frequentiorem non facile in aliis aequalis aetatis exemplaribus reperire sit.
Nobis postea opponitur auctoritas Tridentini Concilii, quod in Sessione IV statuit ut ipsa vetus et Vulgata editio, quae longo tot saeculorum usu in ipsa Ecclesia probata est . . . . pro authentica habeatur: quo loco, ut supponitur, Synodus Vulgatae nomine Italam intelligit, cum nos contra Vulgatam vocemus B. Hieronymi versionem: ac proinde nostra sententia Tridentino Concilio minus bene cohaerere videtur. Ad suspicionem hanc procul amovendam satis quidem esset respondere non versionem Psalterii novam quam ex hebraeo edidit Hieronymus, a nobis Vulgatae nomine designatam, sed eam solam quam ad graecos codices emendavit, quae antea in Italia, saltem in Urbe, ut ex ipsius ad Paulam et Eustochium epistola discimus, in usu erat. Verum aliunde manifestum est a Concilio nihil aliud per Vulgatam intelligi versionem, nisi eam quae legi consuevit in Ecclesia catholica: cujus tametsi plurimas partes Hieronymus transtulerit ex hebraeo (quemadmodum sola testimonia ex hac ipsa ab Augustino, libro 4 de Doctrina Christiana, cap. 7, item libro 5 et 6 Quaest., et libro 7 Locut. in Heptateuchum petita abunde probant) , ea tamen Concilii tempore, quo jam plusquam mille et centum annos numerabat, optimo jure antiqua dici poterat; perinde atque Isidori Hispalensis aetate jam Vulgatae nomen erat adepta, cum ea editione omnes Ecclesiae usquequaque utebantur. Caeterum non sine gravi hallucinatione crederet quispiam idem in Tridentina Synodo et apud veteres per Vulgatae vocem significari. In Synodo ea vox integram utriusque foederis Scripturam latine redditam et nostris contentam in Bibliis denotat: cum apud Hieronymum, epistola 135, ad Sunniam et Fretelam scripta, graecam quamdam Veteris Testamenti versionem signet; epistola vero 101, ad Pammachium, versionem ita vocatam, cum ea nostrae opponeretur.
Quantum ad conjecturam eodem loco a nobis propositam, ejus duae sunt partes: altera, Vulgatam nostram, quam a Psalterio per Hieronymum correcto minime diversam esse probaveramus, potuisse ab ipso, epistola 135, dici versionem ex Hexaplis a se editam, quod illam iisdem exemplaribus consentientem effecisset; epistola vero Paulae et Eustochio scripta versionem tantummodo correctam, quod antiquae verba, quantum in ipso fuerat, retinuisset: altera, forte contigisse ut eadem ipsa versio, cujus certi loci Sunniae et Fretelae negotium facessebant, ex Germania, ubi degebant iidem viri (viros enim Sunniam ac Fretelam dicimus, quod Hieronymi ad illos epistola in codice Colbertino et in Germanensi inscribatur Dilectissimis fratribus,) jam ab his temporibus in Gallias pervenerit. Utramque hanc partem negat Vir eruditus, non alio ductus argumento, quam quia Psalterium Gallicum (quod idem nobis est atque Vulgatum in codicibus antea laudatis comprehensum) ab illa versione summopere discordet. Sufficit ut ei majorem omni exceptione testem Hincmarum producamus, qui epistola ad Ludovicum Germaniae regem, non modo Vulgatae nostrae eam quae ab Hieronymo communis et vulgata dicitur, opponit; sed etiam asserit apud Gallos suo tempore eam versionem, quam idem ille Doctor ad Sunniam et Fretelam scribens exposuit, in usu fuisse. Quapropter in id consentiamus necesse est illas omnes, quae in Psalteriis nostris calamo exaratis exstant, discrepantias vel a librariis, ut supra dicebatur, dormitantibus, vel a praesumptoribus imperitis scaturiisse. Hic Valafridi Strabonis auctoris Hincmaro aequalis locum, ubi Gallos secundum emendationem quam Hieronymus de Septuaginta Interpretum editione composuit, Psalterium cantare testatur (De Reb. Ecclesiast. cap. 25) , conferre supersedemus: nec etiam est animus tot viros doctos, unde causae nostrae non minima fieret auctoritatis accessio, memorare, utputa Jacobum Fabrum et Petrum Pithoeum, quibus omnino persuasum erat Gallicum Psalterium esse illud ipsum quod iterum correxit Hieronymus. Nihil vero nos movet vulgata illa Hieronymi ad Damasum epistola, cujus hoc initium est: Legi litteras Apostolatus tui, poscentes ut secundum simplicitatem Septuaginta Interpretum canens Psalmographum interpretar festinem, quam alius de Psalterio Romano intelligit, alius de Gallicano: haec, inquam, nihil nos movet, utpote quae falsitatem suam aperte prodat.
Jam ad argumentum revertamur. Nobis etiam operae pretium esse visum est studiose Sermonum doctrinam examinare, utrum scilicet cum Augustiniana sive in fidei ac morum dogmatibus, sive in Scripturae expositione 0019 ac usu congrueret: observatis tamen iis capitibus, in quibus aut sententiam, aut loquendi rationem, sicut aliorum ejus operum probat retractatio, mutavit. Quamobrem Sermo 259, verbi gratia, licet in eo sanctorum post resurrectionem in terra sabbatismus ac regnum doceatur, non tamen ex albo Augustinianorum fuit expungendus; quando Vir sanctus libro 20 de Civitate Dei, cap. 7, in ea se fuisse aliquando sententia fatetur. Alibi forsitan quidam hujusmodi locus possit occurrere, quem Augustinus ipse annotasset, nisi morte dum Sermonum suorum retractationem meditaretur esset occupatus.
Accedunt his tempora, loca, personae, negotia, facta, errores, aliaque similia, de quibus in sermonibus disputatur, unde plurima ad statuendam criticen argumenta deprompsimus.
Alia nobis Possidii suppeditavit Indiculus, non quod sermones omnes, quorum inscriptiones ibi leguntur, Augustino putaverimus attribuendos, quasi non posset a multis concionatoribus eadem materia tractari; sed ut ei non ita facile sermones illic minime designatos adscriberemus. Huic indiculo priscum Carthaginensis Ecclesiae Calendarium, quod paucis abhinc mensibus in tomo 3 Analectorum editum fuit, adjungentes minus timide censoria nota confiximus conciones quasdam in certas solemnitates, quarum in neutro mentionem reperias. Tales sunt Litaniarum, sive Rogationum, Conversionis S. Pauli, Cathedrae S. Petri, Annuntiationis Dominicae, Assumptionis B. Mariae, ac similes.
Insuper Bedae ac Flori, quorum testimonia ad conciliandam veris Augustini operibus auctoritatem multum valere non erat ignotum, collectiones in Paulum accurate cum Sermonibus contulimus. Atqui per collectionem Bedae intellectam volumus eam, quae sine controversia ipsius est, neque usquam alibi quam in scriptis codicibus, ubi ejus inscribitur nomine, invenitur. Alia siquidem, quam inter ejusdem opera editam ipsi vulgo adjudicant, Flori diaconi Lugdunensis esse in tomo Analectorum primo demonstratur.
Quid refert hoc loco innumeros manuscriptos quos consuluimus recensere? Horum subsidio quosdam locos, quibus permoti nonnulli Criticorum Augustinum de possessione Sermonum aliquot vere Augustinianorum exegerant, in excusis corrupte legi deprehendimus: contra vero quorumdam aliorum, qui ferebantur ipsius esse, interdum auctores deteximus.
Neque vero nobis satis visum est Augustini codices evolvere manuscriptos: sed praeterea editas aliorum Patrum commentationes examinavimus. Eorum quippe stilum et ea circa quae versantur argumenta attente considerata oportuit, ut quinam sermones ipsis tribuendi essent dignosceremus, et lacinias investigaremus, ex quibus adulterini tractatus consarcinantur. Inter hos enim sunt qui ex Origene, Cypriano, Ambrosio, Maximo, Leone, Fausto, Gregorio Magno, Alcuino, Ivone Carnutensi, atque aliis desumpti sint.
In Homiliario, quod Rabanus a se concinnatum Haistolfo archiepiscopo destinavit, novem sermones, qui nostra in appendice 98, 108, 222, 280, 290, 291, 297, 302, 304 numerantur, totidem verbis invenimus. Id quidem suo loco non tacuissemus, nisi Rabani opera discutere nos praeteriisset.
Multo plus curae adhibitum est in examinando Caesario; quippe qui conciones prope innumeras, quamvis ei nonnisi circiter quadraginta in Bibliotheca Patrum adscribantur, elucubravin Discimus enim ex ejus Vita, ipsum ubi primum ad episcopalem ordinem ascitus esset, translata Apostolorum exemplo in diaconos aliorum ministeriorum cura, totum se praedicationis officio dedisse; ac illud usque adeo cordi habuisse, ut ad Matutinum et ad lucernarium, hoc est, matutinis ac vespertinis horis, verba fecisse non contentus, in dissitas etiam regiones sermones a se comparatos, ut illic recitarentur, deferendos curaret. Longe tamen positis, inquiunt libro 1 ipsius historici, in Francia, in Galliis, atque in Italia, et in Hispania, diversisque provinciis constitutis transmisit per sacerdotes quid in ecclesiis suis praedicare facerent. Iidem similiter nos docent quis ejus stilus fuerit, circa quam materiam potissimum ejus conciones versarentur, quae soleret insectari vitia, et quas prae caeteris virtutes inserere auditorum animis niteretur; ad haec qua charitate et industria infimis sese attemperaret, eorumque gratia familiares ex rebus omnibus comparationes desumeret. Tantam, inquiunt, ei Deus gratiam de se dicendi dedit, ut quidquid oculis videre potuisset, ad aedificationem audientium pro similitudinis consolatione proponeret. Denique praeclaram istam sententiam solitum esse dicere commemorant: Nonnulli rusticitatem sermonum vitant, et a vitae vitiis non declinant.
Huic igitur ingentem sermonum numerum restituimus, partim manuscriptorum librorum, in quibus nomen ipsius praeferebatur, auctoritate; partim multis solidis ac firmis argumentis, quae ex ejus stilo admodum singulari atque ad agnoscendum facili, e doctrina, dicendi formulis, usitatis considerationibus, exordiis, clausulis ac recapitulationibus ipsi propriis, singularibus factis, adjunctis personarum, temporum, locorum, quae nemini nisi eidem apte conveniunt, petita sunt. Omittimus hic ejusdem Regulas ad Virgines, in quibus non raro ipsa verba, quae in Sermonibus, reperiuntur: exempli causa in earum capite 30, perinde ac in Sermone Appendicis 141, n. 2; 270, n. 5, et 273, n. 1, vox Canava pro cella vinaria usurpatur; et earumdem capite 28, Canavaria eam cui hujus ipsius cellae cura demandata est, significat. Verum illud praeterire nequaquam possumus, quod unum ad sermones illos Caesario restituendos sufficeret, eorum videlicet cum Synodis, quibus abs se coactis praefuit, cognatio, necnon in stilo, vocibus ac sententiis perfecta consensio. Hac occasione oratio quam habuit idem praesul in causa Contumeliosi episcopi Regiensis, et quam tomo 1 Conciliorum Galliae edidit Jacobus 0021 Sirmondus, hoc loco ad verbum esset exhibenda: siquidem sermonibus qui eidem a nobis restituuntur, similius nihil inveniri possit. Neque inutile fuerit observare hac in oratione ab eo Faustum Regiensem cum honoris significatione nominari, ut si quis ejus in concionibus aliquam hujus auctoris sententiam deprehenderit, id non miretur.
Caeterum quod Caesarius e Fausti libris mutuatus est, pro nihilo ferme habebitur, si cum iis quae ex aliorum veterum commentationibus decerpsit, comparetur. Legimus in Vita ejusdem, lib. 1, eum cum propter valetudinem jam concionari per se non posset, jubere solitum a sacerdotibus ac diaconis in Ecclesia sua recitari non modo sermones proprios, verum etiam Ambrosii, Augustini et aliorum. Hinc procul dubio breviores illi Sermones prodiere, in quibus praeter exordium et perorationem, quae ipsius characterem referunt, reliqua petita sunt ex Augustino. Exscribebat atque imitabatur lubentius sanctum hunc Doctorem, cujus opiniones tanquam catholicae veritati admodum congruentes praedicat. Ipsius doctrinam omni studio propugnavit, et ex ea secundae Arausicanae Synodi canones constituit: observaturque in 2 libro Vitae illius, ipsum extremo suo morbo inter non modicos quos patiebatur dolores sciscitatum esse quam in proximo esset beatissimi Augustini depositionis dies; et cum imminere commemorationem ipsius didicisset, dixisse: Confido in Domino, quod meum transitum non longe divisurus est ab ipsius: quia, ut ipsi nostis, quantum dilexi ejus catholicissimum sensum, tantum me etsi discrepantem meritis, minime tamen reor distantia longiore depositionis meae diem ab ejus obitus tempore sequestrari.
Porro ejusdem conciones tanti ducebantur, ut quemadmodum ipse ex Augustini, sic ex ipsiusmet sermonibus alii excerperent, unde novi sermones concinnarentur. Hoc profecto homilias Eligii et Rabani cum sermonibus Appendicis nostrae comparando quivis intelliget.
Superest ut quid auxilii nobis ad institutam Sermonum Augustini censuram praebuerint Lovanienses, exponamus. Illi sua in tomum X praefatiuncula admonent se in censendis Sermonibus secutos fere esse judicium doctissimi viri Martini Lipsii: iis qui certo visi sunt esse Augustini,nomen ejus adscripsisse; qui certo deprehensi sunt ipsius non esse, rejecisse in Appendicem: reliquos aut non satis discussos aut ex judicio quorumdam dubiae auctoritatis, inter Augustini Sermones reliquisse, non tamen addito ejus nomine. Ad hanc igitur notam qui potissimum sermones ad examen essent revocandi, cognovimus: et sane consideranti palam fiet, eorum qui a nobis rejiciuntur longe plurimos ex illis esse quos non satis discussos aut dubiae auctoritatis vocant. Praeterea aliorum in Augustinianos Sermones censuras consuluimus, quarum duae praecipuae sunt et accuratiores, altera Simonis Verlini edita an. 1618, altera Bernardi Vindingi an. 1622. Cum autem hi censores omnium sagacissimi nonnullis in locis aberraverint, arrogantiae esset id nos assecutos credere, ut hic nunquam judicio falleremur. Attamen confidimus factum ut nec ullum inter falsos aperte verum, nec ullum inter veros aperte falsum retulerimus. Hoc nobis proposuimus ab initio; et ea propter in sermonibus nondum editis, qui Augustino in manuscriptis adscribuntur, nos praebuimus severiores. Ex eorum numero longe maximo selectos octodecim tantum cum fragmentis aliquot hic adjecimus, in quibus S. Doctoris character, ingenium et doctrina liquido perspicitur et elucescit.