Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Quinto Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Quinto Tomo Continentur.
In Quintum Tomum Praefatio.
Syllabus Codicum Ad Quos Recogniti Sunt Sermones Tomi Hujus Quinti, Et Notae Quibus Codices Indicantur.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Sermones Ad Populum Omnes Classibus Quatuor Nunc Primum Comprehensi. Prima Classe Continentur Sermones De Sc
Classis Prima. De Scripturis.
Sermo II De tentatione Abrahae a Deo
Fragmentum . Quomodo ad Agar et Ismael pertineant haeretici et schismatici.
Sermo IV De Jacob et Esau In festo Vincentii martyris habitus.
Sermo V De luctatione Jacob cum angelo Habitus paulo ante Pascha.
Sermo VI De eo quod apparuit Dominus Moysi in rubo
Sermo VII De lectione Exodi, de rubo in quo flamma erat et rubus non comburebatur
Sermonis VIII , De decem plagis et decem praeceptis,
Sermo X . De judicio Salomonis inter duas mulieres meretrices.
Sermo XI De Elia et vidua Sareptana.
Sermo XIII De eo quod scriptum est in Psalmo
Sermo XIV De versu 14 Psalmi Habitus Carthagine in basilica Novarum, die dominico.
Sermo XV De versu 8 Psalmi Habitus in Regione tertia, in basilica sancti Petri Carthaginensis.
Sermo XVI De eo quod scriptum est in Psalmo
Sermo XVII De eo quod dicitur in Psalmo etc.
Sermo XVIII De eodem versu Psalmi etc.
Sermo XX De versu 12 Psalmi et de versu 5 Psalmi etc.
Sermo XXI De eo quod scriptum est in Psalmo
Sermo XXII De versu 3 Psalmi etc.
Sermo XXIII De versu 24 Psalmi et de visione Dei
Sermo XXV De versiculo 12 Psalmi etc.
Sermo XXVIII De versiculo 3 Psalmi
Sermo XXIX De versu 1 Psalmi Habitus Carthagine, in basilica Restituta, die Pentecostes in Vigiliis
Sermo XXX De verbis Psalmi Et Apostoli, Rom. Contra Pelagianos
Sermo XXXI De verbis Psalmi etc.
Sermo XXXII In Psalmum De Golia et David, ac de contemptu mundi
Sermo XXXIII De versu 9 ejusdem Psalmi
Sermo XXXIV In haec verba Psalmi etc. De cantico novo et vita nova.
Sermo XXXV De eo quod scriptum est in Proverbiis Salomonis, Cap. sec.
Sermo XXXVI De eo quod scriptum est in Proverbiis Salomonis, Cap.
Sermo XXXVIII De verbis Ecclesiastici etc. Et de verbis Psalmi etc. De continentia et sustinentia.
Sermo XXXIX De eo quod scriptum est Ecclesiastici, Et de verbis Apostoli, Tim. etc.
Sermo XLI De eo quod scriptum est Ecclesiastici
Sermo XLII De eo quod scriptum est in Isaia, cap. Et in Psalmo
Sermo XLIII De eo quod scriptum est in Isaia, cap.
Sermo XLIV De verbis Isaiae cap.
Sermo XLV De eo quod in Isaia, cap. scriptum est, Et de Apostolo,
Sermo XLVI De Pastoribus in Ezechiel cap. ab illis verbis, etc., usque, Contra Donatistas
Sermo XLVII De ovibus, in Ezechiel cap. ab illis verbis, etc., usque, Contra Donatistas
Sermo XLVIII De verbis Michaeae prophetae, cap. etc. Deque Psalmo etc
Sermo L De eo quod scriptum est in Aggaeo propheta, cap. Contra Manichaeos
Sermo LI De concordia Evangelistarum Matthaei et Lucae
Sermo LII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc., de Trinitate
Sermo LIII De verbis Evangelii Matthaei, etc. sed de hoc maxime quod dictum est, Cap.
Sermo LIV De eo quod scriptum est in Evangelio Matthaei, cap. et contra, cap.
Sermo LV * . De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.,
Sermo LVI De Evangelio Matthaei, cap. de oratione Dominica, ad Competentes.
Sermo LVII Rursum in Matthaei caput de oratione Dominica, ad Competentes.
Sermo LVIII Item in Matthaei caput de oratione Dominica, ad Competentes.
Sermo LIX Item in Matthaei cap. de oratione Dominica, ad Competentes.
Sermo LX De verbis Evangelii, Matthaei, cap. exhortatorius ad faciendas eleemosynas
Sermo LXI De verbis Evangelii Matthaei etc. Exhortatorius ad faciendas eleemosynas
Sermo LXII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc. Necnon de verbis Apostoli, I Cor. etc.
Sermo LXIII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXIV De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc. Habitus in solemnitate Martyrum.
Sermo LXV De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXVI . De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXVII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXVIII Item de verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXIX De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXX Rursum de verbis Evangelii Matthaei, etc.
Sermo LXXII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXXIII De verbis Evangelii Matthaei, ubi Dominus Jesus parabolas seminantis exponit. Cap.
Sermo LXXIV . De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXXV De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXXVI Rursus in Matthaei cap. de Domino ambulante super aquas maris, et de Petro titubante
Sermo LXXVII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXXVIII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXXX De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc. Ubi de oratione.
Sermo LXXXI De verbis Evangelii Matthaei, ubi admonemur ab scandalis mundi cavere. Cap.
Sermo LXXXII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc. Et de verbis Salomonis, Prov. cap. sec. LXX
Sermo LXXXIII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXXXIV De verbis Evangelii Matthaei, cap.
Sermo LXXXV De verbis Evangelii Matthaei, cap.
Sermo LXXXVI De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo LXXXVII Habitus die dominica, de eo quod scriptum est, Matth. cap.
Sermo XCII De eisdem verbis Evangelii Matthaei, cap.
Sermo XCIII De verbis Evangelii Matthaei, cap. etc.
Sermo XCV . De verbis Evangelii Marci, ubi miraculum septem panum refertur. cap.
Sermo XCVI De verbis Evangelii Marci, cap. etc., deque verbis Joan.
Sermo XCVII De verbis Evangelii Marci, cap.
Sermo XCVIII De verbis Evangelii Lucae, cap. et de tribus mortuis quos Dominus suscitavit
Sermo XCIX De verbis Evangelii Lucae, cap. etc. De remissione peccatorum, contra Donatistas.
Sermo CI De verbis Evangelii Lucae, etc. Cap.
Sermo CII De verbis Evangelii Lucae, Cap.
Sermo CIII De verbis Evangelii Lucae, etc. Cap.
Sermo CIV Rursus in illud Evangelii Lucae, ubi de Martha et Maria. Cap.
Sermo CV De verbis Evangelii Lucae, etc., cap.
Sermo CVI De verbis Evangelii Lucae, etc., cap.
Sermo CVII De verbis Evangelii Lucae, Cap.
Sermo CVIII De verbis Evangelii Lucae, cap. etc., deque verbis Psalmi etc.
Sermo CIX De verbis Evangelii Lucae, etc., deque istis, etc., cap.
Sermo CXI De verbis Evangelii Lucae, ubi regnum Dei dicitur deque eo quod ibi scriptum est, Cap.
Sermo CXII De verbis Evangelii Lucae, etc., cap. Habitus in basilica Restituta
Sermo CXIII De verbis Evangelii Lucae, etc., cap.
Sermo CXIV . De verbis Evangelii Lucae, etc. De remissione peccatorum, cap.
Sermo CXVI De verbis Evangelii Lucae, etc., cap.
Sermo CXVII De verbis Evangelii Joannis, cap. etc. Contra Arianos
Sermo CXVIII De eisdem verbis Evangelii Joannis, etc., cap.
Sermo CXIX De eisdem verbis Joannis, etc., cap.
Sermo CXX De eisdem verbis Joannis, etc., cap.
Sermo CXXI De verbis Evangelii Joannis, etc., cap.
Sermo CXXII De verbis Evangelii Joannis, etc., cap.
Sermo CXXIII De verbis Evangelii Joannis, etc. Cap.
Sermo CXXIV De verbis Evangelii Joannis, etc. Cap.
Sermo CXXVI De verbis Evangelii Joannis, Cap.
Sermo CXXVII De verbis Evangelii Joannis, etc. Cap. necnon de verbis Apostoli, etc., Cor., cap.
Sermo CXXVIII De verbis Evangelii Joannis, etc., cap. deque verbis Apostoli, etc., Galat. cap.
Sermo CXXIX De verbis Evangelii Joannis, cap. etc. Contra Donatistas
Sermo CXXXII De verbis Evangelii Joannis, etc. Cap.
Sermo CXXXIV De verbis Evangelii Joannis, etc., cap.
Sermo CXXXVI . In eamdem lectionem Evangelii Joannis, de illuminatione caeci nati. Cap.
Sermo CXXXVII In Evangelii Joannis caput De pastore, et mercenario, et fure
Sermo CXXXVIII De verbis Evangelii Joannis, etc., contra Donatistas. Cap.
Sermo CXXXIX De verbis Evangelii Joannis, Cap.
Sermo CXLI De verbis Evangelii Joannis, Cap.
Sermo CXLII De iisdem verbis Evangelii Joannis, etc., cap.
Sermo CXLIII De verbis Evangelii Joannis, etc. Cap.
Sermo CXLIV De verbis eisdem Evangelii Joannis, Cap.
Sermo CXLV De verbis Evangelii Joannis, cap. Et de verbis Lucae, cap.
Sermo CXLVI De verbis Evangelii Joannis, etc. Cap.
Sermo CXLVII De eisdem verbis Evangelii Joannis, etc. Cap.
Sermo CL De verbis Actuum Apostolorum, etc. cap.
Sermo CLI De verbis Apostolis, etc., Rom. cap.
Sermo CLII . De sequentibus verbis Apostoli, Rom. et usque ad, etc.
Sermo CLIII De verbis Apostoli, Rom. etc. Contra Manichaeos aperte, et tacite contra Pelagianos
Sermo CLV De verbis Apostoli, Rom. etc., Contra Pelagianos
Sermo CLVI De verbis Apostoli, Rom. etc. Contra Pelagianos
Sermo CLVII De verbis Apostoli, Rom. cap.
Sermo CLVIII De verbis Apostoli, Rom. etc. Contra Pelagianos
Sermo CLIX De verbis eisdem Apostoli, Rom. seu de justificatione: necnon de verbis Jacobi etc.
Sermo CLX De verbis Apostoli, I Cor. cap. Et de versu Psalmi
Sermo CLXI De verbis Apostoli, etc. Cor. cap.
Sermo CLXII . De verbis Apostoli, Cor. cap.
Sermo CLXIII De verbis Apostoli, Galat. cap.
Sermo CLXVI Sermo de verbis Apostoli, Ephes. cap. et Psalmi
Sermo CLXVII De Verbis Apostoli, Ephes. cap.
Sermo CLXIX De verbis Apostoli, Philipp., cap etc. Contra Pelagianos.
Sermo CLXXI De verbis Apostoli, etc. Philipp., cap.
Sermo CLXXII De verbis Apostoli, Thess. cap. Et de operibus misericordiae, quibus mortui adjuvantur
Sermo CLXXIII De eisdem verbis Apostoli, Thess. cap.
Sermo CLXXV De eisdem verbis Apostoli, etc. Tim. cap.
Sermo CLXXVII De verbis Apostoli, etc. Tim. cap.
Sermo CLXXVIII De verbis Apostoli, Tit. cap. Contra rerum alienarum raptores
Sermo CLXXIX De verbis Apostoli Jacobi, Ac de illis ibidem, etc. Cap.
Sermo CLXXX De verbis apostoli Jacobi, etc., cap.
Sermo CLXXXI De verbis Epistolae Joannis, cap. Contra Pelagianos.
Sermo CLXXXII De verbis Epistolae I Joannis, cap. etc. Contra Manichaeos
Sermo CLXXXIII Rursum de verbis Epistolae Joannis, cap.
Classis II. De Tempore.
Sermo CXCVII . De Calendis Januariis, contra Paganos
Sermo CCXI De fraterna concordia, et condonatione offensarum.
Sermo CCXII . Feria secunda post Dominicam quintam Quadragesimae
Sermo CCXIV In traditione Symboli, III.
Sermo CCXVII . De oratione Christi, Joan. cap.
Sermo CCXX Quis mortuus pro nobis. Solemnitas Paschae.
Sermo CCXXI Quod in Genesi dies a luce, nunc a nocte computentur.
Sermo CCXXIV Ad populum et ad Infantes, seu eo die baptizatos.
Sermo CCXXVI Ad populum et ad Infantes.
Sermo CCXXVII Ad Infantes, de Sacramentis.
Sermo CCXXVIII Ad populum et ad Infantes.
Sermo CCXXIX De Sacramentis fidelium, feria II Paschae
Sermo CCXXXI De resurrectione Christi secundum Marcum.
Sermo CCXXXII De resurrectione Christi secundum Lucam.
Sermo CCXXXIII. De resurrectione Christi secundum Marcum
Sermo CCXXXIV De resurrectione Christi secundum Lucam
Sermo CCXXXV De eadem lectione Evangelii Lucae, cap.
Sermo CCXXXVI De eadem lectione Evangelii Lucae, cap.
Sermo CCXXXVII De ultima lectione Evangelii Lucae, cap. XXIV, 37-39 cum refutatione Manichaeorum.
Sermo CCXXXVIII . In diebus Paschalibus, IX. De eadem lectione Evangelii Lucae, cap.
Sermo CCXXXIX De Resurrectione Christi secundum Marcum et Lucam.
Sermo CCXL De Resurrectione corporum, contra Gentiles.
Sermo CCXLI De Resurrectione corporum, contra Gentiles.
Sermo CCXLII De Resurrectione corporum, contra Gentiles.
Sermo CCXLIV De eadem lectione Evangelii Joannis, cap
Sermo CCXLV De eadem lectione Evangelii, Joannis, cap.
Sermo CCXLVI De eadem lectione Evangelii Joannis, cap.
Sermo CCXLVII . In diebus Paschalibus, XVIII. De alia lectione Evangelii Joannis, cap.
Sermo CCXLIX De eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo CCL De eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo CCLI De eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo CCLII De eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo CCLIII De ultima lectione Evangelii Joannis, cap.
Sermo CCLVII . In diebus Paschalibus, XXVIII De versu Psalmi Omnis homo mendax.
Sermo CCLVIII . In diebus Paschalibus, XXIX. Quem dixit ad basilicam Majorem De versu Psalmi
Sermo CCLX Habitus eodem die in ecclesia Leontiana, de monitis baptizatorum
Sermo CCLXI Habitus Carthagine in basilica Fausti.
Sermo CCLXII Habitus in basilica Leontiana.
Sermo CCLXIV . De Ascensione Domini, IV.
Sermo CCLXVI De versu Psalmi etc. Contra Donatistas.
Sermo CCLXXII Ad Infantes, de Sacramento.
Classis III. De Sanctis.
Sermo CCLXXVIII De vocatione apostoli Pauli, et commendatione dominicae orationis
Sermo CCLXXIX De Paulo apostolo
Sermo CCLXXXVIII De voce et verbo.
Sermo CCXCII In quo disputatur contra Donatistas
Sermo CCXCIV De Baptismo parvulorum, contra Pelagianos.
Sermo CCCXXI . Ubi libellum sanati hominis promisit, feria secunda Paschae.
Sermo CCCXXII . Ubi libellum promissum sanati hominis praesentavit, feria tertia Paschae.
Sermo CCCXXIII . Habitus post libellum de sancto Stephano.
Sermo CCCXXIV . Quo Augustinus complet partem sermonis mox praecedentis miraculo interrupti.
Sermo CCXVII . De oratione Christi, Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, ibi sint ipsi. Joan. cap. XVII, 24. Habitus paulo ante Pascha.
1. Christus orat, et dat quod orat. Dominus Christus, qui nos exaudit cum Patre, orare pro nobis dignatus est Patrem. Quid felicitate nostra certius, quando ille pro nobis orat, qui dat quod orat? Est enim Christus homo et Deus: orat ut homo; dat quod orat, ut Deus. Quod autem tenere debetis, ideo totum Patri assignat, quia Pater non de illo est, ipse de Patre est. Fonti unde natus est, totum dat. Sed et ipse fons natus est. Ipse est enim fons vitae. Ergo Pater fons fontem genuit. Genuit quidem fontem fons; sed et generans fons et genitus fons: quemadmodum generans Deus et genitus Deus, unus est Deus. Pater non est Filius, Filius non est Pater, Spiritus sanctus amborum nec Pater nec Filius: sed Pater et Filius et Spiritus sanctus unus est Deus. Aedificamini in unitate, ne cadatis in separatione.
2. Locus bonus, quo nobis migrandum de hoc loco malo. Audistis quid pro nobis oraret, imo quid vellet. Dixit: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, ibi sint ipsi. Volo, inquit, ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum. O domus beata! o patria secura! Non habet hostem, non habet pestem. Securi ibi vivemus, migrare non quaeremus, tutiorem locum non inveniemus. Quidquid hic elegeris in terra, ad timorem eligis, non ad securitatem. Elige tibi locum, dum es in malo loco, id est in hoc saeculo, in hac vita tentationibus plena, elige in hac mortalitate gemitibus et timoribus plena: dum es in malo loco, elige tibi locum, quo migres de malo loco. Non poteris ad locum bonum migrare de loco malo, nisi bene feceris in loco malo. Qualis locus est ille, ubi nemo esurit? Ergo si vis habitare in loco bono, ubi nemo esurit; in loco malo frange panem tuum esurienti. In loco illo beato nemo est peregrinus: omnes in patria sua vivunt. Si ergo vis esse in loco bono, ubi nemo est peregrinus; in loco malo non habentem quo intret, suscipe in domum tuam. Peregrino praebe hospitium in loco malo, ut venias ad locum bonum, ubi hospes esse non possis. In loco bono nemo indiget vestimento: frigus ibi non est, aestus ibi non sunt: utquid tectum, utquid indumentum? Ibi non erit tectum, sed protectio. Ecce et ibi invenimus tectum: Sub umbra alarum tuarum sperabo (Psal. LVI, 2) . Ergo in hoc loco malo praebe non habenti tectum, ut sis in loco bono, ubi habeas tale tectum, ut non quaeras facere sarta tecta: quia non ibi stillat imber. Est perpetuus fons veritatis: sed imber ille laetificat, non humectat: imber iste, ipse est fons vitae. Quid est enim, Apud te est fons vitae (Psal. XXXV, 10) ; et, Verbum erat apud Deum (Joan. I, 14) ?
1084A 3. Bene agendo in loco malo pervenitur ad locum bonum. Dies Quadragesimae. Dies Quinquagesimae post Pascha. Ergo, charissimi, facite bene in loco malo, ut veniatis ad locum bonum, de quo ait qui nobis eum praeparat, Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum. Ascendit praeparare, ut nos ad paratum securi veniamus. Ipse praeparavit: in illo manete. Parva tibi domus est Christus? Jamne passionem ipsius times? Resurrexit a mortuis, et non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9) . Locus malus, dies mali, saeculum hoc. Sed bene faciamus in loco malo, et bene vivamus in diebus malis. Transit locus malus et dies mali: et veniet locus bonus aeternus, et dies boni aeterni: et ipsi dies boni unus dies erunt. Hic enim quare sunt mali dies? Quia transit unus, ut veniat alius. Transit hodiernus, ut veniat crastinus: transit hesternus, ut veniat hodiernus. Ubi nihil transit, unus est dies. Et dies Christus est, et Pater dies: sed Pater dies de nullo die, Filius dies ex die. Commendavit ergo nobis Dominus Jesus Christus in passione sua labores et contritiones praesentis saeculi: in resurrectione sua commendavit aeternam vitam et beatam futuri saeculi. Toleremus praesentia, speremus futura. Ideo in diebus istis dies agimus significantes laborem praesentis saeculi, in jejuniis et observatione conterentes animas nostras; in diebus autem venturis dies significamus futuri saeculi, nondum ibi sumus. Significamus dixi; non, tenemus. Usque ad passionem enim contritio: post resurrectionem laudatio.