IN THRENOS JEREMIAE COMMENTARII.

 PRAEFATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I THRENORUM.

 CAPUT II.

 IN CAPUT II THRENORUM

 CAPUT III. Querimonia, sensus spei et patientiae, confessio, deprecatio.

 IN CAPUT III THRENORUM

 CAPUT IV.

 IN CAPUT IV THRENORUM

 CAPUT V, Supplex observatio in gratiam Juda,

 CAPUT V THRENORUM.

 INDEX Locorum Scripturae,

 EX NOVO TESTAMENTO.

 EX NOVO TFSTAMFNTO

IN CAPUT I THRENORUM.

COMMENTARIUS.

Lamentatio ista secundum quadruplicem alphabetum in quatuor distinguitur partes secundum materiam. Potest enim considerari planctus de ablatione boni, et de praesentia mali, et de comparatione unius ad alterum. Ablatio autem boni duplex est, boni scilicet utilis, et istud deplanetur in capite primo: et boni ad gloriam pertinentis, et illa deplanguntur in capite secundo. In tertio vero deplangitur secundum partes miseria mali praesentis. In quarto vero infelicitas miseriae comparata ad felicitatem praecedentis gloriae deploratur: dicit enim Boetius, quod " extremum genus infelicitatis est, " miserum aliquem fuisse felicem. " Sunt tamen qui dicunt, quod propter mortem Josiae, et translationem. Iechoniae, et obsidionem civitatis, et captivitatem frequentem, quatuor sunt hic alphabeta. Sunt etiam qui dicunt, quod quia nos et mundus de quatuor elementis constitimus: et quia tempus de quatuor consistit, nocte scilicet, die, septimana, et mense: et quia annus de temporibus quatuor consistit, et mundus de quatuor plagis, oportet quod quadruplex sit hic alphabetum. Sed nos de divisionibus quae ex littera trahi non possunt, consuevimus non curare.

Primum caput ubi deploratur destitutio a bono utili, in duas dividitur partes. In prima enim deplangit dolorem per materiam. In secunda, ejusdem doloris ad alios proponit miseriam ad captandam misericordiam, ibi, v. 12: " O vos omnes qui transitis per viam. "

Prima adhuc in duas dividitur. Primo enim dolorem exaggerat. Secundo autem causam meritoriam ejusdem dolo- rls demonstrat, ibi, v. 8: " Peccatum peccavit. "

Adhuc in prima duo facit, scilicet dolorem, et doloris inconsolabilitatem, ibi, v. 5: Facti sunt hostes ejus in capite. " Adhuc prior iiabet duas partes. Plangit enim desolationem, et desolationis ostendit causam et modum, ibi, v. 3: " Migravit Judas. "

In prima duo versus sunt, scilicet desolatio et planctus, ibi, " Plorans ploravit. "

Dicit ergo:

1. ALEPH AdminBookmark

Aleph, quod doctrina interpretatur, eo quod doctrina planctus hic docetur, et spiritualis intelligentia etiam innuitur. Isa. v, 13: Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Deuter. xxxiii, 3: Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius. Unde doctrinam miscebimus cum litterali, causa brevitatis.

" Quomodo sedet. " Quomodo non est admirativum, nec ignorativum, sed motivum ad pietatem et misericordiam. Jerem, li, 41: Quomodo capta est Sesach, et comprehensa est inclyta universae terrae ! Osee, XI, 8: Quomodo dabo te, Ephraim ? protegam te, Israel? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? " Sedet, " habitu plorantis assumpto, et immobilis effecta. Thren. III, 28: Sedebit solitarius et tacebit, quia levavit se super se. Maesti enim est quod solitarius sit: boni enim viri proprium est dolorem cordis amicis non indicare. " Sola, " ut fletibus scilicet satietur, et in secreto a Deo consoletur. Osee, II, 14: Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. Psal. liv, 8: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Bernardus: " Delicata est " divina consolatio, et non datur admit-

" lentibus alienam. O sancta anima, " sola esto, ut illi ex omnibus soli pla" ceas, quem tibi ex omnibus elegisti. " " Civitas, " Jerusalem scilicet, vel Ecclesia, vel fidelis anima. Psal. CXXI, 3: Jerusalem quae aedificatur ut civitas. Matth. v, 14: Non potest civitas abscondi supra montem posita. " Plena populo, " supple, quondam: Jerusalem enim multo frequentabatur habitatore, Ecclesia ministrorum pluralitate, fidelis anima virtutum et meritorum copiositate. Baruch, II, 29: Multitudo haec magna convertetur in minimam inter gentes. Isa. lx, 22: Minimus erit in mille, et parvulus ingentem fortissimam.

" Facta est quasi vidua, " patrono scilicet, regno ac sacerdotio destituta: vel Ecclesia bono pastore destituta, et anima Deo. Osee, iii, 4: Dies multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim. De secundo, IV Reg. IV, 1: Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum. De tertio, Thren. v, 3: Pupilli facti sumus absque patre, matres nostrae quasi viduae. cc Domina gentium, " supple, quondam, tempore quo David gentibus imperabat. II Reg. viii, 2: Factus est Moab David serviens sub tributo. Sic sub bonis patribus reges gentium cervicem inclinabant. Isa. lx, 12: Gens, et regnum, quod non servierit tibi, peribit: et gentes solitudine vastabuntur. II Machab. iii, 1 et 2: Cum sancta civitas habitaretur in omni pace, leges etiam adhuc optime custodirentur, propter Oniae pontificis pietatem, et animos odio habentes mala, fiebat ut et ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent, et templum maximis muneribus illustrarent.

" Princeps provinciarum, " supple, quondam. Multis enim provinciis imperabat Jerusalem. Similiter Ecclesia praedita bonis personis multis imperabat. Luc. XIX, 19: Tu esto super quinque civitates. Psal. VIII, 6: Gloria et honore coronastieum, Domine, et constituisti eum super opera manuum tuarum. " Facta est sub tributo, " Chaldaeorum scilicet litteraliter, et daemonum spiritualiter. Simile est, Exod. v, 8: Mensuram laterum quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam. Genes. xlix, 15: Factus est tributis serviens. IV Reg. xxiii, 33: Et imposuit miliciam terrae centum talentis argenti, et talento auri. Sapientia enim et eloquentia servivit diabolo.

Et patet, quod hic est locus conquestionis primus: dicit enim in quibus bonis fuerit, et in quibus malis nunc sit.

2. BETH AdminBookmark

Beth, domus interpretatur, eo quod domus Dei plangit destructionem: plangit autem boni destitutionem quam enuntiavit, et hoc est:

" Plorans ploravit, " hoc est, continue ploravit, vel plorans intus in corde, ploravit, et in oculis. Thren. II, 18: Deduc quasi torrentem lacrymas per diem et noctem. Jerem. IX, 1: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum ? et plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei. Psal. cxviii, 136: Exitus aquarum, deduxerunt oculi mei. " In nocte, " litteraliter, quia in die ausa non fuit: spiritualiter autem, quia de tenebris peccatorum plangit. Psal, VI, 7: Lavabo per singulas noctes lectum meam, lacrymis meis stratum meum rigabo. Jacob, v, 1: Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quae advenient vobis, Psal. XXIX, 6: Ad vesperum, demorabitur fletus. " Et lacrymae ejus in maxillis ejus, " hoc est, signa lacrymarum: lacryma enim acuta est, et sulcat cilia et genas etiam ad lippitudinem quando frequenter descendit. Job, XVI, 17: Facies mea intumuit a fletu, et palpebrae

meae caligaverunt. Sic fecit Jacob, Osee, xii, 4, ubi dicitur, quod invaluit ad Angelum, et confortatus est, ei flevit et rogavit cum, Isa. XVI, 9: Inebriabo te lacryma mea, Hesebon et Eleale. Hesebon cingulum maeroris interpretatur: Eleale autem consensio, et significat eos qui tristantur in peccato in quo consenserint. In maxilla autem sunt, ut decor vultus immutetur in habitum plangentis. Eccli. xxxv, 18 et 19: Nonne lacrymae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio ejus super deducentem eas ? A maxilla enim ascendunt usque ad caelum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis.

" Non est qui consoletur eam, " Omnes enim ita oppressi sunt amaritudine: a malis enim non recipit Ecclesia consolationem. Osee, XIII, 14 et 15: Consolatio abscondita est ab oculis meis: quia ipse inter fratres dividet. Isa. XXII, 4 et 5: Nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei. Dies enim interfectionis , et conculcationis, et fletuum Domino Deo exercituum in valle visionis, " Ex omnibus charis ejus, " hoc est, quos charo nutrivit affectu et synagoga et Ecclesia. Genes. xxxvii, 35: Congregatis cunctis liberis ejus ut linirent dolorem patris, noluit consolationem accipere. Psal. lxxvi, 3: Renuit consolari anima mea. Matth. ii, 18: Noluit consolari, quia non sunt .''

" Omnes amici ejus spreverunt eam. " Quia veri amici non fuerunt. Eccli. VI, 10: Est amicus socius mensae, ei non permanebit in die necessitatis. Spernunt autem, cum vident humiliatum, in quo nihil nisi gloriam et delicias et divitias dilexerunt. Hoc significatum est, Job, ii, 12, ubi dicitur, quod amici Job levantes procul oculos suos non cognoverunt eum. Non cognoscere enim., spernere est. Job, xxx, 9 et 10: Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium. Abominantur me, et longe fu-giunt a me, ei faciem meam conspuere non verentur. " Et facti sunt ei inimici. " Michaeae, VII, 6: Inimici hominis, domestici ejus. Job, xxx, 21: Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia, manus tuae adversaris mihi. Poeta :

Donec eris felix, multos numerabis amicos: Tempora si fuerint nubila, solus eris.

Est autem hic locos conquestionis decimus quartus. Cum indignatione enim conqueritur: quia ab iis a quibus minime conveniat, male tractetur.

3. GHIMEL AdminBookmark

Ghimel, interpretatur plenitudo: plenitudinem enim mali et desolationis deplorat. Thren. III, 15: Replevit me amaritudinibus ei inebriavit me absynthio. Tangit autem hic duo, scilicet causam desolationis ex parte hostis, et modum ex parte populi desolati, ibi, v. 4: " Viae Sion. "

Dicit ergo: " Migravit Judas, " hoc est, duae tribus, vel in Ecclesia populus confitens et glorificans Dominum. Migravit autem de loco suo in captivitatem. Psal. x, 1: Quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer ? Amos, I, 6: Super tribus sceleribus Gazae, et super quatuor non convertam eum: eo quod transtulerint captivitatem perfectam, ut concluderent eam in Idumaea, Interpretatur Gaza fortitudo ejus: quia fortitudo tentationis et instantia hostis migrare facit et excludi in Idumaeam, hoc est, in carnalem delectationem. Et hoc est quod sequitur: " Propter afflictionem ei multitudinem servitutis. " Afflictio hostis est in fame, gladio, et peste. Fame, spiritualis pabuli destitutione. Gladio tentationis et pu- gnae. Peste, Interioris turpitudinis infectione. II ad. Corinth. I, 8: Supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere, Exod. v, 14: Flagellati sunt qui praeerant operibus filiorum Israel, ab exactoribus Pharaonis. Multitudo autem servitutis est in angariis, et pro angariis, sicut et diabolus angariat hominem ut sibi serviat. III Reg. XII, 14: Pater meus aggravavit jugum vestrum, et ego addam jugo vestro. Pater meus cecidit vos flagellis, ego autem caedam vos scorpionibus. Eccli. xxxiii, 28: Servo malevolo tortura et compedes: mitte illum in operationem, ne vacet,

" Habitavit inter gentes , " non tam loco quam imitatione. Psal. cv, 36 et 37: Commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum: et servierunt sculptilibus eorum. " Nec invenit requiem. " In peccato enim quies non invenitur. Thren. v, 5: Lassis non dabatur requies. Jerem. XVI, 13: Servietis ibi diis alienis die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem.

" Omnes persecutores ejus apprehenderunt eam. " Jerem. ii, 24: Omnes qui quaerunt eam, non deficient: in menstruis suis invenient eam. Nulli enim negat se, ultro se exhibet. " Inter angustias, " Ita enim angustiatur de deferendo peccatum, quod quilibet persecutor comprehendit eam. Propter hoc dicit Apostolus, II ad Corinth. VI, 12: Non angustiamini in nobis: angustiamini autem in visceribus vestris. Proverb. XI, 8: Justus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo.

Hic autem locus est decimus conquestionis, per quem impio et infirmitas et solitudo monstratur.

4. DALETH AdminBookmark

Daleth, tabulatum interpretatur, eo quod tabulatum mirae pulchritudinis quod erat in templo, hic deplangitur, et significat cohaesionem charitatis, quae in personis Ecclesiasticis esse debet.

" Viae Sion lugent, " hoc est, lugere dicuntur, eo quod frequentia turbarum ad templum Dei euntium cum tympanis et choris destitutae sunt. Joel, ii, 17: Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes. Ibidem, v. 12: Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu. Et quod dixit, exponit subdens: " Eo quod non sit qui veniat ad solemnitatem, " tribus scilicet vicibus per annum . Sicut etiam solemnitates Ecclesiae hodie non frequentantur. Isa. XXXIII, 8: Dissipatae sunt viae, cessavit transiens per semitam, irritum factum est pactum, projecit civitates, non reputavit homines. Solemnitas enim Domini in multitudine populi debet esse. Psal. CXVII, 27: Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris.

Et quod dixit in communi, tangit per partes: " Omnes portae ejus destructae. " Per metonymiam: quia Illi qui sedebant in portis, et expedire debebant populum, destructi sunt. Thren. ii, 9: Defixae sunt in terra portae ejus. Portae enim quae introducere debent in Ecclesiam, Praelati sunt, qui destructi per avaritiam sunt et alia peccata. Psal. CVI, 16: Contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit.

" Sacerdotes ejus gementes. " Qui debebant scilicet sanctificare oblationes venientium, hi gemunt oppressi captivitate diaboli. Psal. lxxvii, 61: Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt. Job, XXVI,

5: Ecce gigantes gemunt sub aquis. Sub aquis enim concupiscentiae gemunt, qui gigantes esse deberent. Isa. lix, 11: Quasi columbae meditantes gememus: exspectavimus judicium, ei non est: salutem, et elongata est a nobis.

" Virgines enim squalidae, " Consuetudo erat antiquis quod chori Virginum cum tibia et cithara ad solemnitates venirent. Isa. xxx, 29: Canticum erit vobis sicut nox sanctificatae solemnitatis: et laetitia cordis sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem Domini ad Fortem Israel. Sed nunc squalidae sunt, fatuae, et pinguedine devotionis destitutae. Matth. xxv, 3: Quinque fatuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum. " Et ipsa oppressa amaritudine, " mater scilicet Ecclesia, vel synagoga. Ruth, I, 21: Amaritudine me valde replevit Omnipotens. Ezech. iii, 14: Abii amarus in indignatione spiritus mei.

Glossa: Octavus locus conquestionis est, per quem dicitur factum quod non oportuit, et non factum quod oportuit.

5. ira AdminBookmark

He, interpretatur esse, vel vivere, vel susceptio, et in hoc ultimo sensu concordat: suscepit enim paenam pro peccatis. Isa. xl, 2: Suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis.

Et tangitur hic causa desolationis: primo, ex parte hostis. Secundo, ex parte ablati decoris, ibi, v. 6: " Et egressus, " Tertio, ex parte oppressae civitatis, ibi, v. 7: " Recordata est Jerusalem. "

Dicit ergo: " Facti sunt hostes ejus in capite, " et Jerusalem scilicet in cauda. Deuter. XXVIII, 44: Inimicus tuus erit in caput, et tu eris in caudam. Vel, facti sunt in capite, hoc est, con- tra caput proeliantes, Praelatum scilicet,

vel Ecclesias principales. III Reg. XXII, 31: Non puqnabitis contra majorem vel minorem quempiam, nisi contra regem Israel solum. I Reg. XXXI, 9, Philistiim caput Saul praecisum per totam terram miserunt, ut ab omnibus in exemplum turpitudinis adspiceretur, Zach. XIII, 7: Percute pastorem, et dispergentur oves,

" Inimici ejus locupletati sunt. " Addiderunt enim divitias b onorum. Psal. lxxii, 12: Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo, obtinuerunt divitias, Job, XXI, 7: Impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis: sicut et tyranni ditati sunt de rebus Ecclesiarum. " Quia Dominus locutus est super eam, " ut hoc scilicet fieret ei. Isa. i, 20: Gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est. I Reg. III, 12: Suscitabo adversum Heli omnia quae locutus sum super domum ejus. Super enim notat oppressionem. Propter multitudinem iniquitatum ejus, genere scilicet, specie, et numero. Osee, IV, 2: Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. Jerem, XIV, 7: Multae sunt aversiones nostrae.

" Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem, " quibus potius miserendum erat: et significat simplices de Ecclesia, qui propter peccata Praelatorum disperguntur. Jerem. l, 6: Grex perditus factus est populus meus: pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus. " Ante faciem tribulantis . " In peccatis enim non nisi tribulatio est. Psal. cv, 42 et 43: Tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum: saepe liberavit eos.

6. VAU AdminBookmark

Vau, interpretatur et, quasi omnibus praecedentibus malis istud cumulatum sit et additum. Isa. xv, 9: Ponam super Dibon additamenta. Dibon interpretatur sufficienter intelligens, quia scientia addit in peccato. Luc. XII, 47: Servus qui cognovit voluntatem domini sui et non facit, vapulabit multis, scilicet plagis.

" Et egressus est a filia Sion omnis decor ejus, " Decorem vocat varias dignitates populorum, quibus reverentiae debebantur. Mich. I, 16: Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum: dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te. Jerem. LII, 19, dicitur, quod Chaldaei asportaverunt vasa decoris domus Domini, quotquot aurea, aurea: et quotquot argentea, argentea, I Machab. II, 8: Templum ejus sicut homo ignobilis. Ezech. XVI, 39: Denudabunt te vestimentis tuis, et auferent vasa decoris tui: et derelinquent te nudam, plenamque ignominia.

Et quod metaphorice dixit, explanat subdens: " Facti sunt principes ejus velut arietes. " Aries cornutus cornu veritatis, et cornu virtutis significat in capite Praelati. Isa. lx, 7: Arietes Nabajoth ministrabunt tibi. Nabajoth interpretatur conspicuus ratione. Quales Praelati esse debent, sed. nunc non sunt. " Non invenientes pascua : " quia nec pabulum verbi est apud eos, nec pabulum gratiae. Jerem. XIV, 6: Defecerunt oculi eorum, quia non erat herba. Tunc enim macie destituitur aries, qui non valet ad sacrificium Domini. Malach. I, 14: Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino.

" Et abierunt absque fortitudine, " resistendi scilicet hostibus. Ezech, xiii, 5: Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis, vos scilicet, murum pro domo Israel. Jerem. xlvi, 5: Vidi ipsos pavidos, et terga vertentes. " Ante faciem, subsequentis, " hostis scilicet qui minabat eos tamquam gregem. Habac. I, 15: Totum in hamo sub levavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum.

7. zain AdminBookmark

Zain, interpretatur haec : est enim haec ultio quam omni recordatione peccatorum vidit sibi esse debitam. Mich. VII, 9: Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet.

" Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suae, " conferens scilicet praeteritas afflictiones cum praesentibus, et non videns in praeteritis aliquam esse similem: ista enim omnes excedit. Daniel. xii, 1: Veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse coeperunt. Matth. XXIV, 21: Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. Et hoc in Ecclesia erit tempore Anti-Christi, et in anima paenitentis ex displicentia peccati. Isa. xxxviii, 15: Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae. Recogitatio ergo ista non est nisi ad ampliorem tristitiam. Job, XVII, 2: In amaritudinibus moratur oculus.

" Et praevaricationis, " quam scilicet talem meruit afflictionem: nisi enim praeuaricata esset, in tales paenas non incidisset. Isa. xlviii, 8: Scio quia praevaricans praeuaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te. Jerem. III, 13: Scit iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum praevaricata es. Haec recordatio valet ad peccati displicentiam, et ad afflictionis patientiam: ex hac enim cognoscit se poenae debitricem. Jerem. x, 19: Haec infirmitas mea est, et portabo illam.

". Omnium desiderabilium suorum, quae habuerat a diebus antiquis, " supple, recordata est, ut bona malis conferret, et sciret quod dicitur, Jerem. II, 19: Scito et vide, quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum. Multa enim desiderabilia habuit in. Pro- phetis, in Patriarchis, et in Legislatore, et in Deo. Deuter. xxxii, 7: Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas. Haec recordatio scire facit quanti nocumenti sit peccatum, Isa. lxiii, 7: Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domus Israel, quae largitus est eis secundum indulgentiam suam. Et post pauca, v. 11: Recordatus est dierum saeculi Moysi, et populi sui... Ubi est qui posuit in medio ejus spiritum sancti sui ? Mich. VI, 5: Popule meus, memento, quaeso, quid cogitaverit, scilicet contra te, Balach, rex Moab, et quid responderit ei Balaam, filius Beor, Eccli. XVIII, 25: Memento paupertatis in tempore abundantiae, et necessitatum paupertatis in die divitiarum. Eccli. XI, 27: In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum. Recordata autem est horum desiderabilium, et afflictionis et praevaricationis, " cum caderet populus ejus in manu hostili, " nulla virtute fultus, sed iniquitate in captivitatem traditus. Proverb. v, 22: Iniquitates suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. Act. xxviii, 4: Utique homicida est homo hic, qui cum evasit de mari, ultio non siuit eum vivere. Propter hoc Ecclesia gemit. Job, XXIX, 2 et 3: Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me ? Quando splendebat lucerna ejus super caput meum. " Et non esset auxiliator. " Nullus enim ferre potest auxilium contra Dominum. Job, x, 7: Cum sit nemo qui de manu tua possit eruere.

" Viderunt eam hostes, " laeto scilicet. vultu: laetantur enim de malis hominum. Et hoc est quod sequitur: " Et deriserunt sabbata ejus, " hoc est, sanctificationes ejus: sabbatum enim quod, praecipuum fuit, pro omni sanctificatione ponitur: derisibile autem efficitur,

quando sanctificatio sabbati in pollutio nem convertitur. I Machab. ii, 12 et 13 Ecce sancta nostra, et pulchritudo no stra, et claritas nostra desolata est, e coinquinaverunt eam gentes. Quo erg nobis adhuc viveret I Reg. xvii, 10 Ego exprobravi agminibus Israel hodie Hoc significatum est Judic. XVI, 23, ut capto Samsone Philistiim fecerunt ho stias et convivium. Nostra etiam sabbat derisibilia sunt, quia otium quo debe mus Deo vacare, convertimus in luxun et turpitudinem. I Mach, I, 41: Dies fe sti ejus conversi sunt inductum, sabbati ejus in opprobrium, honores ejus in nihilum. Isa. I, 14: Calendas vestras et solemnitates vestras odivit anima mea, facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens.

Est autem hic locus conquestionis primus,

8. heth AdminBookmark

Heth vita interpretatur, eo quod a vitae principio destitit per peccatum. Sapient. I, 13 et 16: Deus mortem non fecit :... impii autem manibus et verbis accersierunt illam. Joan. i, 3 et 4: Sine ipso factum est nihil quod factum est. In ipso vita erat.

Tangit planctus. istius causam meritoriam, plangens culpam et culpae effectum, ibi, v. 10: " Manum suam misit. " Culpam dupliciter, in actu, et in adhaerentia, ibi, v. 9: " Sordes ejus. "

Dicit ergo: " Peccatum peccavit Jerusalem. " Notat quod continue peccavit intus et extra, et quod antonomastice peccavit grandi peccato, scilicet infidelitatis. Isa. lxiv, 5: Ecce tu iratus es, et peccavimus. In ipsis fuimus semper, et salvabimur. De secundo, in Psal. lxxii, 7: Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. De tertio, dicit Augustinus, quod " infidelitas est peccatum, quo retento

" omnia retinentur peccata: et hoc spe-" cialiter grande peccatum vocatur. " Job, XXXI, 28: Quae est iniquitas maxima, ei negatio contra Deum altissimum. " Propterea instabilis facta est. " Cadit enim de peccato in peccatum. Gregorius: " Peccatum quod citius per poe-" nitentiam non deletur, suo pondere ad " aliud trahit. Instabilis enim omnis " homo est, qui in Deo non fundatur: " sicut aedificium quod non fundatur: in a petra, continue cadit. " Augustinus: " Fecisti nos, Domine, ad te, et inquie-" tum est cor nostrum donec requiescat " in te . " Libido enim in diversis delectabilibus sparsa, instabilem facit. Jerem. ii, 23 et 24: Cursor levis explicans vias suas. Onager assuetus in solitudine, attraxit ventum amoris sui. Hoc significatum est, Isa. XXII, 18: Quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam. In terra enim declivi, plana, et lata pila missa numquam stat. Haec est de qua dicitur, Proverb. vii, 10 et 11: Mulier garrula, et vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis. Jacob. I, 8: Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. " Omnes qui glorificabant eam, " supple, prius, " spreverunt eam, " modo. Et hujus causa est, quod Deus sprevit eam. Psal. LII, 6: Qui hominibus placent, confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Job, xxx, 9: Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium, Psal. CI, 9: Qui laudabant me, adversum me jurabant. Causam autem subdit: " Quia viderunt ignominiam, ejus, " Ignominia enim peccatum est, quod nec nominari debet. I Machab. I, 42: Secundum, gloriam ejus multiplicata est ignominia ejus. Nahum, III, 5 et 6: Revelabo pudenda tua in facie tua, ei ostendam in gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam.. Ei projiciam super te abominationes, et contumeliis te afficiam.

" Ipsa autem gemens, " in omnibus iis malis. Sapient. v, 3: Prae angustia spiritus gementes. " Conversa est retrorsum, " quamvis tarde, hoc est, conversa est ad id quod post tergum habuit, ad Dominum scilicet, quem post dorsum suum projecerat. Joan. xx, 14: Conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem, Isa. xxx, 21: Audient verbum post tergum monentis. Haec est via, ambulate in ea. Osee, ii, 7: Vadam, et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc.

Est autem locus hic conquestionis decimus.

9. TETH AdminBookmark

Teth, quod interpretatur bonum, eo quod omni bono destituta est, quando Deo destituta est. Osee, viii, 3: Projecit Israel bonum, inimicus persequetur eum,

" Sordes ejus. " Tangit peccati adhaerentiam, et hoc est:

" Sordes ejus in pedibus ejus, " supple, adhaerent. Tracti enim per loca sordida, nec pedes purgare licuit. Pedes autem spirituales animae intellectus est ad verum, et affectus ad bonum. Sordes autem infidelitatis et pravorum morum iis pedibus saepe adhaerent. Deuteron. 5: Peccaverunt ei, ei non filii ejus in sordibus. Osee, v, 11: Calumniam patiens est Ephraim,... quoniam caepii abire post sordes. Proverb. xxx, 12: Generatio quae sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis. Ezech. XXIV, 13: Mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis.

Hujus autem causam subjungit " Nec est recordata finis sui. " Concupiscentiis enim excaecata, ad cor redire non potuit, ut videret quod peccatum finem accipit mortem, ut justus retributionem aeternam. Ad Roman VI, 23:

Stipendia peccati, mors. Gratia autem Dei, vita aeterna. Sapient. II, 22: Excaecavit illos malitia, corum, et nescierunt sacramenta Dei, neque mercedem sperauerunt justitiae, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum. Ideo dicitur, Eccli. VII , 40: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis, Psal. lxxii,, 4: Non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum,

" Deposita est vehementer, " a summo gradu honoris ad summam confusionem dejecta. Isa. XXII, 19: Expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te. Apocal. XVIII , 7: Quantum glorificavit se, ei, in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum, " Non habens consolatorem: " falsa enim consolatio est qua sibi peccator blanditur, et spem consolationis amittit, quia in conscientia desolatus est. Tob, v, 12: Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, ei lumen caeli non video ? Sapient. III, 18: Non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem, supple, consolatoriam. Sapient. iii, 11: Infelix et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.

" Vide, Domine, afflictionem meam: " quae tanto major est, quanto consolatione indiget, et non habet. Isa, liv, 11: Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione, " Quoniam erectus est inimicus, " superbe me conculcans sine consideratione. Job, xv, 26: Cucurrit adversus eum erecto collo. Psal. lxxiii, 23: Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper, II ad Thessal. II, 4: Extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur.

Est ergo hic locus conquestionis decimus quartus.

10. IOD AdminBookmark

Iod, quod interpretatur principium, et designat quod patres hi qui aversi sunt a principio, id est, qui novissima similia primis non habent, ideo poenis traduntur. Apocal. ii, 5: Memor esto unde excideris: ei prima opera fac. Thren. v, 21: Innova dies nostros, sicut a principio.

" Manum suam misit hostis ad, omnia desiderabilia ejus. " Manum suam sacrilegam. Desiderabilia autem dicuntur Deo consecrata, ut arca, mensa, vina, et hujusmodi, et in populo principes, juvenes, virgines, sicut etiam decorem Ecclesiae totum collegit diabolus. Isa. x, 14: Sicut colliguntur ova quae derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi. Jerem. li, 34: Replevit ventrem suum teneritudine mea.

Hoc autem probat subdens: " Quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, " hoc est, in oculis ejus. Gentiles enim in Sancta sanctorum ingrediebantur: quod non licebat nisi summo sacerdoti, et semel in anno, sicut dicitur, ad Hebr. IX, 7 . IMachab. II, 8: Sancta in manu extraneorum facta sunt: templum ejus sicut homo ignobilis. Talia etiam videmus in Ecclesia, ubi pessimi et gentiliter viventes, proximi sunt altaribus. " De quibus praeceperas, o Domine, ne intrarent in ecclesiam tuam, " hoc est, ne in numero tuorum haberentur. Deuter. XXIII, 3: Ammonites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini, in aeternum. Ammonites sunt inutiles in opere: Moabites autem ex patre sunt diabolo. Ezech. xliv, 9 : Omnis alienigena incircumcisus corde,,.. non ingredietur sanctuarium meum.''

Et est hic locus conquestionis quartus.

11. caph AdminBookmark

Caph interpretatur manus Dei, de qua exciderunt: quando enim in manu Dei fuerunt, mala non sunt perpessi. Sapient. III, 1: Justorum animae in manu Dei sunt, et non. tanget illos tormentum mortis,

" Omnis populus ejus gemens, " in peccato scilicet et poena. Psal. xxxvii, 9: Rugiebam a gemitu cordis mei. Job, III, 24: Tamquam mundantes aquae, sic rugitus meus. Et gemitus istius subjungit causam: " Et quaerens panem, " hoc est, pabulum mentis et corporis. Matth. IV, 4: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei . Refectio autem corporalis non satiat, et tamen quaerunt illam peccatores. Proverb. VI, 26: Pretium scorti vix est unius panis, hoc est, unius probrosae delectationis. Iste est enim panis canum, de quo dicitur, Matth. xv, 26: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. Job, xxxiii, 20: Abominabilis ei fit in vita sua panis. Est panis absconditus propter turpitudinem. Proverb. IX, 17: Panis absconditus suavior.''

Et tamen de illo pane subdit: " Dederunt quaeque pretiosa pro cibo. " Pretiosam quoque animam et virtutes pretiosas commutat homo in talem cibum. Proverb. IV, 17: Comedunt panem impietatis, ei vinum iniquitatis bibunt. Proverb. VI, 26, cum dixisset: Pretium scorti vix unius est panis: subjunxit: Mulier autem pretiosam animam coepit viri. Homo enim opera meritoria et virtutes in hunc panem commutat, quae pretiosissima sunt. Thren. v, 6:

aegypto dedimus manum, et Assyriis, hoc est, opera meritoria et virtutes, ut saturaremur pane. Hoc est vetus fermentum quod Apostolus a conspersione nova jubet ejici. I ad Corinth. v, 7: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio. Hunc panem avarus continue esurit, et omnia pretiosa in illum commutat. Eccli. x, 10: Nihil est iniquius quam amare pecuniam : hic etenim, animam, suam venalem habet, quoniam, in vita sua projecit intima sua. Iste est cibus pro quo Esau vendidit primogenita . Ad Hebr. XII, 16: Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau, qui propter unam escam vendidit primitiva sua. " Ad refocillandam, animam, " non satiandam. Libido emim non satiat. Proverb. XVI, 25: Venter impiorum insaturabilis. Refocillatio enim est refrigeratio ad tempus, sitientem concupiscentiam ad tempus refrigerans, ut majorem esuriem inducat. Psal. lviii, 7: Famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem. Eccli. xxiii, 24: Homini fornicario omnis panis dulcis, non fatigabatur transgrediens usque ad finem. Hoc enim vilissimum est, aeternam scilicet refectionem in temporalem peccati commutare dulcedinem. Proverb. xx, 17: Suavis est homini panis mendacii: et postea implebitur os ejus calculo. Proverb. xxiii, 3: Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii. Eccli. XXXI, 29: Nequissimo in pane murmurabit civitas, et testimonium nequitiae illius verum est.

" Vide, Domine,, " qui solus cor respicis, " et considera, quoniam facta sum vilis, " et in oculis meis, et in oculis aliorum, dulcem spiritus refectionem in tam vilem cibum commutans. Luc. xv, 16: Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant: et nemo illi dabat. Jerem. ii, 36: Vilis facta es nimis, iterans vias tuas. Vel humilis, hoc est, humilis in oculis meis. II Reg. VI, 22: Ludam, et vilior fiamplus quam factus sum: et ero humilis in oculis meis.

Glossa dicit, quod hic est locus conquestionis quartus.

12. LAMED AdminBookmark

Lamed interpretatur disciplina, vel contritio, quia per contritionem eruditionis accepit disciplinam. Ad Hebr. XII, 11: Omnis disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed, maeroris.

Tangit autem hic doloris demonstrationem, tria dicens, scilicet demonstrationem doloris: effectum consolatoris, ibi, v. 17: " Expandit Sion, " Et impugnationem contra malitiam hostis, ibi, v. 20: " Vide, Domine. "

In primo duo sunt, scilicet invitatio ad attentionem eorum quibus dolor demonstratur: et modus doloris quo quantitas exprimitur, ibi, v. 13: " De excelso. "

Et hoc est:

" O vos omnes qui transitis per viam. " Sancti enim soli transeunt per viam: impii enim in circuitu ambulant. Job, II, 2: Circuivi terram. Peccatores a via declinant. Malach. II, 8: Vos recessistis devia, et scandalizastis plurimos in lege. In mundo mansionem quaerentes, in via stant. Psal. xlviii, 12: Vocaverunt nomina sua in terris suis. Jerem. li, 50: Nolite stare. Soli autem justi veri Hebraei continue transeunt. Ad Hebr. xiii, 14: Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Isa. ii, 3: Docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus. " Attendite " corde, " et videte " oculo: " si est dolor sicut dolor meus ! " Quae Dominum amisi, habitum gratiae perdidi, bonum naturale vitiavi, poenam aeternam promerui. Jerem. viii, 18: Dolor meus super dolorem, in me cor meum maerens. Jerem. II, 19: Scito, et vide quia ma-lum et amarum est reliquisse te Dominum, Deum tuum. Jerem. viii, 21: Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me.

" Quoniam vindemiavit me, " hoc est, devindemiavit me, ut nihil scilicet remaneret. Psal. IX, 13: Vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam. Isa. 5 et 6: Ostendam vobis quid ego faciam vineae meae: auferam sepem ejus, et erit in direptionem: diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem. Et ponam eam desertam. " Ut locutus est Dominus in die furoris sui. " Quia nihil nisi dura loqui poterat propter iniquitates meas. Job, XXI, 30: In die perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.

Locus indignationis est hic decimus tertius.

13. MEM AdminBookmark

Exaggerat hic dolorem, quem demonstrat quatuor modis. Primo, per acerbitatem. Secundo, per convolutionem, ibi, v. 14: " Vigilavit. " Tertio, per destitutionem, ibi, v. 15: " Abstulit. " Quarto, per oppressionem, ibi, v. 15: " Torcular. " Mem interpretatur incendium. Et alludit ei quod in versu sequenti dicitur. Incendium autem est acerbissima tribulatio. Deuter. XXXII, 2: Ignis succensus est in furore meo. Haec tribulatio cor incendit ad compunctionem, Psal. XXXVIII, 4: Concaluit cor meum intra me: et in meditatione mea exardescet ignis. Et compunctum ad devotionem, Psal. XVI, 3: Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. Devotum autem incendit ad charitatem, Luc. XII , 49: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ?

Et hoc est quod dicit:

" De excelso, " coelorum scilicet habi- taculo. Isa. lxvi, 1: Caelum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum, In sanctis enim habitat, Isa. lvii, 15:

In excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum, " Misit ignem in ossibus, " hoc est, in toto robore meo, tam in animae viribus quam in populi fortioribus. Isa. lxvi, 15: Ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigae ejus: reddere in indignatione furorem suum, et increpationem suam in flamma ignis. Per hunc autem ignem purgationis incendit ignem sancti Spiritus ad eruditionem veritatis. Sophon. iii, 8 et 9: In igne zeli mei devorabitur omnis terra. Quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes in nomine Domini, et serviant ei humero uno. Propter quod et ignis illuminat, quia quos per ustivam virtutem purgat, hos per illuminativam virtutem illuminat. Jerem. xx, 9: Factus est sermo Domini in corde meo quasi ignis exaestuans, claususque in ossibus meis, ei defeci, ferre non sustinens.

Unde sequitur: " Et erudivit me, " extra ruditatem ponendo, ut me et eum cognoscam. III Reg. xviii, 24: Deus qui exaudierit per ignem, ipse sit Deus. II. Machab. I, 22: Tempus affuit quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur. Sic eruditi sunt Apostoli carnali affectu consumpto in eis. Act. ii, 3: Apparuerunt Apostolis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum Spiritus sanctus.

" Expandit rete pedibus meis, " captivitatis scilicet, qua me retraxit a cursu concupiscentiae et iniquitatis. Jerem. VIII, 6: Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad praelium. Habac. I, 16: Traxit illud in sagena sua, ei congregavit in rete suum. Eccle. IX, 12: Sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines intempore malo.

Matth. xiii, 47: Simile est regnum caelorum, sagenae missae in mare, ei ex omni genere piscium congreganti. " Convertit me retrorsum, " ut ad eum redeam quem reliqueram. Lue. xv, 18: Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in caelum, et coram te. Baruch, IV, 28: Sicut fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum.

" Posuit me desolatam, " hoc est, quia me desolatam cognoscam. Psal. lvi, 3 et 4: Renuit consolari anima mea: memor fui Dei, ei delectatus sum. Desolatum enim se scit, qui consolari a mundo non quaerit. Isa. iii, 26: Maerebunt atque lugebunt portae ejus, ei desolata in terra sedebit. Portae dicuntur sensus, qui consolationibus sensibilibus claudentur. " Tota die maerore confectam. " Maerore conficitur, cujus maeror semper augetur: et ex hac confectione peccatum deletur. Gregorius in Dialogis: " Maeror quem quotidie patior, et " milii per augmentum novus est, et per " assuetudinem vetus. " Joan. XVI, 20: Vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.

Est autem hic locus conquestionis quintus.

14. NUN AdminBookmark

Nun concessio interpretatur: significat autem quod quando peccatori conceditur voluntas ejus, tunc peccata in multum convolvuntur et aggregantur. Isa. lviii, 6: Dissolve colligationes impietatis.

Et hoc est quod sequitur:

" Vigilavit, " hoc est, evigilavit, " jugum iniquitatum mearum in manu ejus, " Jugum iniquitatum, intransitiva locutio est, hoc est, iniquitas quae est jugum. Dicitur autem jugum propter reatum quo ligat ad paenam. Eccli. xl,

1: Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam. Eccli. XXVIII, 24: Jugum illius, jugum ferreum est, et vinculum illius vinculum aereum est. Hoc jugum in manu vindictae Domini est. Isa. IX, 12: Manus ejus extenta. Sed dormire videtur, quando Dominus dissimulat: vigilat autem, quando Dominum dormientem clamore suo excitat. Psal. lxxvii, 65: Excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino, ei percussit inimicos suos. Et hoc est quod sequitur: " Convolutae sunt , " et multo tempore complexae in unum, ut omnibus sic cumulatis justior sit vindicta. II Machab. VI, 14 et 15: Non enim, sicut in aliis nationibus, Dominus patienter exspectat, ut eas, cum judicii dies advenerit, in plenitudine peccatorum puniat: ita et in nobis statuit, ut peccatis nostris in finem devolvitis, ita demum in nos vindicet. Sic autem convolutae imponuntur collo, et hoc est: " Et impositae collo meo. " Per collum enim respiratio est, ut spiritum vitae praefocent. Psal. XXXVII, 5: Sicut onus grave gravatae sunt super me. Oratio Manassae, in fine: Incurvatus sum multo vinculo ferreo,.., et non est respiratio mihi. Proverb. xxii, 15: Stultitia colligata est in corde pueri, istud est quia hos, hoc est, bovinus homo trahitur ad labores diaboli. Eccli. XXVI, 10: Sicut bonum jugum quod movetur, ita et mulier nequam. Mulier nequam est nequam anima concupiscentiis emollita. Propter hoc Sanctus dicit, in Psal. II, 3: Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum.''

Et quia labores diaboli difficiles sunt, ideo sequitur:

" Infirmata est virtus mea. " Sapient. v, 7: Lassati sumus in via iniquitatis ei perditionis, et ambulavimus vias difficiles, Psal. xxx, 11: Infirmata est in paupertate virtus mea, ut scilicet non sufficiat ad bonum agendum. Et causam hujus subjungit: " Dedit me Dominus in manu, " hoc est, permisit me dari, diaboli scilicet vel peccati. Job, IX, 24: Terra data est in manus impii. " De qua non potera surgere, " supple, propria virtute: manus enim Domini erigere quemlibet potest. Psal. lxxvii, 39: Homo est spiritus vadens et non rediens. Job, VII, 9: Qui descenderit ad inferos, non ascendet, supple, per seipsum.

Locus conquestionis est hic sextus, quia cum a Domino bonum exspectaret, in summas decidit miserias.

SAMEGII AdminBookmark

Samegh adjutorium interpretatur, quod scilicet omnino sublatum est, quia quem Deus non adjuvat, nullus adjuvare potest. Psal. lxxxvii, 5: Factus sum sicut homo sine adjutorio. Eccli. LI, 10: Respiciens eram ad adjutorium hominum, et non erat.

"Asblulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei. " Magnifici sunt magna dantes, et magna expendentes, et in magnis semper ambulantes, sicut sunt principes saeculi, et Ecclesiarum et sy nagogae, quos Dominus semper de medio aufert. Isa. x, 12: Visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum ejus. De medio autem aufert. In medio enim sunt, ut omnia extrema ad se trahant, non ut aliis aequentur. Job, i, 6, et II, 1: Affuit inter eos et etiam Satan. Auferuntur autem de medio per mortem, vel damnationem, vel per humiliationem. Baruch, III, 16: Ubi sunt principes gentium,, et qui dominantur super bestias, quae sunt super terram ? Et post pauca, v. 19: Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt, Isa, II, 11:

Oculi sublimes hominis humiliati sunt, ei incurvabitur altitudo virorum. " Vocavit adversum me tempus, " quod siclicet mihi dedit in poenitentiam, et mihi revocat in testimonium condemnationis. Job, XXIV, 23: Dedit ei Deus locum paenitentiae, et ille abutitur eo in superbia. Deuter. xxxii, 35: Juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora. Isa. XXIX, 1: Additus est annus ad annum: solemnitates evolutae sunt. In solemnitatibus enim gaudium est: modo autem venitur ad tristitiam. " Ut conterat electos meos. " Electi enim malorum praecipui sunt in malis. Exod. xv, 4: Electi principes ejus submersi sunt in Mari rubro. Osee, IX, 16: Interficiam amantissima uteri eorum.

Hic est quartus conquestionis locus,

16. AIN AdminBookmark

Ain interpretatur oculus: et alludit ei quod statim dicetur: " Idcirco ego plorans , " Psal. cxviii, 136: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei. Job. XVII, 7: Caligavit ad indignationem oculus meus.''

" Torcular calcavit Dominus. " Metaphorice loquitur de dolore compressio, in quo summa et ima in medio comprimuntur, ut in illo confringantur tanquam praelo. Et hoc est quod dicit: " Torcular calcavit Dominus, " qui pondere suo multum premit. Job, xxiii, 6: Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suae mole me premat. Matth. XXI, 44: Super quem ceciderit lapis iste, conteret eum, Unde dicit quod calcavit, sicut uvae calcantur ad. expressionem, ut omne dulce, omne saporosum effluat, acini vacui relinquantur. Isa. lxiii, 3: Torcular calcavi solus,et de gentibus non est vir mecum. Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea. " Virgini, filiae Juda, " hoc est, ad nocumentum regni duarum tribuum, quae ideo virgo dicitur, quod a Sennacherib defensa fuit ne devirginaretur. Isa. XXXVII, 22: Despexit te et subsannavit te, virgo filia Sion: post te caput movit, filia Jerusalem. Significat autem Ecclesiam, quae virgo esse debet. II ad Corinth. XI, 2: Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Hanc comprimit Dominus praelo poenitentiae, ut impurum a puro separetur. Jacob. I, 12: Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae.

" Idcirco ego plorans. " Psal. xli, 4: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte. " Et oculus meus deducens aquas. " Abundantiam notat lacrymarum, ut criminis maculas lavare possit. Luc. vii, 38: Ccepit rigare pedes ejus. Et causam fletus subjungit: " Quia longe factus est a me consolator, " hoc est, Dominus qui solus consolari potest, quem per peccatum longe mihi feci. Isa. LIX, 2: Iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem, ejus a vobis, ne exaudiret. Marc. II, 20: Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt. " Convertens animam meam, " a dolore scilicet ad laetitiam, quia ipse solus facere potest. Joan. XVI, 20: Tristitia vestra vertetur in gaudium. Isn. lxvi, 13: Ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini.

" Facti sunt filii mei perditi. " Propter quod et ploro. Malo exemplo enim interfecti sunt. Osee, IX, 13: Ephraim educet ad interfectorem filios suos, Psal. cv, 37: Immolaverunt filios suos, et filias suas daemoniis. Filii enim opera significant. " Quoniam invaluit inimicus, " sicut, heu ! in toto mundo vide- tur. I Machab. II, 49: Nunc confortata est superbia, et castigatio, et tempus eversionis, et ira indignationis. Deuteron. xxviii, 25: Tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos.

Est autem septimus hic indignationis locus.

17. phe AdminBookmark

Phe interpretatur oris: ore enim clamare non sufficit: et ideo manus extendit, ut dicit Glossa, Psal. lxv, 17: Ad ipsum ore meo clamavi. Tangit autem hic supplicationem, ut flectat ad misericordiam tripliciter: scilicet supplicando: peccatum confitendo, ibi, v. 18: " Justus est Dominus. " Amicorum destitutionem allegando, ibi, v. 19: . " Vocavi amicos meos. "

Dicit ergo: " Expandit Sion manus suas, " scilicet ad omnes ut misereantur. Jerem. IV, 31: Vox filiae Sion intermorientis, expandentis que manus suas: Vae mihi, quia de fecit anima mea propter interfectos ! Vel expandit ad Dominum in oratione. I ad Timoth. ii, 8: Levantes puras manus sine ira et disceptatione. " Et non est qui consoletur eam. " Osee, xiii, 14: Consolatio abscondita est ab oculis meis.

" Mandavit Dominus adversum Jacob, " Non enim posset esse nisi de mandato suo. Ad Roman, XIII, 1: Non est potestas nisi a Deo. Sapient. xviii, 16: Durus debellator insimulatum imperium tuum portans. Et quia mandavit, ideo sequitur: " In circuitu ejus hostes ejus. " Job, xxx, 14: Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt.

" Facta est Jerusalem, " quae quondam munda et sanctissima fuit, " quasi polluta menstruis inter eos, " hoc est, abominabilis sicut menstruata. Isa. lxiv, 6: Facti sumus ut immundus om-nes nos, et quasi pannus menstruatae universae justitiae nostrae. Quia etsi aliquid justum videmur habere, hoc ipsum torpore et negiigentia ita infectum est et forte turpibus cogitationibus, quod ab oculis mundissimi Domini immundum reputari necesse est. Job, IX, 30 et 31: Si lotus fuero quasi aquis nivis, ei fulserint velut mundissimae manus meae, tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea. Jerem. ii, 24: Qui quaerunt eam, non deficient: in menstruis ejus invenient eam. Et est hic locus quartus conquestionis.

18. sade AdminBookmark

Sade interpretatur justitiae: et est confessio justitiae divinae in ultione. Psal. x, 8: Justus Dominus, et justitias dilexit, aequitatem vidit vultus ejus. Item, Psal. cxviii, 137: Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Tob. III, 2: Omnia judicia tua justa sunt.

Et hoc est: " Justus est Dominus. " Deuter. XXXII, 4: Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus. Jerem. XXXIII, 16: Hoc est nomen, quod vocabunt eum, Dominus justus noster. "Quia os ejus ad iracundiam provocavi, " hoc est, sermonem oris, non obediendo et contradicendo. Josue, IX, 14: Os Domini non interrogaverunt. Vel, os Domini prophetae sunt, quibus contradixerunt. Jerem. xv, 19: Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Isaias propter hoc dicit; I, 20: Os Domini locutum est: et qui verbo Domini contradicit, ori Dei contradicit: quia propter hoc Dominus provocatur. Osee, iv, 4: Populus tuus, sicut hi qui contradicunt sacerdoti. Et statim sequitur, v. 5: Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum, falsus scili- cet propheta. Nihil tam displicet Deo sicut contradicere verbis suis. Unde, Psal. XCIV, 8: Si vocem ejus audieritis , nolite obdurare corda vestra.

" Audite, obsecro, universi populi, " ut omnes accipiatis exemplum obediendi per poenas meas, ne vobis propter inobedientiam similiter accidat. Deuter. 1: Audite, eaeli, quae loquor, audiat terra verba oris mei, III Reg. XXII, 28: Audite, populi omnes. Psal. lxxvii, 1: Attendite, popule meus, legem meam: inclinate aurem vestram in verba oris mei. " Videte dolorem meum, " ne in similes poenas incidatis. Luc. xiii, 5: Si non paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis. Luc XVI, 28: Ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. Propter hoc, Numer. xxv, 4: Iratus Dominus ait ad Moysen: Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israel. Publice enim punitus terrorem incutit aliis. Plato enim dicit, quod " ho-" mines magis terrentur poenis, quam " amore virtutis ad bonum provocentur. "

Et explanat dolorem per materiam: " Virgines meae, " hoc est, virginales animae, " et juvenes mei, " hoc est, mentes florentes virtute, et semper juvenes existentes, " abierunt in captivitatem, " a rege confusionis captivati et litteraliter, et spiritualiter. Psal. lxxvii, 63: Juvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt lamentatae. Tamen est aetas quae per dissolutionem a multis peccatis irretitur. Propter quod et Roboam subversus est, consilium sequens juvenum: et dicitur, quod illi juvenes nutriti secum fuerant in deliciis , et ideo nihil nisi concupiscentiam cogitaverunt. Proverb. VII, 7 et seq: Considero vecordem juvenem, qui transii per plateam juxta angulum, et prope viam domus illius graditur: in obscuro, advesperascente die, domus illius, scilicet garrulae, mulieris. De virginibus autem dicitur, Genes. XXXIV, 1 et 2, quod egressa est Dina, filia Liae, ut videret mulieres regionis illius. Quam cum vidisset Sichem, filius Hemor, Hevaei, princeps terrae illius, adamavit eam: et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem. Job, XXXI, 1 et 2: Pepigi faedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine. Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et haereditatem Omnipotens de excelsis, ''supple, si de virgine cogitarem.

Est autem hic indignationis locus octavus.

19. COPH(p)

Coph vocatio interpretatur, et significat vocationem et invocationem amicorum quorum nullus exaudivit. Job, v, 1: Voca si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere. Quasi dicat: Omnes offendisti, et ideo nullus te vocantem exaudit.

" Vocavi amicos meos. " Eccli. VI, 8: Est amicus socius mensae, et non permanebit in die necessitatis. Et est idem vocavi quod invocavi. Et amicos vocat aegyptios, et Assyrios, quibus confoederata fuit. Thren. v, 6: aegypto dedimus manum, et Assyriis, ut salvaremur pane. Amici etiam saeculares falsi amici sunt, et in tempore necessitatis non subveniunt: et propter hoc sequitur: " Et ipsi deceperunt me, " blanditiis labiorum decipientes. Job, XVI, 21: Verbosi amici mei: ad Deum stillat oculus meus. Isa. iii, 12: Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, ei viam gressuum tuorum dissipant. Eccli. VI, 9: Est amicus qui convertitur ad inimicitiam, et est amicus qui odium et

AdminBookmark

rixam, et convicia denudabit. Talis amicus est diabolus et mundus.

In quo autem deceperunt, subdit: " Sacerdotes mei, " quibus reverentia propter ordinem debebatur, " ei senes mei, " quibus propter canitiem honor exhibendus fuerat, " in urbe consumpti sunt, " fame scilicet et peste: sicut etiam in Ecclesia sacerdotes destituti gratia sacramenti, et senes destituti consilio Dei, consumuntur. Jerem. xxiii, 11: Propheta namque et sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum. Thren. v, 14: Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium. Daniel. xiii, 52: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua. Isa. lxv, 20: Peccator centum annorum maledictus erit.

Quae vero sit causa consumptionis, subjungit: " Quia quaesierunt cibum sibi, " qui non simplex cibus est, sed refectio concupiscentiis eorum conveniens. Numer. XI, 4 et 5: Quis dabit nobis ad vescendum carnes ? Recordamur piscium quos comedebamus in aegypto gratis: in mentem nobis veniunt cucumeres, et pepones, porrique et cepe, et allia, " quae sine lacryma-" tione (ut dicit Bernardus) comedi non " possunt, et tamen a carnalibus de-" siderantur. " Et hoc est quod sequitur: " Ut refocillaret animas suas, " hoc est, animalitates. I ad Corinth II, 14: Animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei: stultitia enim est illi. Et dicit, refocillaret: quia concupiscentia insatiabilis est. Psal. lxxvii, 18: Tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis. Tales enim per iram destruit Deus carnalia spiritualibus praeponentes. Psal. lxxvii, 30 et 31: Adhuc escae eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos. Est hic quartus locus conquestionis.

20. RES AdminBookmark

Res capitis vel caput interpretatur: eo quod infirmitas corporis tota descendit a capite. Habacuc, iii, 13: Percussisti caput de domo impii. Jerem. VI, 13: A minore usque ad majorem omnes avaritiae student. Amos, IX, 13: Avaritia enim in capite omnium.

" Vide, Domine, quoniam tribulor. " Vide autem oculo misericordiae. Psal. CXIX, 1: Ad Dominum, cum tribularer, clamavi. Vide autem dicit, quia visam tribulationem relevare consuevit. Exod. iii, 7 et 8: Vidi afflictionem populi mei in aegypto, et clamorem ejus audivi: descendi ut liberem eum. Sic respexit Petrum, et a peccato abnegationis liberavit . Hic respectus etiam ipsum cum suis in tribulatione posuit. Isa. lxiii, 9: In omni tribulatione eorum non est tribulatus. Psal. xc, 15: Cum ipso sum in tribulatione. " Conturbatus est venter meus, " hoc est, affectus. Psal. xxx, 10: Conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus. Vel, venter Ecclesiarum turbatur ex. dissensione clericorum vel subditorum, sicut venter Rebeccae. Genes. xxv, 22: Collidebantur in utero ejus parvuli.

" Subversum est cor meum, " hoc est, intima animae meae, ita quod nec motum habeo ad verum per consilium, nec motum per virtutem ad bonum. Job, xxx, 16: In memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis. Psal. xxxvii, 11: Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea, ei lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum . Osee, XI, 8: Conversum est in me cor meum, pariter conturbata estpoenitudo mea. " Quoniam amaritudine plena sum, " ita quod nihil in me dulce est. Thren. iii, 15: Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absynthio. Proverb. xxiii, 32: In novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.

Unde autem causetur hoc, subdit: " Foris interficiet gladius, " hostis scilicet et persecutoris. Tob. ii, 3: Nuntiavit ei, filius scilicet Tobiae patri suo, unum ex filiis Israel jugulatum jacere in platea. Gladio enim in platea interficitur, quia malo exemplo occiditur. II Paralip. xx, 23: In semetipsos versi, mutuis concidere vulneribus . " Ei domi mors similis est, " destitutione scilicet, fame et peste. Deuter. XXXII, 25: Foris vastabit eos gladius, et intus pavor. Ezech. IV, 16 et 17: Ecce ego conteram baculum panis in Jerusalem: et comedent panem in pondere et in sollicitudine, et aquam in mensura et in angustia bibent, ut deficientibus pane et aqua, corruat unusquisque ad fratrem suum, et contabescant in iniquitatibus suis.

Est autem hic locus conquestionis decimus quintus, vel quintus: et melius quintus, quia singula incommoda quasi prae oculis ponit.,

21. SIN AdminBookmark

Sin dentes vel dentium interpretatur: quia dolor dentes commovit ut exciderent. Est enim naturale ut homini arefacto fame et tristitia decidant dentes. Thren. iii, 16: Fregit ad numerum dentes meos, cibavit me cinere.

" Audierunt quia ingemisco ego, " supple, inimici mei. Psal. VI, 7: Laboravi in gemitu meo. " Et non est qui consoletur me. " Psal. lxviii, 21: Sustinui qui simul contristaretur, et non fuit: et qui consolaretur, et non inveni, etc, eo quod veram consolatorem offenderem.

Et quod dicit, subjungit apertius: " Omnes inimici mei audierunt malum meum, " patula scilicet aure. Sapient. I, 10: Auris zeli audit omnia. " Laetati sunt, " tam daemones quam homines. Eccli. XII, 8: Non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus. Et, ibidem, v. 17: Si incurrerint tibi mala, invenies eum, scilicet inimicum, illic priorem. II Reg. i, 20: Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis, ne forte laetentur filiae Philistiim, ne exsultent filiae incircumcisorum. " Quoniam tu fecisti, " id est, fieri permisisti. Amos, iii, 6: Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit ?

" Adduxisti diem consolationis, " jam scilicet in praeordinatione praescientiae, et adduces in opere, quando scilicet redimes a captivitate. Isa. lxvi, 13: Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos. Tristitia enim mea convertetur in gaudium. " Et fient similes mei. " Me enim consolato deprimes illos, sicut factum est in Babylone. Sapient. xii, 22: Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus judicantes: et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam.

Et est hic secundus indignationis locus: ostendit enim ad quem res ista praecipue pertineat, hoc est, ad ipsum Dominum, qui in suis despicitur: et ad eumdem locum sequens versus refertur, qui tamen etiam ad decimum quintum locum indignationis referri potest, maxime propter illud quod dicit, " Vindemia eos. "

22. THAU AdminBookmark

Thau signa interpretatur. Petit enim signari ad salutem, ut per poenitentiam salutem stabilem consequatur. Thau (n) enim figura crucis est. Ezech, IX, 4: Signa Thau super frontes virorum gementium, et dolentium super cunctis abominationibus, quae fiunt in medio ejus. " Ingrediatur omne malum eorum coram te, " quod scilicet mihi intulerunt. Psal. lxxviii, 11: Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum. Genes. XXXI, 12: Vidi omnia quae fecit tibi Laban. " Et vindemia eos, sicut vindemiasti me. " Ita ut nec surculus remaneat. Apocal. XIV, 18: Mitte falcem tuam acutam., et dcvindemia botros vineae terrae. Luc. xiii, 7: Succide illam: ut quid etiam terram occupat ? " Propter iniquitates meas. " Eccli, x, 8: Reg-

num a gente in gentem transfertur propter injustitias, et injurias, et contumelias, et diversos dolos.

" Multi enim gemitus mei, " supple, sunt, hoc est, de multis enim gemo. Psal. xxxvii, 10: Gemitus meus a te non est absconditus. " Et cor meum moerens, " moestum scilicet de peccato potius quam de poena. Tob. II, 5: Manducavit panem cum luctu et tremore. Job. III, 24: Antequam comedam, suspiro: et tamquam mundantes aquae, sic rugitus meus.

Ulterius litteras non exponemus, nec locos conquestionis, vel indignationis assignabimus: prudens enim lector faquodlibet cuilibet poterit adaptare.