Antiphona, Sancta Maria virgo.
Psalmus.
Domine Deus salutis meae: in die clamavi et nocte coram te.
Intret in conspectu tuo oratio mea: inclina aurem tuam ad precem meam.
Intende animae meae et libera eam: propter inimicos meos super me.
Quoniam tu es, qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meae: in te projectus sum ex utero.
De ventre matris meae Deus meus es tu: ne discesseris
a me.
Tu scis improperium meum et confusionem meam: et
reverentiam meam.
In conspectu tuo sunt omnes, qui tribulant me: improperium expectavit eor meum et miseriam.
Et sustinui, qui simul contristaretur, et non fuit: et qui consolaretur, et non inveni.
Deus, iniqui insurrexerunt super me, et synagoga potentium quaesierunt animam meam: et non proposuerunt te in conspectu suo.
Aestimatus sum cum descendentibus in lacum: factus sum sicut homo sine adjutorio inter mortuos liber.
Tu es sanctissimus Pator meus: et Deus meus.
Intende in adjutorium meum: Domine Deus salutis meae. Gloria Patri etc.
Antiphona. Saneta maiia virgo, non est tibi similis nata
in mundo etc.
Gloria Patri etc.