Postquam philosophus ostendit quid sit memoria, et cuius partis animae sit, hic ostendit causam memorandi.
Et circa hoc duo facit. Primo proponit dubitationem.
Secundo solvit, ibi, aut est ut contingit.
Circa primum tria facit. Primo movet dubitationem.
Secundo manifestat quoddam, quod dubitatio supponit, ibi, manifestum enim quoniam oportet. Tertio inducit rationes ad quaestionem, ibi, sed si tale accidens.
Dicit ergo primo, quod potest aliquis dubitare, cum in memorando quaedam passio praesentialiter afficiat animam: res vero, cuius memoramur sit absens, propter quid memoramur id, quod non est praesens, scilicet rem, et non memoramur passionem praesentem.
Deinde cum dicit manifestum enim manifestat quoddam quod supposuerat, scilicet passionem quamdam esse in anima dum memoramur.
Et primo manifestat hoc per causam.
Secundo per signa, ibi, unde et his quidem.
Dicit ergo primo, manifestum esse quod oportet intelligere aliquam talem passionem a sensu esse factam in anima, et in organo corporis animati, cuius quidem animae memoriam dicimus esse quemdam quasi habitum, quae quidem passio est quasi quaedam pictura, quia scilicet sensibile imprimit suam similitudinem in sensu, et huius similitudo remanet in phantasia etiam sensibili abeunte. Et ideo subiungit quod motus qui fit a sensibili in sensum, imprimit in phantasia quasi quamdam figuram sensibilem, quae manet sensibili abeunte, ad modum, quo illi qui sigillant cum annulis imprimunt figuram quamdam in cera, quae remanet etiam sigillo vel annulo remoto.
Dicit autem, in anima et in parte corporis: quia cum huiusmodi passio pertineat ad partem sensitivam, quae est actus organici corporis, huiusmodi passio non pertinet ad solam animam, sed ad coniunctum.
Memoriam autem nominat habitum partis huius, quia memoria est in parte sensitiva: et in ea quae in memoria conservamus, quandoque non actu apprehendimus, sed quasi habitualiter tenemus.
Deinde cum dicit unde et manifestat propositum per signa, scilicet quod in memorando sit praedicta passio praesens.
Et dicit quod, propter haec talis passio necessaria est ad memoriam, contingit quod quibusdam non fit memoria, quia sunt in multo motu, sive hoc sit propter passionem corporis sicut infirmis vel ebriis, vel animae sicut in his qui sunt commoti ad iram vel concupiscentiam; aut etiam hoc accidit propter aetatem deputatam augmento sive decremento, et sic propter huiusmodi causas corpus hominis est in quodam fluxu, et ideo non potest retinere impressionem quae fit ex motu rei sensibilis, sicut contingeret si aliquis motus vel etiam sigillum imprimeretur in aquam fluentem.
Statim enim propter fluxum deperiret figura.
In quibusdam vero aliis non recipitur praedicta impressio. Quandoque quidem propter frigiditatem congelantem humores, sicut accidit in his qui sunt in magno timore constituti: quod propter frigiditatem quamdam non potest imprimi aliquid in anima ipsorum. Et ponit exemplum de antiquis aedificiis, cum paries est novus antequam cementum inspissetur, potest de facili immutari, non autem postquam inspissatur. Quandoque autem accidit non propter infrigidationem, sed propter duritiem naturalem eius quod debet recipere passionem. Corpora enim terrestria duritiem habent etiam si sint calida, corpora vero aquea indurantur per hoc quod superfrigidantur.
Et propter praedictas causas, illi qui sunt multum novi sicut pueri, et etiam senes, sunt immemores, quia corpora puerorum sunt in fluxu propter augmentum, senum vero propter decrementum; ideo in neutris bene retinetur impressio.
Contingit tamen quod ea quae quis a pueritia accipit, firmiter in memoria tenet propter vehementiam motus; ex quo contingit ut ea quae admiramur, magis memoriae imprimantur. Admiramur autem nova praecipue et insolita: pueris de novo mundum ingredientibus maior advenit admiratio de aliquibus quasi insolitis: et ex hac etiam causa firmiter memorantur; secundum autem complexionem fluentis corporis, naturaliter competit illis ut sint labilis memoriae. Subiungit autem quod similiter propter praedicta, neutri videntur esse bene memores: neque illi qui sunt multum velocis apprehensionis, neque illi qui sunt multum tardae. Illi enim qui sunt multum veloces, sunt magis humidi quam oportet. Humidi enim est facile recipere impressiones.
Illi autem, qui sunt magis tardi, sunt etiam magis duri; et ideo velocius non remanet impressio phantasmatis in anima.
Duros autem non tangit, idest non recipiunt phantasmatis impressionem.
Potest etiam aliter exponi quod dictum est, ut primo quidem intelligat assignasse causam defectus memoriae propter motum supervenientem, quam postea manifestavit per exemplum iuvenum et senum. Secundo autem assignavit causam ex naturali complexione, vel quia in aliquibus abundat humor aqueus qui est frigidus et humidus, et ideo disperguntur de facili in eis impressiones phantasmatum, sicut faciliter dilabuntur antiqua aedificia; vel quia in aliquibus abundat humor terrestris, qui propter duritiem non recipiunt impressionem. Et hoc postea manifestavit per exemplum velocium et tardorum.
Est autem considerandum, quod ideo praemisit impressionem phantasmatis fieri in anima et in parte corporis, ut postmodum ostenderet homines diversimode se habere ad huiusmodi impressionem propter diversam corporis dispositionem.
Deinde cum dicit sed si tale argumentatur ad quaestionem prius propositam.
Et primo iam manifestato quod suppositum erat, resumit quaestionem; et dicit quod, si hoc accidit circa memoriam, scilicet quod sit in ea passio quaedam praesens ut pictura, quaerendum est: utrum aliquis memoratur hanc passionem, quae praesentialiter est in memorante, aut rem sensibilem a qua facta est ita impressio.
Secundo ibi, si quidem enim hoc, obiicit ad unam partem, et dicit quod, si quis dicat quod homo memoratur hanc passionem praesentem, sequitur quod nihil absentium memoretur, quod est contra praedeterminata.
Tertio ibi, si vero illud, obiicit ad partem aliam tribus rationibus.
Quarum primam ponit dicens quod, si aliquis memoretur illam rem a qua facta est passio, videtur esse inconveniens quod homo sentiat id quod est praesens, scilicet passionem, et simul cum hoc memoretur id quod est absens, quod non potest sentire. Dictum est enim quod memoria pertinet ad primum sensitivum: et sic non videtur quod sensus sit de uno, et memoria de alio.
Secundam rationem ponit, ibi, et si est simile. Et dicit quod, si huiusmodi passio, quae est praesens memoranti, est in nobis sicut quaedam figura aut pictura ipsius sensus in repraesentando primam immutationem sensus a sensibili, quare memoria erit alterius, scilicet rei, et non ipsiusmet figurae vel picturae? cum enim sit figura sensus, manifestum et quod apprehendi potest. Et etiam hoc experimento patet quod ille qui memoratur, speculatur aliquid per intellectum circa hanc passionem vel sentit per partem sensitivam.
Videtur autem inconveniens quod praesente eo quod cadit sub apprehensione, illud non apprehendatur sed aliquid aliud.
Tertiam rationem ponit, ibi, quomodo igitur. Et quaerit quomodo aliquis possit per sensum interiorem memorari illud quod non est praesens. Cum enim sensus exterior sit conformis sensui interiori, sequeretur quod sensus exterior esset rei non praesentis, ita scilicet quod contingeret videre et audire rem non praesentem, quod videtur inconveniens.
Deinde cum dicit aut est ut solvit propositam quaestionem.
Et primo ostendit per quam causam contingat memorari. Secundo ostendit quae sit causa quod aliquid bene in memoria conservetur, ibi, meditationes autem. Tertio epilogat, ibi, quod quidem igitur.
Circa primum duo facit. Primo solvit dubitationem.
Secundo manifestat solutionem per signum, ibi, et ob hoc aliquando.
Dicit ergo primo, quod potest assignari quomodo contingat et accidat hoc quod dictum est, scilicet quod aliquis sentiat passionem praesentem et memoretur rem absentem.
Et inducit exemplum de animali quod pingitur in tabula, quod quidem et est animal pictum et est imago animalis veri. Et, cum idem subiecto sit cui conveniunt haec ambo, differunt tamen haec duo ratione; et ideo alia est consideratio eius inquantum est animal pictum, et alia inquantum est imago animalis veri; ita etiam et phantasma quod est in nobis potest accipi vel prout est aliquod in se, vel prout est phantasma alterius. Et secundum se quidem est quoddam speculatum, circa quod speculatur intellectus vel phantasia quantum pertinet ad partem sensitivam. Secundum vero quod est phantasma alterius, quod prius sensimus vel intelleximus, sic consideratur ut imago in aliud ducens, et principium memorandi.
Et ideo, cum anima memoretur secundum modum phantasmatis, si anima convertatur ad ipsum secundum se, sic videtur animae adesse, vel aliquid intelligibile quod intellectus in phantasmate inspicit, vel simpliciter phantasma quod vis imaginativa apprehendit.
Si vero anima convertat se ad phantasma inquantum est phantasma alterius, et consideret ipsum tamquam imaginem eius quod prius sensimus vel intelleximus, ut dictum est circa picturam; et sicut ille qui non videt Coriscum et considerat eius phantasma ut Corisci imaginem, haec iam est alia passio huius considerationis, quia videlicet iam hoc ad memoriam pertinet.
Et sicut accidit de phantasmate alicuius singularis hominis, puta Corisci imaginem, quod quandoque consideratur secundum se quandoque ut imago, ita etiam accidit circa intelligibilia: quandoque enim intellectus inspicit ad phantasma, sicut ad quoddam animal pictum, si inspiciat ad ipsum secundum se, sic solum consideratur ut quoddam intelligibile; si autem intellectus inspiciat ad ipsum inquantum est imago, sic erit principium memorandi, sicut accidit ibi, idest circa particularia.
Sic igitur manifestum est quod quando anima convertit se ad phantasma, prout est quaedam forma reservata in parte sensitiva, sic est actus imaginationis sive phantasiae, vel etiam intellectus considerantis circa hoc universale. Si autem anima convertatur ad ipsum, inquantum est imago eius, quod prius audivimus aut intelleximus, hoc pertinet ad actum memorandi. Et quia esse imaginem significat intentionem quamdam circa formam, ideo convenienter Avicenna dicit quod memoria respicit intentionem, imaginatio vero formam per sensum apprehensam.
Deinde cum dicit et ob hoc manifestat quod dixerat per quaedam signa.
Et dicit quod, quia tunc memoramur quando attendimus ad phantasma, secundum quod est imago eius quod prius sensimus et intelleximus, ideo circa actum memoriae tripliciter se habent homines.
Aliquando enim quamvis in nobis sint motus phantasmatum, qui sunt facti ab eo quod sensimus, qui scilicet relinquuntur ex prima immutatione sensus proprii a sensibili, tamen nescimus si accidat hos motus esse in nobis secundum hoc quod prius sensimus aliquid. Et ideo dubitamus utrum memoremur vel non.
Secundo vero contingit aliquando quod hoc intelligit et reminiscitur, quia prius audivimus aut vidimus aliquid cuius phantasma tunc nobis occurrit, quod est proprie memorari: et hoc contingit quando ille qui speculatur phantasma movetur quidem ab ipso praesenti phantasmate, sed considerat ipsum inquantum est imago alterius, quod prius sensit vel intellexit.
Tertio autem modo aliquando accidit contrarium primi modi, ut scilicet credat homo se memorari cum non memoratur, sicut accidit cuidam, qui dicebatur Antipheron, et erat origine orcitas; et similiter contingit illis qui patiuntur alienationem mentis. Phantasmata enim quae eis de novo occurrunt existimant ac si essent aliquorum prius factorum, ac si memorentur illa, quae nunquam viderunt vel audierunt. Et hoc contingit cum aliquis considerat id quod non est imago alterius prius facti, ac si esset eius imago.
Deinde cum dicit meditationes autem ostendit per quae memoria conservetur. Et dicit quod frequentes meditationes eorum quae sensimus aut intelleximus conservant memoriam ad hoc quod aliquis bene reminiscatur eorum quae vidit aut intellexit. Nihil autem est aliud meditari, quam multotiens considerare aliqua, sicut imaginem priorum apprehensorum et non solum secundum se; qui quidem modus conservandi pertinet ad rationem memoriae.
Manifestum autem est quod ex frequenti actu memorandi habitus memorabilium confirmatur, sicut et quilibet habitus per similes actus, et multiplicata causa fortificatur effectus.
Deinde cum dicit quid quidem epilogat similiter supradicta. Et dicit quod dictum est quid memoria et memorari, quia memoria est habitus, idest habitualis quaedam conservatio phantasmatis, non quidem secundum seipsum (hoc enim pertinet ad virtutem imaginativam), sed inquantum phantasma est imago alicuius prius sensati. Dictum est etiam ad quam partem animae earum, quae in nobis sunt, pertineat, quia scilicet pertinet ad primum sensitivum, inquantum per ipsum cognoscimus tempus.