TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
Cum autem opinamur certissime omnem scientiam esse de numero bonorum honorabilium, eo quod omnis scientia de se expetibilis est quae vere scientia est, tamen magis una quam altera est de numero honorabilium, propter alteram duarum causarum., aut propter duas causas simul : quarum una est certitudo quam facit de suis conclusionibus per demonstrationes firmissimas, quae procedunt ex primis et veris, vel ex his quae per prima et vera sumpserunt fidem, sicut videmus arithmeticam et geometriam in Mathematicis omnes alias excellere. Alter a autem est, quod meliorum subjectorum et mirabiliorum est. Meliora autem vocamus nobiliora, sicut incorruptibilia sunt meliora corruptibilibus. Mirabiliora vero, quae altiores et magis difficiles et remotas habent causas : talia enim omnis sapiens miratur et inquirit, sicut in Mathematicis videmus astronomiam omnes alias scientias excellere, eo quod incorruptibilis est subjecti, cujus passiones et passionum causas omnes mirantur, ut lunae et solis eclipses. Nec miretur aliquis, quod dicimus etiam scientiam sive noti- tiam esse de numero bonorum honorabilium : quoniam sunt quaedam scientiae, quas non quaerimus propter se, sed ut nobis adminiculentur ad alia, sicut scientiam Topicorum problematum, et scientiam de instrumento scientiarum qui est syllogismus, et universaliter scientias sermocinales . Et illae non sunt verae scientiae, sed modi scientiarum omnium, sicut in principio librorum Logicae dixisse nos meminimus. Et notitia illorum modorum sciendi non vere est de numero bonorum honorabilium, sed potius de numero notitiarum et bonorum utilium. Honorabile quippe est, quod propter seipsum quaerimus : utile autem, quod volumus propter alterum. Adhuc autem honor praemium virtutis est, et praecipue virtutis quae hominis ut homo est, quae est contemplativa virtus, ut scientia, et sapientia, et intellectus, et prudentia, et ars, ut dicit Philosophus in sexto suorum Ethicorum : utile autem quod est sicut instrumentum quo aliquid praeter ipsum intenditur per ipsum adipisci. Cum igitur propter dictas duas causas una scientia sit super alteram, aut propter alteram ipsarum, dicimus nos in prioritate dignitatis debere ponere scientiam de Anima propter utramque istarum causarum : nobilioris enim subjecti est quam aliqua scientia corporum, et mirabilioris: quoniam omnis sapiens admirabitur de causa lucis intellectus animae et passionibus ejus, et qualiter est omnia quodammodo intelligibilia, et quantum ad facere omnia intelligibilia, et quantum ad fieri omnia intelligibilia, et utrum sit separabilis omnis anima vel non. Et est certissimarum demonstrationum, quoniam licet quoad nos sit occulta habens principia, eo quod nostri intellectus oculus se habet ad ea quae manifestissima sunt secundum naturam, sicut oculus vespertilionis ad lumen solis, tamen nihil manifestius est in natura quam fons et origo omnis cognitionis, quod est lumen intelligentia) in nobis. Ad illud enim lumen certificatur quidquid certe scitur,
et tunc sciri judicatur quando illi conveniens invenitur. Sic enim medium virtutis moralis quod non est idem omnibus, examinatur et proportionatur illi medio, quod natura intus est in quolibet : et est tunc satis quando illi congruit. Sic necesse est absque dubio primum lumen ad quod examen refertur verorum et intelligibilium intus esse a natura : propter quod egregie dicit Aristoteles principia nobis quodammodo esse innata, sicut innata est quodammodo forma materiae. Cum igitur sic sit anima certificans ad seipsam quidquid certificatur, oportet ipsam scientiam de Anima fore certissimam, et firmissimarurn esse demonstrationum. Et hoc lumine deceptus Plato putavit omnium intelligibilium cognitionem esse intus, neque aliquem aliquid discere, sed immemorem recordari. Sed de hoc inferius disseremus. Licet autem sic in prioritate dignitatis animae scientiam ponamus, tamen in ordine doctrinae inter scientias naturales non ponimus eam primam : quia ordo doctrinae non sequitur prioritatem dignitatis, sed rationis ordinem tenet, in quo communioribus prior est speculatio, sicut diximus superius.
Cum autem propter sui honorabilitatem sic in priori dignitate ponenda sit notitia animae, non amisit etiam utilitatem : eo quod, sicut dicit Tullius in libro de Amicitia, omne honestum plurimas sibi habet adjunctas utilitates, licet neque nomen neque diffinitionem sortiatur ex illis. Utilitatis autem ejus praecipua est, quod ad omnium scibilium veritatem cognoscendam maxime proficit, et praecipue ad notitiam veritatis rerum naturalium, cum ipsa sit principium formale et essentiale animalium, et non nisi per notitiam animae poterunt cognosci corpora animatorum. In corporibus au- tem animatorum et commixtio est simplicium et ipsa simplicia : et sic ulterius scientia animae proficit ad notitiam omnium corporum naturalium. Ad veritatem autem omnium proficit propter modum quem diximus superius, in quo videlicet apud se habet lumen quod est veritatis examen, tribus modis, non simul, sed divisis : quorum unus est, quia. proficit ad naturalem veritatem, eo quod ipsa pars nobilissima est scientia naturalis . Alio autem modo proficit ad divinam, quia in ista scientia manifestatur nobilior pars subjecti scientiae divinae. Manifestatur etiam in ista scientia, quod intelligentia est, et quod separata est, et qualiter agit intelligibilia : de quibus omnibus primus Philosophus inquirit, licet non inquirat de eis in quantum sunt haec opera animae et partes animae. Ad quasdam autem proficit, quia dat eis plurima principia, sicut ad moralem cui dat eligentiam et rationem rectam et prohaeresim et multa alia, per quae reguntur civitates in moribus.