21. Historia de Domina In sabbato.
32. De sancto Alberto Carmelita.
51. De s. Berchtoldo Garstensi.
52. De s. Bernaardino Senensi.
55. De ss. Cyrillo et Methodio.
60. In festo duorum Ewaldorum.
85. In translatione s. Thoniae Aquinatis.
93. In Translatione s. Virgilii.
In 1. Vesperis.
'' Antiphonae.
'' 1. Felix cibans, felix cibus,
Felix libans, a quis tribus
Felix fit convivium.
2. In quo menti praeparatur,
Non amenti dum gustatur,
G-ratiae diluvium.
3. Cbristus cibans, Christi caro
Cibus esse non Ignaro
Sacramenti creditur.
4. Libans autem est sacerdos,
A quo datur baec sacra dos
Dum voce conficitur.
R. Honor laus devotio
Sacramento unionis,
Per quod animabus bonis
Sacra fit refectio.
V. Pulchre cibi cum cibato
In amore delicato.
Conservatur unio.
Ad Magnificat.
A. O quam dulcis cibus Iste,
Corpus tuum, Jesu Christe,
Pacis testamentum,
Tui munimentum
Animam vivificat
Et te, Deus, magnificat.
Ad Matutinum.
Invitatoriam.
Christo regi jubilemus,
Corpus ejus adoremus,
Venite exultemus.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Hujus cibi praefiguram
Melchisedech coluit,
Panis vinique mensuram
Abrahae dum praebuit.
2. Et sic huic sacramento
Pro veraci munimento
Lex naturae praefuit.
3. Agnus quoque figurabat
Cibum Istum, quem vorabat
Judaeorum populus
4. In egressu de Aegypto
Ut praecepit ex edicto
Dei suus famulus.
5. Manna quoque, quod pluebat
In deserto et pascebat
Transeuntem populum,
6. Praesignavit panem Istum,
Quem In fide scimus pistum
Per altaris famulum.
Responsoria.
1. Concordantes sunt figurae
Testamenti veteris
Panis vinique juncturae
Jure divi muneris,
V. Amplexantur se scripturae
Utriusque foederis.
2. Omnem Christi caritatem
Sacram hoc communicat,
Panis dat saturitatem,
Vinum cor laetificat,
V. Animarum libertatem
Conjunctum fortificat.
3. Respice materiem
Binam jam praecedentem,
Verborum maneriem,
Ministrum Intendentem;
V. Sic habebis seriem
Hoc sacrum facientem.
4. Porro tria Insunt Isti:
Primum forma panea,
Est secundum corpus Christi,
Res contenta sub ea,
V. Res signata tertium
Est unio fidelium.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Nocte Illa, In qua sedit,
Pius Jesus et commedit
Pascha cum discipulis,
2. Finem dedit veteri,
Legem volens Inseri
Novam novis populis.
3. Sumens panem, de quo edit,
Benedixit atque fregit
Et dedit edentibus
4. Manducate, dicens, eum,
Hoc est enim corpus meum
Omnibus credentibus.
5. Post hoc accepit vasculum
Vini, benedicens poculum,
Sanguinem propinant,
6. Kedemptionis pretium
Et fidei mysterium
Memoriae commendavit.
Responsoria.
1. Virtus Dei multa mira
In hoc sacramento construit,
Quae natura non delira
Facere non potuit;
V. Christiane, haec regira,
Fides ea docuit.
2. Solis verbis adaptatis
Fit transsubstantiatio,
Non corruptis, non mutatis
Panis et vini versio,
V. Nulla rebus In creatis
Est similis mutatio.
3. Conservatur hic In esse
Sine subjecto accidens,
Neque ei est necesse
Subsistere quid succidens;
V. Qualiter Id possit esse,
Novit virtus Incidens.
4. Rursus, quantus est In caelo
Christus inmembris omnibus,
Tantus est sub parvo velo
Et In locis pluribus ;
V. Quod fit deitatis telo
Suspensis accidentibus.
In 3. Nocturno.
Ad Cantica.
A. Haec sunt mira non miranda,
Si vis Dei potentiae
Attendatur non aequanda
Rerum contingentiae,
Nam, qui potest omnia,
Fecit haec et alia
Naturae non habilia.
Responsoria.
1. In hoc sacro varietas
Est commestionis,
Nam Interest diversitas
Malis atque bonis,
V. Et sacramenti qualitas
Vi distinctionis.
2. Sumunt boni, sumunt mali
Sacramentum pariter,
Signo quidem In aequali
Sed re dissimiliter:
V. Inde boni vivunt, mali
Moriuntur graviter.
3. Talis differentia
Est omnium sacramentorum,
Quaerit eucharistia
Accessum prius mundatorum,
V. Sed emundant alia
Repertas sordes peccatorum.
4. Jam pascha vetus transiit
Et novum Christus adiit,
Itaque epulemur
Non In fermento veteri
Sed In azymo sinceri
Et vero delectemur.
V. Qui se non probaverit
Et Indignus ederit,
Iudicio reus erit.
Ad Laudes.
Super Psalmos.
A. Homo, qui de coelis venit,
Panem et vinum miscuit,
Per quem gustum mentis lenit
Et vitam tribuit.
Ad Benedictus.
A. Benedictus rex gloriae,
Qui tui memoriae
Dedisti nobis signaculum,
Corporis tui et sanguinis pa-
bulum ;
Per ejus virtutem
Aeternam nobis tribue salutem.
Ad Horas.
Ad Primam.
A, Eja, Christe, cibus Iste
Te commendat in amore
Et commendat cum dulcore
Mellis gustum gutture.
Ad Tertiam.
A. Fructus es tu virginis
Et In aestu libidinis
Dulce refrigerium,
Et salutis mysterium
Animae et corporis.
Ad Sextam.
A. O quam felix, qui te gustat,
Quam sis dulcis, et venustat
Se virtutum podere
Et manet In pondere
Tuae caritatis.
Ad Nonam.
A. Veni ergo, bone Jesu,
Et cum tuae carnis esu
Praesta nobis libere
Dulce vinum bibere
Tuae bonitatis.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Te Deum magnificat
Hoc tuum sacramentum,
Quod animam vivificat,
Dat gratiae augmentum;
Daemone fugato
Praeservat a peccato,
Vivis et defunctis
Salutem praestat cunctis.
Privatis diebus.
In 1. Noet. Ant.
1. Figuris In veteribus
Multis varietatibus
Hoc sacramentum latuit,
Quod Christus se Instituit,
2. In sui memoriam
Ad consequendam gloriam
In carne sua praeviam
Dedit eucharistiam.
3. O grande convivium
Regis Assueri,
Tuum beneficium
Dulce est Intueri.
In 2. Noct. Aut.
1. Primus homo pomum edit,
Causam mortis omnium,
Sed secundus corpus dedit
Vitae panem Innoxium.
2. Panis Indeficiens
Confortans Eliam
Cibus fortis reficiens
Animae usiam.
3. Demus ergo gratias
Panis dispensatori,
Laudes canamus debitas
Mente pura decori.