Postquam philosophus determinavit de memoria et memorari, nunc determinat de reminisci.
Et primo dicit de quo est intentio. Secundo prosequitur propositum, ibi, non enim est memoria.
Dicit ergo primo, quod, postquam dictum est de memorari, reliquum est dicere de reminisci, hoc ordine ut quaecumque vera possint accipi per disputativas rationes, primo supponantur quasi existentia vera: per quod excusat se a prolixa disputatione eorum quae ad reminiscentiam pertinent.
Deinde cum dicit non enim exequitur propositum.
Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quid sit reminiscentia, per comparationem ad alias apprehensiones. Secundo determinat modum reminiscendi, ibi, contingunt autem reminiscentiae. Tertio ostendit qualis passio sit reminiscentia, ibi, quod autem corporea quaedam passio.
Circa primum duo facit. Primo ostendit quid non sit reminiscentia. Secundo quid sit, ibi, sed cum resumat.
Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit. Secundo manifestat propositum, ibi, cum enim primum addiscat.
Dicit ergo primo, quod reminiscentia neque est resumptio memoriae, ita quod nihil aliud sit reminisci quam iterato memorari; neque iterum reminiscentia est prima acceptio alicuius cognoscibilis, puta quae fit per sensum vel per intellectum.
Deinde cum dicit cum enim manifestat quod dixerat.
Et circa hoc duo facit. Primo ostendit differentiam duorum quae proposuerat, scilicet resumptionis memoriae et acceptionis.
Secundo ostendit quod reminiscentia non sit memoriae resumptio, neque etiam acceptio, ibi, amplius manifestum.
Circa primum duo facit. Primo ostendit quod acceptio non est memoria, quia ille qui accipit non memoratur. Secundo ostendit, quod nec e converso memorari est acceptio, eo quod ille qui memoratur non de novo accipit, ibi, neque ex principio.
Dicit ergo primo, quod, cum aliquis primum addiscat vel patiatur quantum ad apprehensionem sensitivam, nullam memoriam tunc resumit, quia nihil resumitur nisi prius existens: nulla autem memoria praecessit; ergo primum addiscere vel sentire non est memoriam resumere.
Deinde cum dicit neque ex ostendit quod memorari non sit prima acceptio.
Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod memorari non consistit in hoc quod est accipere notitiam. Secundo ostendit quod non consistit in hoc quod est primo acceptum esse, ibi, adhuc autem.
Dicit ergo primo, quod neque etiam memorans accipit a principio notitiam rei memoratae. Cum enim memoria sit facti, ut supra habitum est, tunc est memor, quando notitia per modum habitus vel saltem passionis iam est in facto esse. Sed, cum fit prima passio in ipsa, scilicet acceptione notitiae, nondum est in facto esse; ergo nondum fit in homine memoria.
Deinde cum dicit adhuc autem ostendit quod neque memoria est in primo instanti in quo iam facta est notitia, sive per modum habitus, sive per modum passionis, sicut quando nondum notitia est in habitum versa. Ubi considerandum est quod sicut probatur in sexto physicorum, primo dicitur esse factum aliquid in indivisibili instanti, quod est ultimum temporis mensurantis motum.
Dicit ergo quod cum primo facta est notitia in indivisibili, quod est ultimum temporis generationis notitiae, in illo quidem instanti dici potest quod iam inest patienti, id est acquirenti notitiam, passio et scientia, ita ut non faciamus vim in nomine scientiae, quod proprie significat habitum, sed accipiamus hoc nomen communiter pro habitu et pro passione. Et ratio huius quod dicit est, quia semper in ultimo instanti generationis verum est dicere illud esse cuius est generatio, sicut in ultimo instanti generationis ignis, ignis iam est. Existente autem scientia, nihil prohibet memorari ea quae iam scimus, sed hoc est per accidens. Non enim memoramur ea inquantum in praesenti eorum scientiam habemus, sed per se memorari non contingit ante factum tempus, scilicet antequam interveniat tempus medium inter notitiam prius existentem et ipsam memoriam. Memoratur enim nunc aliquis quae prius audivit vel vidit vel qualitercumque passus fuit, non autem nunc memoratur quod nunc passus est. Manifestum est autem quod primo aliquis iam passus dicitur in ipso ultimo instanti passionis; non ergo tunc potest esse memoria.
Deinde cum dicit amplius manifestum ostendit ulterius quod reminiscentia nec est memoriae resumptio, nec nova acceptio. Et dicit per praemissa manifestum esse quod memorari contingit non nunc reminiscentem, id est non memoratur aliquis huius quod nunc reminiscitur, sed eius quod a principio sensit vel qualitercumque passus est. Et sic reminiscentia non est resumptio memoriae, sed refertur ad aliquid quod prius aliquis apprehendit.
Deinde cum dicit sed cum manifestat quid sit reminiscentia.
Et primo dicit, quod reminiscentia est resumptio primae acceptionis. Secundo ostendit quod non quaelibet talis resumptio est reminiscentia, ibi, neque itaque.
Dicit ergo primo, quod reminiscentia non est resumptio memoriae, sed cum resumit aliquis id quod prius scivit vel sensit sensu proprio vel communi, huiusmodi habitum dicimus esse memoriam. Sicut enim memorari refertur ad prius factam notitiam, ita et reminisci.
Et tunc est reminisci, scilicet cum aliquo modo resumimus priorem apprehensionem, non autem ita quod reminiscentia sit aliquid eorum quae dicta sunt, vel sensus, vel memoria, vel phantasia, vel scientia; sed per reminiscentiam accidit memorari, quia reminiscentia est quidam motus ad memorandum.
Et sic memoria sequitur reminiscentiam, sicut terminus motum.
Vel secundum aliam literam, reminiscentia sequitur memoriam, quia sicut inquisitio rationis est via ad aliquid cognoscendum, et tamen ex aliquo cognito procedit, ita reminiscentia est via ad aliquid memorandum, et tamen ex aliquo memorato procedit, ut infra patebit.
Deinde cum dicit neque itaque hic ostendit quod non quaelibet resumptio sensus vel scientiae est reminiscentia. Et dicit quod non est universaliter hoc verum quod reminiscentia fiat quandocumque iterum fit cognitio scientiae vel sensus, quae prius fuerat; sed quodammodo contingit resumentem scientiam aut sensum reminisci, et quodammodo non. Et quod non sit universaliter verum, ostendit per hoc quod contingit eumdem hominem, secundo post amissam scientiam idem addiscere aut invenire quod prius, hoc tamen non est reminisci. Oportet igitur quod reminisci differat ab his, scilicet ab iterato addiscere vel invenire: et aliquid plus insit, quod sit principium reminiscendi, quam requiratur ad addiscendum. Quid autem sit illud plus, per sequentia manifestatur.