TABULA LIBRI ETHICORUM

 Capitulus A

 Capitulus B

 Capitulus C

 Capitulus D

 Capitulus E

 Capitulus F

 Capitulus G

 Capitulus H

 Capitulus I

 Capitulus L

 Capitulus M

 Capitulus N

 Capitulus O

 Capitulus P

 Capitulus R

 Capitulus S

 Capitulus T

 Capitulus U

 Capitulus X

Capitulus D

(debitum)p quod debitum est reddendum uniuersaliter et non amico tribuendum. IX II c. (decipere)p quod qui decipitur credens se amari propter honestum, debet se ipsum incusare, si non uidit in amante aliquid honeste operacionis.

IX III b.

Deceptor.

Quod deceptor simulacione decipiens est magis in amore accusandus quam falsarius nummismatum.

IX III b.

Delectabile.

Quod delectabile est unicuique ad quod dicitur amicus talium. I VI d.

Quod delectabile iustum amanti iusta, et ideo que secundum uirtutem amanti uirtutem.

Ibidem.

Quod multis delectabilia aduersantur ad inuicem, quia diuersi diuersa desiderant que non naturalia sunt. Ibidem.

Quod delectabilia sunt amantibus bonum ea que sunt naturalia. Ibidem.

Quod delectabile commune uidetur omnibus animalibus et bonum et conferens delectabile.

II ii f.

Quod delectabilia sunt diuersis diuersa, et delectabiliora, secundum quod contingit esse conueniencia nature. III XV d.

Quod ille cui nichil est delectabile neque differt alterum ab altero, longe est ab hominum esse.

Ibidem, f.

Quod delectabilia frequencius in uita accidunt quam terribilia; assueti enim in uita talia et assuetudines sine periculo. III XVI c.

Quod delectabile non corrumpit omnem existimacionem, set eam que est circa operabile.

VI III e.

Quod delectabilium quedam sunt eligibilia natura, quedam uero contraria horum, quedam autem intermedia. VII V a.

Quod delectabilia quedam secundum naturam omnibus, quedam secundum genera animalium et secundum genera hominum, quedam propter passionem uel consuetudinem uel perniciosam naturam. VII V c.

Delectacio.

Quod delectacio ex puero omnibus connutritur.

II ii f.

Quod delectacio et tristicia sunt regule operacionum.

Ibidem.

Quod delectacioni resistere difficilius est quam ire, ut dicit Eraclitus. Ibidem, g.

Quod a delectacionibus et delectabilibus maxime cauere debemus, et debemus nos habere ad ea sicut senes plebis ad Helenam et sic abicientes minus peccabimus. II VII f.

Quod non est delectacio in actibus uirtutum nisi secundum quod attingunt finem.

III XIII f.

Quod delectaciones diuiduntur in animales et corporales. III XIV a.

Quod delectaciones in quibus mediat temperancia sunt seruiles et bestiales.

III XIV g.

Quod delectaciones secundum tactum faciunt hominem brutalem, quia non secundum quod homines sumus existunt. III XV b.

Quod delectaciones liberalissime separate sunt a materia temperancie, sicut que sunt in gignasiis.

Ibidem.

Quod circa delectaciones est superhabundancia que dicitur intemperancia, et est uituperabilis.

Ibidem, e.

De delectacione que est in colloquiis.

IV IX, per totum.

Quod delectaciones quedam sunt necessarie sicut cibi ad conseruacionem (indiuidui) et uenereorum speciei, quedam sunt eligibilia, sicut uictoria, potestas, honor et diuicie.

VII IV b.

Quod circa delectaciones ire, lucri, diuiciarum et honoris non dicimur proprie incontinentes.

Ibidem, c.

Quod delectacionum eligibilium dicitur incontinens quis non simpliciter, set sicut malus medicus et malus ypocrita. VII V b.

Quod delectabilia secundum accidens sunt delectabilia medicancia. VII XV f.

Quod non est admirabile quod que sunt delectabilia uni sunt tristia alteri, quia multe corrupciones et nocumenta hominum fiunt, unde ea in quibus delectantur non sunt simpliciter delectabilia, set sic dispositis.

X VIII f.

Quod delectabilia et preciosa sunt que uidentur uirtuoso, cuius operacio est secundum uirtutem.

X IX e.

Quod in delectacionibus bestialibus et egritudinibus est aliquid continencie simile uel incontinencie, quia potest superare uel superari, sicut si Phalaris teneat puerum ad deuorandum et postea deiciat ipsum. VII V f.

Quod delectacionum corporalium quedam sunt humane et quedam bestiales et quedam egritudines.

VII vii a.

Quod delectacionum quedam sunt necessarie usque ad aliquid, id est debitam quantitatem, superhabundancie et defectus, non; et simile est in concupiscenciis et tristiciis et fugis.

VII VIII b.

Quod delectaciones non sunt bone secundum aliorum opinionem probat per sex raciones.

VII XIII, per totum.

Quod in delectacione uenereorum nullus potest aliquid intelligere. Ibidem, e.

Quod delectacio est generacio sensibilis in natura secundum Platonem. Ibidem, d.

Quod delectaciones que sunt sine tristicia non habent superhabundanciam; et hee sunt delectabilium secundum naturam et non secundum accidens. VII XV f.

Quod nulla delectacio est optimum secundum aliam opinionem. VII XIII f.

Quod delectacio perfecta non est in concupiscenciis et tristiciis, set perfecta operacione gaudet natura non indigente.

VII XIV b.

Quod non eedem sunt delectaciones nature indigentis et nature iam perfecte et constitute, quia perfecta simpliciter gaudet delectabilibus, que repletur autem contrariis, sicut amaris et accutis. Ibidem.

Quod delectaciones non accidunt semper in hiis que fiunt, set in hiis que iam utuntur habitu prius generato. VII XIV c.

Quod delectacio non est generacio sensibilis, set operacio habitus iam connaturalis facti, non impedita, secundum philosophum.

Ibidem.

Quod delectaciones sint male, quia nociue et egritudinales, simile est ac si diceretur quia sanatiua sunt praua quia nocent ad pecuniam.

VII, ibidem.

Quod delectacio non impedit prudenciam in quantum propria, set in quantum aliena, set magis facit speculari et discere.

VII, ibidem, d.

Quod nichil prohibet aliquam delectacionem optimum esse et eligibilissimum, quamuis quedam sint praue. Ibidem, e.

Quod delectacionem omnia appetunt, et bestie et homines; et sic est optimum.

Ibidem, f.

Quod delectaciones corporales hereditarie sibi retinuerunt hoc nomen propter hoc quod homines plures inclinantur in ipsas et sunt communes omnibus et cognite.

Ibidem, g.

Quod delectacio aliqua sit optimum, manifestum est; aliter enim non contingeret felicem uiuere delectabiliter. Ibidem.

Quod delectaciones quedam sunt eligibiles ualde, set non corporales circa quas est intemperatus.

VII XV a.

Quod delectaciones corporales eligibiles multum uidentur propter hoc quod sunt uehementes medicine expellentes superhabundancias tristicie et uidetur quod faciant esse sine contrario, quod est tristicia, et ideo superhabundanter requiruntur.

VII XV c.

Quod delectaciones corporales non sunt bone propter duas causas: uel propter necessitatem complexionum uel habitum traductum a parentibus, sicut in bestiis et bestialibus hominibus, et propter consuetudinem, sicut in prauis hominibus.

VII, ibidem.

Quod delectaciones corporales sunt studiose secundum accidens. VII, ibidem, d.

Quod delectaciones corporales sunt uehementer quesite propter quinque causas.

VII, ibidem, per totum.

Quod delectaciones corporales quidam multum appetunt, ut extinguant sitim desiderii, et sibi ipsis sitim preparant. Ibidem, d.

Quod delectacio si sit superhabundans expellit omnem tristiciam; et ideo multum sunt desiderate, et propter hoc intemperati et praui fiunt.

Ibidem, e.

Quod delectacio magis est in quiete quam in motu. Ibidem, g.

Quod circa delectacionem multa est dubitacio philosophancium, quorum quidam dicunt eam bonum, quidam uero malum; et hii diuiduntur, quia quidam persuasi per aliquas raciones, quidam uero existimant quod expedit dicere omnes delectaciones malas, non quod ita sit, set ut homines retrahantur a delectacionibus et ducantur ad medium. X I a.

Quod delectacio est per se bonum, sicut eudoxus existimabat, eo quod omnia uidentur desiderare ipsam et racionalia et irracionalia, et unumquodque appetit quod sibi est bonum, et sic quod omnia appetunt est omnibus per se bonum. X II a.

Quod delectacio est per se eligibilis, quia opponitur tristicie, que secundum se fugitur ab omnibus, (et eam esse confessum est ab omnibus) quod non propter alterum neque alterius gracia eligimus; et huius signum est quod nullus interrogatur (quare) cuius gracia delectatur, quasi ipsa sit finis propter quem alia eliguntur.

Ibidem, b.

Quod delectacio unicuique bonorum apposita facit eligibilius esse, puta ei quod est iuste agere et temperatum esse. Ibidem, c.

Quod quia delectacio efficitur eligibilior cum prudencia, non est delectacio per se bonum, quia per nullius ammixtionem efficitur per se bonum eligibilius; et est racio Platonis contra eudoxum.

Ibidem.

Quod delectacio et tristicia opponuntur sicut bonum et malum, quia (si) ambe essent mala, essent similiter fugienda, et si neutrum esset malum, neutrum esset fugiendum; nunc autem uidentur hanc quidem fugientes ut malum, scilicet tristiciam, hanc uero eligentes ut bonum.

Ibidem, g.

Quod delectacio non sit bonum secundum opinionem Platonis et Pictagore; probatur tribus racionibus quas omnes reprobat philosophus.

X III a.

Quod delectacionem dicunt Platonici mocionem et generacionem esse, et ideo non bonum quia omne tale inperfectum. Ibidem, c.

Quod delectacio non est motus nec generacio nec replecio sicut dicebat Plato.

Ibidem, d.

Quod in delectacionem potest homo transponi uelociter uel tarde, set operari secundum delectacionem uelociter uel tarde non contingit.

Ibidem.

Quod delectacio non est replecio, set facta utique replecione delectabitur utique aliquis, et ex eo quod abscinditur ab eo conueniens tristabitur.

Ibidem, e.

Quod delectacio sit replecio uidebatur oriri ex hiis que circa cibum tristiciis et delectacionibus.

Ibidem, f.

Quod delectaciones mathematice et earum que secundum sensus et per olfactum et audiciones et uisiones non habent contrariam tristiciam.

Ibidem, g.

De ponentibus omnes delectaciones esse prauas, et hoc quia afferebant in medium quasdam probrosissimas delectaciones quas opportebat dici malas.

X IV a.

Quod delectaciones non naturales non sunt delectabilia simpliciter, licet male dispositis delectabilia sint, sicut laborantibus sana uel dulcia que sunt amara, neque alba que uidentur pacientibus obtalmiam. Ibidem.

Quod delectaciones si non sint innaturales sunt quidem eligibiles simpliciter et bonis, set quibusdam non, quia sunt periculose, sicut ditari proditori, et sanum esse non eligibile comedenti quodcumque, quia sic ingurgitabit se et morietur.

Ibidem, b.

Quod delectaciones (que) a bonis hominibus sunt et bonis rebus differunt (sicut) ab hiis que a turpibus, cum mali non delectentur in bonis, quia non est delectari ea que iusti non entem iustum neque ea que musici non entem musicum.

Ibidem, c.

Quod delectacio non est per se bonum manifestare uidetur amicus alter existens ab adulatore; adulator enim uituperatur.

Ibidem, d, per totum.

De delectacione quid est uel quale quid secundum Aristotilem. X V a.

Quod delectacio est sicut quoddam totum simul existens, sicut uisio que non indiget aliquo posterius quod perficiat speciem ipsius, et sic secundum nullum tempus accipiet quis utique delectacionem. Ibidem, a.

Quod dicentes delectacionem esse motum uel generacionem non bene dicunt, quia generacio et motus dicuntur tantum particularium et non totorum, quia neque uisionis est generacio neque puncti neque unitatis, neque horum nichil motus neque delectacionis. X V g.

Quod delectacio est secundum omnem sensum et intellectum et speculacionem.

X VI b.

Quod delectacio perficit operacionem, sicut pulcritudo iuuentutem, set non secundum eundem modum. Ibidem, c - d.

Quod delectacio erit in operacione sensus et intellectus usquequo sensibile uel intelligibile sit quale oportet et discernens uel speculans.

Ibidem, e.

Qualiter nullus delectatur continue? et respondet, quia omnia humana non possunt continue operari et sic nec delectari quod sequitur operacionem.

Ibidem, f.

Quod plus homo in nouis delectatur quandoque, in quantum mens per desideria intensius inclinatur ad illa et feruencius operatur, quemadmodum secundum uisum aspicientes.

Ibidem, g.

Quod delectacionem appetere extimabit quis utique omnes; perficit enim delectacio uiuere, quod omnes appetunt. X VII a.

Quod delectacio perficit operaciones et uiuere, quod omnes appetunt. Ibidem.

Quod delectacio non separatur ab operacione; sine operacione enim non fit delectacio.

Ibidem, b.

Quod delectacio auget operacionem; magis enim singula iudicant et cercius exquirunt cum delectacione operantes, puta (geometria) fiunt gaudentes. Ibidem, e.

Quod quando delectamur in uno, non attendimus alia, sicut amantes fistulas non attendunt sermonibus qui dicuntur eis; delectabilior enim alterum repellit; et si remisse in aliquo delectemur, bene possumus alia facere, sicut qui uident in theatris male agonizantes possunt simul comedere legumina. Ibidem, g.

Quod delectacio propria confirmat operaciones et diuturniores et meliores facit, aliene autem impediunt, et sic manifestum quod multum distant. X VIII a.

Quod aliene delectaciones faciunt fere quod proprie tristicie, quia utrumque corrumpit propriam operacionem, tamen non similiter.

Ibidem, b.

Quod delectaciones similiter habent ut operaciones, que differunt epyeikia et pluralitate.

Ibidem, b.

Quod delectaciones sunt maxime proprie operacionibus quam concupiscencie. Unde fuit dubitatum utrum delectacio et operacio essent idem.

Ibidem, c.

Quod delectacio non est mens neque sensus, id est operacio mentis et sensus; set propter non separari uidetur idem quibusdam.

Ibidem, c.

Quod delectaciones sunt altere et differunt quemadmodum et operaciones.

Ibidem, c.

Quod delectaciones mentis et sensus differunt ab inuicem in puritate sicut et operaciones; et similiter sensitiue differunt ab inuicem, et similiter que sunt mentis differunt ad inuicem, quia spirituales sunt puriores quam naturales.

Ibidem, d.

Quod unicuique aliorum animalium est delectacio propria quemadmodum et opus et diuersorum sunt diuerse et unius una, sicut delectacio equi et canis et asini. Ibidem, d uel e.

Quod illa dicuntur delectabilia et delectaciones simpliciter que uidentur uirtuoso et quibus ipse gaudet, quia uirtuosus mensura est omnium humanorum. Ibidem, f.

Queritur de delectacionibus uirtuosorum que de numero ipsarum sit simpliciter delectacio hominis; et respondet quod ille sunt humane que perfecti et beati uiri. Ibidem, g.

Quod delectaciones que sunt in ludis ad quas potentes confugiunt non oportet dicere optimas, propter hoc quod ipsi eas appetunt, sicut nec illa que existimant pueri preciosa esse optima.

X IX e.

Debilis.

Quod debilis assimulatur ebriis a pauco uino.

VII X c.

Quod debiles quamuis sint multum preconsiliati non immanent in bono racionis et ideo sunt peiores. VII X b.

Quod debilis incontinens assimulatur ciuitati que uolebat leges, et nulla cura erat sibi de legibus.

VII XII f.

Desiderium.

Quod desiderium esset inane et uacuum si processus esset in infinitum. I i c.

Quod omne desiderium alicuius finis sequitur fantasiam desiderantis, cuius non sumus domini.

III X b.

Quod desiderium finis non est spontaneum, set innasci oportet. Ibidem, c. (deinotica)p quod deinotica est industria cuius est operari contendencia ad intencionem suppositam.

VI IX f. (deynus)p quod deynus potest bene esse incontinens, set non speculans actu minorem proposicionem, set sicut dormiens et ebrius est sciens, et non est malus simpliciter, set semimalus.

VII XII e.

Diuinus.

Quod diuinus et bestialis raro in hominibus.

VII I c.

Deus.

Quod deos beatificamus et felicitamus et uiros diuinissimos. I X d.

Quod deus una simplici gaudet delectacione.

VII XV g.

Quod deos omnes suspicati sumus beatos et felices. X XII a.

Quod diis attribuere uirtutes morales ridiculum est. Ibidem.

Quod diis sunt parua et indigna omnia que circa laudes et acciones uirtutum Moralium sunt.

X XII d.

Quod diis quorum tota uita est contemplacio tota uita est beata, hominibus uero in quantum similitudo talis operacionis existit, aliorum autem animalium nullum felix. Ibidem, f.

Quod dii habent curam de rebus humanis et ideo maxime diligunt illum qui est ei simillimus et talis est contemplatiuus qui eciam bene et recte operatur secundum uirtutem moralem.

X XIII f.

Differencia.

De differencia inter usum et operacionem et habitum et possessionem. I VI c.

De differencia inter actum et factum.

VI II c.

De differencia inter consilium et questionem.

VI vi g.

Quod differencia est speculatiui et practici, quia speculatiuus est primorum principiorum ex quibus fiunt demonstraciones. VI VIII e.

Disciplinatus.

Quod disciplinati est in tantum certitudinem inquirere secundum unumquodque genus in quantum natura recipit. I i f.

Diuicie.

Quod diuicie non sunt bonum quod queritur; utiles enim sunt et alterius gracia.

I III c.

Diligens.

Quod aliquis non sit diligens contingit ex consuetudine in quantum remisse uiuit.

III IX d.

Dimidium uite.

Quod secundum dimidium uite nichil differunt felices a miseris. I XI d.

Discoli.

Quod discoli et litigiosi uocantur qui contrariantur omnibus que dicuntur uel fiunt ab aliis.

IV IX b.

Quod discolus et litigiosus qui omnes conturbat.

IV IX g.

Dignitas.

Quod dignitatem non omnes eandem dicunt esse, set quidam libertatem, quidam diuicias, quidam generis nobilitatem. V IV d.

Dicha.

Quod quando dycha diuiditur totum, tunc dicunt se habere quod suum est.

V v d.

Democracia.

Quod democracia uidetur in hiis habitacionibus in quibus non est dominium et in quibus qui principatur debilis. VIII X g.

Quod in democraciis est multum de amicicia in quantum in communia inferunt.

VIII XI g.

Domus.

Quod domus magis et prius est necessaria quam ciuitas. VIII XII f.

Dominatiua.

Quod dominatiua actus sunt tria, sensus, intellectus et appetitus. VI I d.

Demonstraciones.

Quod demonstraciones in operabilibus sunt ex racione finis. VI VIII f.

Diuinare.

Quod diuinare uidentur omnes quod uirtus moralis sit habitus quidam secundum prudenciam.

VI X d.

Quod diis et hominibus non idem congruum neque in templo et sepulcro. IV III e.

Quod quoddam diuinum in omnibus est ex parte appetitus (quod inclinat) ad desiderandum idem in exemplari. VII XIV g.