TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
De quaesitis quid sit subjectum hujus
scientiae, et de difficultate ipsius. Ea autem quae de anima cognoscere per demonstrationem, et considerare per signa inquirimus, sunt natura ipsius qua ipsius animati corporis naturam constituunt, et substantia ipsius qua ipsa est secundum se. Et hoc quaerimus de anima primo et principaliter : eo quod unum istorum convenit animae secundum quod est forma, et alterum secundum quod est substantia quaedam incorporea distincta a natura corporis. Post.- ea autem secundario inquirimus etiam cognoscere quaecumque accidunt circa ipsam animam per se et non secundum accidens. Accidentia enim per accidens sunt casualia, neque possumus per ea certificare : et animalibus inest certificari per causam. Sed accidentia per se quocumque modo accidant, causas habent per se determinatas, et ex his demonstrantur : et ideo quaerimus cognoscere illa. Accidentium autem per se animae duo sunt genera. Quaedam enim ipsorum sunt propriae passiones animae secundum quod ipsa in substantia consideratur non cointellecto corpore, sicut intellectus, et voluntas, et ratio. Alia autem accidentia communia sibi et corpori quod habet animam, tamen accidunt corpori non secundum quod est corpus tantum., sed potius ex eo quod ipsa anima est in tali corpore animato quod est corpus animalium. Et illorum accidentium adhuc sunt duo genera. Est enim passio quae incipit ab anima et expletur per corpus, sicut visus, et auditus, et omnino sensus, et vegetatio omnis. Alia autem est passio quae incipit in corpore et redundat ad. animam, ut somnus et vigilia, quae incipiunt ab evaporatione cibi, et efficiuntur ligamentum vel solutio virium animae. Haec autem duo quaerimus cognoscere de anima, ut perfecte sciamus eam : quoniam sciendo naturam ipsius et substantiam, scimus quid ipsa est : sed. quid potest scimus ex passionibus et viribus ejus. Cum autem propria passio dicatur dupliciter, hoc est, quae est recepta in proprio subjecto quod est causa ejus, et quae solam propriam sibi formalem infert passionem animae, utroque modo quaerimus cognoscere animae passiones : ticture enim Graece, Latine sonat recipere. Quaecumque igitur subjecta sola et semper et ubique quasdam proprietates recipiunt, sicut linea curvum et rectum, et numerus par et impar, illa dicuntur propriae passiones
subjecti illius : et sic anima suscipit sensum, et imaginationem, et phantasiam, et intellectum, et hujusmodi. Similiter autem quaedam sunt agentia actione quae est propria suae formae, sicut lucis lucere : et horum formae activae necessario fiunt in aliquo passivo sibi appropriato et non in alio, eo quod omnis actio transit in passum. Et hoc est quod dicitur in secundo de Anima ab Aristotele , quod actus activorum sunt in patiente : et talia agentia in animam inferentia ei passionem sunt, sicut color agit in visum, et sonus in auditum, et omnino sensibile in sensum, et intelligibile in intellectum. Et de tali propria passione oportet etiam determinare in libro vel scientia de Anima : ''quia absque talium scientia vires animae nescirentur.
Cum igitur ista in genere cognoscere quaeramus de anima, omnino et penitus de numero difficillimorum est, et quantum ad quaesita, et quantum ad modum inquisitionis accipere aliquam fidem firmam et certam de ipsa anima. Cum enim, sicut in Logicis determinatum est, sit una communis via et methodus ad sciendam substantiam, quae demonstratio est. Quare quaerendum est si sit secundum scientiam istam quae quod est esse rei dicit, et vocatur diffinitio, per quam methodum declaratur quaestio quae quaerit quid est esse rei in anima, et multis alteris rebus, quarum diffinitiones quaerimus scire. Fortassis videbitur alicui illa methodus sufficere de omnibus, tam de anima quam de aliis, de quibus quaerfmus diffinitionem quid est. Dicet autem illam methodum sufficere propter duas rationes, quarum una est, quia cum multo plura dicantur de aliquo per accidens quam substantialiter, sufficit una via quae dicitur in secundo Topicorum, ad sciendum omne quod per accidens inest alicui. Multo ergo magis una via diffinitionem venandi, quae docetur in secundo posteriorum Analyticorum, videtur sufficere ad cognoscendum substantiam et diffinitionem omnium. Alia ratio est, quia proprium quaecumque cognoscere volumus, una methodus quae est demonstratio passionis de subjecto, sufficit : et tunc a simili iterum praedicta via et scientia videbitur sufficere ad habendam scientiam quid est omnis res per diffinitionem. Si igitur dicat sic aliquis, oportet quaerere si substantia et quod est esse ipsius animae sit secundum doctrinam illius scientiae vel non : et hoc erit valde difficile : cum illa diffinitio sit per genus et differentias componenda, et nobis occultum sit genus et differentiae spiritualium rerum, difficillimum erit invenire diffinitionem animae secundum doctrinam illius methodi.
Si autem quis dicat, quod non est communis una scientia in secundo Posteriorum determinata sufficiens, ut per eam cognoscatur omne illud cujus quaerimus quid est, et diffinitionem substantialem : tunc erit magis difficile negotiari ad venandum animae diffinitionem : quia tunc oportet primo circa quodlibet genus rei invenire propriam viam, quam difficile est invenire. Et cum manifestum sit, quod est aliquis modus proprius cujuslibet rei ad sciendam substantiam ipsius, tunc quaerendam quis sit ille modus, utrum ex prioribus ex quibus est demonstratio, sicut dixit Hippocrates : aut ex posterioribus sicut procedit divisio, sicut dixit Plato : aut est aliqua alia via quae est collectio diffinientium per divisionem ei compositio eorum, sicut dixit Aristoteles : quoniam militas habet dubitationes et errores, ex quibus propriis principiis oportet quaerere animae quidditatem : quoniam rerum diversarum diversa sunt principia essentialia, sicut alia sunt principia numerorum, et alia plana-
rum superficierum, et secundum illa propriae variantur diffinitiones. Hoc autem necessarium est potissimum in anima quaerere quae cum aliis nullam penitus videtur habere convenientiam, sicut in sequentibus erit manifestum, ubi ostendetur quod neque omnino in uno genere cum aliis est substantiis, neque omnino removetur a genere aliarum substantiarum .