IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

" Et sine ipso factum est nihil. "

Quam propositionem oportet resolvi ut melius intelligatur. Resolvitur autem in hanc : Non aliquid factum est sine ipso. Et tunc objiciunt Nestorius et Eutyches : Sed Spiritus sanctus est aliquid) non ergo est factum hoc aliquid sine ipso : ergo factum est cum ipso et per ipsum : ergo Spiritus sanctus est factus. Sed si dicas quod factor non cadit sub communi distributo : dicit Eutyches quod Spiritus sanctus est de his quae sunt procedentia a factore primo, et sedentia et quiescentia super creaturam. Act. II, 3 et 4 : Sedit supra singulos eorum : et repleti sunt omnes Spiritu sancto. Ad hoc autem penitus excludendum dicit Joannes Chrysostomus sic esse punctandum : Sine ipso factum est nihil quod factum est : ita quod haec implicatio, quod factum est, ponatur circa terminum distributum, ut sit sensus: Non aliquid quod Iactum est, factum est sine ipso. Et tunc cessat objectio : quia Spiritus sanctus non est factus: quia per hoc quod procedit, non probatur esse factus : quia Deus ipse procedit, et non est factus. Psal. xviii, 6: Ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo, quod de Deo symbolice intelligitur. Ezechiel. iii, 12 : Benedicta gloria Domini de loco suo. Et secundum litteralem expositionem sive sensum subtiliter procedit. Quod autem requiescit super creaturam, non probat eum esse creaturam : quia et ipse Deus quiescere et sedere in creatura dicilur. Ezechiel. xliii, 7 : Locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel in aeternwntM II Paralip. VI, 41: Consurge, Domine Deus, in requiem tuam. Haec enim metaphorice de Deo dicuntur: et arguere ex talibus peccatum est in problematibus, sicut docet Aristoteles in libro II Topicorum.

Augustinus autem et Beda exponunt sic punctando : " Sine ipso factum est nihil. " Haec enim locutio est duplex. Quod patet si resolvatur sic : Non aliquid factum est sine ipso: ex hoc quod negatio potest referri ad totum vel ad partem subjectam in eo quod est aliquid quidquid. Primo quidem modo est composita, et est sensus : Quidquid aliquid est sive substantia, sive aliquid quod natura est, sivenaturalis proprietas naturae inhaerens, sicut est omne quod habet entitatem quocumque modo : illud non est factum sine ipso. Et hoc modo vera est, et modum dicit quo omnia per Verbum facta sunt: quia indivisa sunt opera Patris et Filii, et sine Filio Verbo suo Pater non operatur. Proverb. VIII, 30 : Cum eo eram cunctak componens. Et hoc modo respondetur Eu-I tycheti, quod factor Spiritus in uno communi cum factura non potest distribui : et sic nulla est objectio haeretica.

Sed objicit Manichaeus : Si sine ipso factum est nihil, hoc est, non aliquid factum est sine ipso : cum malum sit aliquid, sequitur quod malum non sit factum sine ipso. Sed contra hoc est, quia ipse est destructor mali. Joannis, III, 8 : In hac, apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. Si autem ejusdem rei est Verbum factor et destructor : tunc est praevarica-. tor. Ad Galat. ii, 18: Si ea quae destruxi, iterum haec aedifico, praevaricatorem me constituo. Ideo ad hanc haeresim destruendam accipiunt Sancti secundum sensum locutionis, itaquod negatio stet in termino subjecti, sic : Non aliquid factum est sine ipso, ut sit sensus : id quod factum est

non aliquid, sicut malum, factum est sine ipso : ut sit quasi propositio habens subjectum terminum infinitum. Et hoc intendit Glossa quae dicit: Sine ipso factum est nihil: quia non est ab eo quidquid non est naturaliter, sed est perversio naturae, ut malum, sive idolum. Ecce non est auctor malorum. 1 ad Corinth. viii, 4 : Nihil est idolum in mundo.

Sed obstinatio haeretica adhuc instat objiciens et dicens : Quod nihil est, non pugnat et non corrumpit: malum autem pugnat contra bonumet corrumpit ipsum: ergo est aliquid : et sic habet auctorem. Sed et hoc solvitur per Dyonysium in libro de Divinis nominibus , ubi probat quod malum nec in corporis natura, nec in anima, nec in Angelo nihil est nisi privatio. Privatio autem in se nihil est: sed deformitatem relinquit in subjecto. Sicut caecitas quae non magis aliquid est in oculo quam in lapide, sicut dicit Augustinus, quamvis deformitatem relinquit in oculo, quam non relinquit in lapide : quia lapis habitus illius qui caecitati contrarius est, non est susceptibilis. Et ideo privatio per hoc quod relinquit privatum suhjectum, non est reducibilis in non ens et penitus nihil. Subjectum autem sub deformitate privationis est corruptum bonum, et gratia et virtute corrupti boni pugnat eontra integrum bonum, et non virtute suiipsius. Et hujus bonum exemplum dat Augustinus de tibia curva quae virtute gressibilis potentiae quae est in tibia curva, impugnat et destruit rectitudinem gressus, et non impugnat et destruit per curvitatem quae defectus rectitudinis est in ipsa. Et de hac causa dicit Philosophus in libro III primae philosophiae, ''quod antiquorum positio fuit et vera : quod bonum est locus mali in quo habitat malum.

Iste ergo est sensus ejus quod dicitur : Sine ipso factum est nihil. Quae locutio licet duplex sit, et in hac duplicitate exponatur a Sanctis : tamen in utroque sensu est vera, et excludit diversas haereses. Malum enim et peccatum nominat aliquando actionem privatam circumstantia debita vel fine : et sic est aliquid. Et secundum quod est aliquid, non est factum sine Verbo. Aliquando nominat defectum cum privatione: et sic est secundum quid, et tunc est incidens defectus, et non habet causam efficientem sed deficientem : sicut curvi gressus deficiens causa est curva tibia. Et hoc modo non fit per Verbum : quia hoc non est causa deficiens. Et non reducitur hoc modo malum in causam primam, sed in causam proximam deficientem. Tertio modo nominat ipsam privationem : et sic omnino nihil est : et nullam habet causam neque efficientem neque deficientem.

Sic ergo per hoc quod dicitur : " Omnia per ipsum facta sunt, " ostenditur Verbi divinitas, per hoc quod generaliter est sufficiens et operativa causa omnium. Per hoc autem quod addit : " Sine ipso factum est nihil, " per modum operationis ostenditur divinitas ejusdem, per hoc quod est indeficiens causalitas ejus ab omnibus causatis.

" Quod factum est in ipso vita erat 1 "

In ista parte secundum expositionem Augustini et Bedae et Gregorii manifestat Verbi divinitatem ex comparatione creati per Verbum. Unde Glossa dicit: " Quod factum est, " in tempore, " in ipso, " hoc est, secundum hoc quod erat et est in ipso, " vita erat : " quia in spiritualis factoris ratione semper vixit et vivit. Hoc autem exemplum dant praedicti Sancti, dicentes quod artifex qui facit arcam, in mente habet formam ad quam perficit formam arcae in lignis, quae licet non vivat prout est in lignis : prout tamen est in mente artificis, movet artificem et dirigit in opere. Et sic vivit in mente, quod non vivit in

materia. Quod enim in intellectu agente et operante manet et dirigit, facit opera vitae : et quod facit opera vitae, vivit. Et sic arca in mente artificis per ideam existens vivit, et est vita. Quia diffinitio vitae est: quod vita est actus spiritualis et continuus ab ente quieto et sempiterno fluens.

Haec autem expositio objectionem habet : Quia species arcae in vivente, species quaedam est, et de genere accidentis : et talium nihil vivit, et non est vita. Sed ad hoc dicendum est secundum illam opinionem quae ponit species in anima esse accidentia et passiones animae, quod Sancti intendunt de agente intellectu et operante, qui de se et luce propria facit quod facit : quia ille vere est activus. Et non de illo qui prius concipit formas factorum, et deinde ad similitudinem illorum operatur. Talis qui de se et suo substantiali lumine facit, similis est intellectui primo : et lux ejus idealis, similis est Verbo aeterno. Et sic intelligitur quod dicitur : " Quod factum est, " hoc est, per hoc quod est, " in ipso vita erat. " Et sic cessat objectio quorumdam qui dicunt : Quod factum est in ipso vita erat: sed omnia facta sunt in ipso sicut continente : ergo omnia sunt vita. Haec enim determinatio praepositionis cum suo casuali in ipso non determinat participium factum : sed determinat hoc verbum quod supponitur per pronomen, ut sit sensus : " Quod factum est, " in natura propria in tempore, " in ipso " Verbo ante omnia tempora, " erat vita, " et lux. Et sic nihil valet objectio.

Sed tunc quaeritur, quare dicitur : " Erat vita, " et non dicit, idea vel forma? Ad hoc dicendum sicut dicit Philosophus in principio libri VIII Physicorum, quod influentia primi motoris in entia est sicut vita quaedam existentibus omnibus, per hoc quod est actus continuus ab ipso fluens, sicut a fonte vitae, et ad esse conducens omne quod est. Et ideo dicitur vita : quia talis actus est in Verbo secundum quod est ars Patris plena ideis et rationibus eorum quae sunt, et facta sunt, et fiunt. Et haec expositio multipliciter probatur in libro LXXXIII Quaestionum per Augustinum. Et est verior omnibus : quia six excluditur error dicentium Filium esse creaturam, et construitur fides ex auctoritatibus Graecorum qui tales formas in mente divina ponebant, ut dicit Dionysius in libro de Divitiis nominibus , ubi loquitur de exemplaribus rerum in sapientia divina.

Tamen istum locum Sancti diversimode exponunt. Hilarius quidem sic " Quod factum est in ipso, " hoc est, in Verbo sicut in propria persona : sicut Incarnatio, Baptismus, Passio et Resurrectio, " vita erat, " hoc est, causa vitae et salutis in homine. Et sic pronomen notat discretionem factorum in ipso Verbo, et factorum in aliis a Verbo. Ambrosius autem sic : " Quod factum est ira ipso vita, " ut sit appositiva constructio, hoc est in Verbo quod est vita, " hoc , erat, " hoc est, praecesserat in Dei praescientia antequam fieret. Sicut dicitur in Psalmo CIII, 24 : Omnia in sapientia fe-

Hoc est ergo quod intendit secundum diversos expositores.

" Et vita erat lux hominum. Et lux in tenebris lucet, et tenebrae I eam non comprehenderunt. "

Ex praemissis secundum expositionem Augustini habetur quod Verbum est ratio cognitionis omnium per quam, sicut dicitur, Eccli. xxiii, 29, Domino Deo antequam crearentur, omnia sunt cognita : sicut et post perfectum respicit universa omnia ?. Ideo in praesenti parte mani-

festat deilatem Verbi per hoc quod est illuminativum et eruditivum.

Et tangit hic tria, scilicet, qualiter se habet ad naturam illuminabilem sive illuminationis receptibilem. Et secundo, qualiter se habet ad naturam quidem, sed illuminationem suam non recipientem, ibi, v. 5 : Et lux in tenebris lucet. Et tertio, hujus secundi dicit causam non esse in Verbo, sed in defectu recipientis, ibidem, Et tenebrae eam non comprehenderunt.

Dicit ergo : " Ei vita, " hoc est, Verbum quod est vita per motum vitalem quem habet in homines, " erat lux hominum. " Quia primus actus vivificans tam in luce spirituali quam in corporali, fit per immissionem caelestis luminis. Et hoc quidem de lumine corporali probatur, Genes. 1, 3, ubi cum Deus vellet facere esse in specie et vita, primo dixit: Fiat lux. De alio lumine spirituali dicitur, ad Ephes, v, 14 : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Sic ergo dicitur quod " lux " pellens tenebras privationis vitae, et " vita " sic vivens in mente artificis, etiam Verbum " erat, " habitu quidem ab aeterno, sed actu in tempore : " hominum : " scilicet illuminans homines ad vitam naturae, ad lumen intellectus, et ad lumen gratiae. Et est locutio ista per causam. Quia vita illa effluens actum vitae, causa est illuminationis. Vita enim diffundit se illuminando tenebrosa. Diffundit autem vita lumen naturale ad tollendas tenebras in natura privationis. Dicitur enim, Gen. I, 2 : Tenebrae erant super faciem abyssi, hoc est, tenebrosae, et privationibus subjectae materiae. Et ideo dixit Deus : Fiat lux, qua deformis venustaretur materia. De tenebris autem ignorantiae et luce illuminationis intellectus dicitur, II ad Corinth. IV, 6: Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, illuxit in cordibus nostris, ad illuminationem scientiae claritatis Christi. De tenebris autem culpae et luce gratiae dicitur, ad Ephes, v, 8 : Eratis aliquandotenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate.

Secundum hanc autem expositionem quaeritur, quare potius dicitur : Vita erat lux hominum, quam quod e converso dicatur : Lux erat vita hominum : cum (sicut dictum est) actus lucis sit causa vitae potius quam e converso ? Sed ad hoc dicendum est, quod in causatis participantibus lucem et vitam, lux et lucis actus praecedit vitam : in causa autem secundum rationem intelligendi e converso est, quia cum vita sit continuus actus quo se movet intellectualis natura in ea quae subsunt, et in seipsam, ille actus causa est esse et illuminationis : et ideo de causa loquens melius dicit: Vita erat lux hominum, quam e converso : Lux erat vita hominum.

Adhuc autem quaeritur, Quare secundum hoc dicit potius: Vita erat lux hominum, quam lux naturae vel Angelorum ? Ad hoc dicendum quod vita habet omnem actum vitae et lucis in hominibus et non in natura quae non participat vitam intellectus et gratiae neque lucem : et ideo non dicit: Vita erat lux naturae, quia non adeo manifestatur in natura sicut in homine. Ulterius : quia non est tantae potestatis in Angelo sicut in homine, ideo non dicitur: Vita erat lux Angelorum. In homine autem pellit tenebras culpae et casus primi: quod non facit in Angelo.

Sic ergo dicit per causam loquens :

" Vita erat lux hominum. " Et sicut dicitur, Luc. I, 79 : Illuminare his qui in tenebris sedent. Isa. IX, 2 : Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam : habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis.

" Et lux in tenebris lucet. "

Ut dicit Chrysostomus, ad dissipationem tenebrarum. Et hoc quidem semper verum est : quantum est de natura et essentiali operatione lucis, quae se (sicut dicit Dionysius) expandit per omnes na-

turae vultus, superfundens se omnibus. Haec enim est largitas primae lucis. Jacobi, I, 5: Dat omnibus affluenter, et non improperat. Et.quia capacitatem naturalia non habent aequalem, ergo quaedam participant eam materialiter, quaedam sensibiliter, quaedam rationabiliter, et quaedam intellectualiter. Psal. cxliv, 16 : Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. Et iste est sensus litteralis illius verbi Sapientiae, I, 7: Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia, hoc est, caelum. Isa. VI, 3 : Plena est omnis terra gloria ejus.

Sancti tamen exponunt illud de luce gratiae in fide et cognitione divina, quam omnibus lucidis intra se lucem recipientibus diffundit Verbum. Eccli. I, 5 : Fons sapientiae verbum Dei in excelsis. Haec enim lux Verbi efficacior est in diffusione sui quam lux corporalis. Sapient vii, 29 et 30 : Est haec speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum: luci comparata, invenitur prior. Illi enim, scilicet luci, succedit nox : sapientiam autem non vincit malitia. Lux ergo siclucet in tenebris, sicut lux solis cadit supra caecum. Unde sicut tripliciter corpora se habent ad lucem solis : sic tripliciter habent se corda ad lucem istam. Quae-. dam enim corpora tenebris conjuncta non recipiunt lucem, nisi ad manifestationem nigredinis et turpitudinis suae, sicut nigra, tetra, et opaca. Quaedam autem recipiunt eam ad exteriorem sui illustrationem et pulchritudinem. Quaedam recipiunt eam in sui profundum, sicut perspicua, ut lapides pretiosi: et efficiuntur quasi quaedam vasa lucis quae luminaria vocantur. Ita homines mente caecati et operibus tetri non recipiunt lucem istam, nisi ad suae turpitudinis manifestationem. Joan. III, 20 : Omnis qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem. Job, XXIV, 13 : Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias ejus : cum tamen lux praesens sit talibus. Alii autem sunt qui exterius pulchritudine quadam compositionis per hanc venustantur, sed . devotionem interiorem non habent: habentes quidem speciem virtutis, sed non veritatem. Proverb, XXXI, 3 : Fallax 1 gratia, sive imago, et vana est pulchriludo. Tertii autem qui art interiorem de- 1 votionem lucem concipiunt, intus lucent sicut luminaria in caelo. Ad Philip. II, 15 : Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. Sic, Exod. XXXIV, 35 et seq., . splendida et cornuta facta est facies Moysi, quia respexerat in eum Dominus.

Alia etiam ratione secundum quamdam Glossam, " lux in tenebris lucet, " quia ante praesentiam istius lucis in mundo, per carnem tenebrae fuerunt in mundo : quia lex et Prophetae non plene illuminabant, et homines tenebrosi remanebant : quia lex peccati tenebras non abstulit, sed ostendit : et ideo Prophetae 3 hanc lucem non videbant nisi admistam tenebris. Daniel. vii, 13 : Adspiciebam in visione noctis. Psal. XVII, 12 : Tenebrosa aqua in nubibus aeris. Et tamen haec lux clara erat et lucebat in tenebris quando venit et dissipavit tenebras in multis efficaciter, et in omnibus sufficienter : quamvis quidam infideles remanerent. Luc. I, 79 : Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. I Joannis, I, 5 et 6 : Deus lux est, et tenebrae in eo non siuit ullae. Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et non veritatem facimus.

Hoc est ergo quod dicit : " Lux in tenebris lucet. "

Unde in omnibus istis sensibus congruenter sequitur:

" Et tenebrae eam non comprehenderunt. "

Si enim haec lux est quae per omnem naturae vultum, ut dicit Dionysius, se expandit, tunc haec tenebris privationum ,1 et materiae non comprehenditur : quia materiae non immiscetur. Sed ea quae

est imago hujus lucis et est forma in materia, quantum potest hanc lucem imitans, obscuratur frequenter in tenebris, et tenebris comprehenditur: et ideo tendit ad vesperam et noctem, sicut dicit Augustinus in libris super Genesim ad litteram. Si autem intelligitur de luce gratiae et fidei et cognitionis divinae, tunc tenebrae dicuntur tenebrosi et infideles et excaecati qui Christi fidem non receperunt: sicut nec caecus recipit solis illuminationem sibi undique praesentem. Job, III, 4 et 6 : Dies ille vertetur in tenebras,... et non illustretur lumine... Noctem illam tenebrosus turbo possideat. Sapient. XVII, 5 : Ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere, nec siderum limpidae flammae illuminare poterant illam noctem horrendam.

Sed objicitur quod dicit Augustinus in libro De videndo Deo ad Paulinam, quod " videre quidem Deum possumus, comprehendere vero minime. " Ergo beati et lucentes etiam non comprehendunt. Ad hoc autem dicendum, quod comprehendere dicitur multipliciter : uno modo dicitur totum intus claudere, sicut dicit Augustinus in eodem libro, quod comprehenditur cujus fines circumspiciuntur: alio modo dicitur comprehendere, per speciem aperte videre. Ad Philip iii, 13 et 12 : Fratres, ego me non arbitror comprehendisse... Sequor autem, si quo modo comprehendam in quo et comprehensus sum. Tertio modo dicitur comprehendere, per fidem formatam veritatem tenere. Ad Ephes. III, 18 : Ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum. Primo ergo modo non comprehendit lucem istam aliqua creatura : secundo modo comprehendunt beati: tertio autem modo fideles devoti : nullo autem modo excaecati tenebrosi. Hoc est ergo quod dicit. Unde Glossa : Ut nec caecus comprehendit solem super se lucentem : sed ut tenebrae comprehenderent, de beneficio et largitate luminis fuit, ut dicit Glossa.

"Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. "

Hic incipit secunda pars libri, quae est de manifestatione Verbi per proprietates processionis temporalis, qua procedit in creaturam rationalem ad sanctificandum eam.

Et dividitur in duas partes secundum duo testimonia quibus manifestatur : quorum primum est testimonium factum per alium, et secundum est testimonium factum per seipsum. Et quamvis testimonium Verbi factum per seipsum majus sit testimonio iacto per alterum, et sic prius videatur esse : tamen quoad nos et nostram inductionem ad Verbum, testimonium factum per alterum, prius est testimonio facto per Verbum. Unde super illud Joannis, v, 35 : Ille erat lucerna, etc, dicit Augustinus : " Sicut per lucernam venitur ad lucem : ita per Joannem venitur ad Christum. " Et hoc modo ordinantur partes istae. Et secunda quidem incipit secundo capitulo, v. 1 : Et die tertia nuptiae factae sunt, etc.

Prior autem harum in tres dividitur partes : in quarum prima commendatur testis et omni exceptione major ostenditur : in secunda autem ex parte nostra necessitas testimonii inducitur, ibi, v. 10: " In mundo erat: " Tertio autem ipsum inducitur testimonium, ibi, v. 15 : " Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens : Hic, etc. "

Prima harum partium dividitur in tres partes: in quarum prima testis commendatur : in secunda, finis missionis ejus ostenditur et utilitas, ibi, v. 7 : " Hic venit. " In tertia, testis ab eo cui fertur testimonium distinguitur, ibi, v. 8 : " Non erat ille lux, etc. "

In prima harum commendatur testis a quatuor, quae eum omni exceptione faciunt majorem. Primo quidem a natura : secundo, ab officio : tertio, ab auctoritate mittentis: quarto, a nomine et a nominis significatione.

A natura quidem, cum dicit : " Fuit

homo. " Cujus naturae facit mentionem propter tria, quorum primum est, ut nobis congruat: secundum est, ut falsam opinionem elidat : tertium, ut naturam ostendat.

Dicit ergo : " Fuit homo, " ut nobis et humanato Verbo (prout Glossa innuit) congrueret: quia si alium testem humanatum Verbum ad homines haberet, testimonium ejus non congrueret: quia ex homine testimonium non proferret. Ideo etiam Pontifex, qui praeest hominibus in his quae ad Deum sunt, homo eligitur. Ad Hebr. v, 1: Omnis namque Pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his quae ad Deum sunt. Secundo, elidit falsam de Joanne opinionem. Unde Glossa : " Homo, " non Angelus, ut haeretici volunt. Unde sicut Joannes Baptista de se sentit, ut dicit Gregorius, ita de eo scribit Joannes Evangelista. Quidam enim dicebant eum Angelum : quidam autem Christum Deum, quia cum tantae opinionis esset ut Christus vel Angelus putari potuisset, voluit magis veritatem confitens subsistere in se, quam in humana opinione rapi supra se. Et ideo dicitur : " Fuit homo. " Simile faciebat Abraham patriarcha, Genes. xviii, 27 : Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.

Tertio dicit : " Fuit homo, " quia totus fuit homo, hoc est, rationalis, intellectualis, et totus colens divina: quod proprium est hominis et honor hominis. Unde in Psalmo VIII, 5 et 6 : Quid est homo, quod memor es ejus ? aut filius . hominis, quoniam visitas eum ? tanti, supple, quia minuisti eum paulo minus ab Angelis, etc. Dedit enim Deus illi imaginem sui intellectus : et gloria (luminis sui in veritate) et honore (virtutis ejus in bonitate) coronavit eum. Quod praecipue convenit Joanni, qui bestiale numquam aliquid commisit: sed imaginem divinam in se bonis studiis exornavit.

Sic ergo dicitur " homo, " nihil umquam animale vel bestiale committens :, et ideo omni major exceptione " missus. " Ecce legationis suae officium. Joan. I, 33 : Qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu sanctas Abdiae, v. 1 : Legatum ad gentes misit Ad Roman. x, 15 : Quomodo praedicabunt, nisi mittantur ?

" A Deo. " Ecce auctoritas : non ab hominibus, vel per homines : sed ab ipso Deo. Isa. xlviii, 16 : Nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus. Exod. III, 13 : Deus patrum vestrorum misit me ad vos." Cui nomen erat Joannes. " Glossa : Non ab hominibus impositum, sed a Deo quasi substantialiter datum. Totum enim quod Joannes erat, gratia erat: annuntiatio , conceptus, nativitas, et vita tota. Et ideo quasi substantialis sibi erat gratia quae in nomine significabatur. I ad Corinth, xv, 10 : Gratia Dei sum id quod sum, etc.

Haec expositio confirmatur per aliam translationem, quae sic dicit : " Factus) fuit homo, missus fuit homo, nomen ejus Joannes. " Unde patet quod et factura et natura Joannis et missio ad Deum referuntur. Et nomen hoc indicabat quod ex factura indicium erat illi. Isa. xlix, 1 : Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meae recordatus est nominis mei. Jerem. I, 5 : Priusquam te formem rem in utero, novi te: et antequam exires de ventre, sanctificavi te. De missione autem a Deo dicitur, I ad Galat. I, 11 et 12 : Notum vobis facio, fratres, evangelium quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem : nequa enim ego ab homine accepi illud, nequa didici, sed per revelationem Jesu Christi . Jerem. I, 7: Ad omnia quae mit tam te ibis, et universa quaecumque mandavero tibi loqueris, scilicet ad eos: De hoc autem multa super Lucam dicta

sunt. Unde quia Joannes finis est legis factorum quae gratiam non conterebant, et initium est legis Christi quae gratiam confert: ideo congruit ei nomen gratiae. Matth. XI, 12 et 13 : A diebus autem Joannis usque nunc regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Omnes enim prophetae et lux usque ad Joannem prophetaverunt.

" Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. "

Ecce pars in qua agitur de fine adventus Joannis et utilitate.

Tangit autem hic duo, scilicet, finem proximum adventus ejus qui est finis in ipso : et finem remotum qui est finis in altero. Primus est finis operis : secundus autem est finis intentionis, scilicet, " ut omnes crederent, etc. "

Primum finem tangit dupliciter, scilicet in communi, et in speciali, ibi, " Ut testimonium, etc. "

Dicit ergo : " Hic, " scilicet, Joannes discrete et signanter demonstratus, " ve- nit. " Quasi dicat: quamvis multi ante eum venerunt Prophetae praenuntiantes auctorem salutis, tamen " hic " signanter " venit : " quia, ut dicit Hieronymus :

Caeteri tantum cecinere Vatum Corde praesago jubar affuturum : Tu quidem mundi scelus auferentem Indice prodis.

Luc. I, 15 : Erit enim magnus coram Domino, et vinum et siceram non bibet, et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae. Talis ergo et tantus " hic venit " in auctoritate mittentis. Joannes enim auctoritate Dei venit tamquam mundi stupor et naturae miraculum in ostensione spiritus et virtutis. Luc. I, 17 : Ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae. Propter quod non a natura, sed ab actu virtutis et potestatis et sanctitatis Angelus dici-

tur, Malach. III, 1 : Ecce ego mitto Angelum meum, qui praeparabit viam ante faciem meam : et statim veniet ad templum sanctum suum Dominator quem vos quaeritis, et Angelus testamenti, quem vos vultis.

" In testimonium."

Ecce in communi tangit finem adventus Joannis : unde, Joan. v, 33 : Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati. Sed objicitur: Lux cum sit manifestativa suiipsius, non indiget testimonio. Ad hoc autem dicendum quod hoc verum est, quod propter se non indiget testimonio : sed propter nostram infirmitatem, ut nos manuduceret ad lucem : unde, Luc. I, 76 : Praeibis ante faciem Domini parare vias ejus. Malach. IV, 6 : Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum. Idem, Luc. I, 17 : Ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.

Et tangit specialiter modum testimonii, dicens:

" Ut testimonium perhiberet de lumine. "

Quod licet in se sit manifestivum, tamen noster intellectus est ad ipsum ut oculi vespertilionis ad lumen solis. Et ideo, sicut dicit Dionysius, oportet quod luce sibi proportionata manuducatur: et quoad hoc indiget testimonio. Quamvis enim lux corporalis se manifestet essentialiter, et ideo non indigeat testimonio: tamen lux spiritualis se non manifestat nisi voluntarie et devotis : et ideo oportet habere mediatorem praeparantem ad ipsam suscipiendam. Adhuc autem : quia oculus corporalis praeparatus ad lucem in una parte fulgentem, paratus est ad omnem lucem undique fulgentem : sed non est sic in luce spirituali, quia licet videns est ad unam veritatem, caecus est ad

aliam: et ideo ad unam indiget manuducore, sed non ad aliam. Adhuc (ut dictum est) aliqua est proportio oculi corporalis ad lucem exteriorem : sed nulla est proportio interioris oculi ad lucem incircumscriptam, et ideo indiget confortante oculus interior. Job, xxxvi, 25 : Omnes homines vident eum: unusquisque intuetur procul.

Sed adhuc objicitur, quia, infra, v, 34, dicit Christus : Ego non ab homine testimonium accipio : ergo frustra fuit et missio Dei, et adventus Joannis. Sed ad hoc dicentium, quod non propter se accepit testimonium, sed propter nos tale testimonium ordinavit.

" Ut omnes crederent per illum "

Ad fidem manuducentem. Act. XIX, 4: Joannes baptizavit baptismo paenitentiae populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum. Luc. I, 17: Ad dandam scientiam salutis plebis suae.

Sed objicitur, quia non omnes crediderunt : et sic videtur frustra venisse : quia (sicut dicit Philosophus) frustra est quod est ad aliquem finem, quem tamen non consequitur. Ad hoc dicendum quod iste est finis in alio. Et quamvis non semper consequatur propter impedimentum quod est in alio : tamen quia nihil omittit de contingentibus, non est frustra, sed habet finem. Exemplum est de medico non semper sanante, et de rhetore non semper persuadente, de Angelo custode non semper effectum custodiae in alio consequente, et de Christo redimente, a quo tamen non omnes redimuntur.

Hoc enim est quod dicit in littera.

g " Non erat ille lux, sed ut testimo- nium perhiberet de lumine. "

Hic ponit distinctionem testificantis ab eo cui fert testimonium : et habet partes du8s. Primo, ostendit hanc differentiam. per propria testis : et deinde per propria Christi, ibi, v. 9 : " Erat lux vera, etc. "

Dicit ergo hic: " Non erat ille, " Joannes, " lux. " Contra : ad Ephes. v, 8: Eratis aliquando tenebrae: nunc autem lux in Domino. Ergo boni sunt lux. Sed dicunt quod boni sunt lux illuminata: sed alia est lux illuminans, quae est Christus.

Sed contra : Dicit Avicenna, quod lux dicit lumen in propria natura: et illa non est illuminata. Praeterea, Matth. v, 16, dicitur: Sic luceat lux vestra, etc. : ergo boni sunt lux illuminans, et non illuminata tantum. Ad hoc dicendum, quod duplex est lux : una quidem prima quae est fons lucis et illuminans non illuminata. Alia est lux vera: sed secundaria et a prima luce participata, et alios consequenter illuminans : ideoque illuminans et illuminata : et haec est lux perfectorum virorum, sicut Joannis et aliorum : et hoc est luminare emanans lucem sibi infusam. Ad Philip. II, 15 et 16 : Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes. Prima est lux spiritualis per essentiam : et de hac dicitur: " Non erat ille lux. " Joan. I, 20 : Confessus est, et non negavit : et confessus est: Quia non sum ego Christus. Item, Joan. iii, 28 : Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus.

" Sed ut testimonium perhiberet de lumine."

Lumen dicitur Christus : quia lumen est in alio : et Filius est de alio. Qui primum Verbum dictus est, modo dicitur Lumen : quia illuminat ad fidei cognitionem. Luc. II, 3 : Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel. Isa. VIII, 16: Liga testimonium, signa legem in discipulis meis. Unde haec lucerna manuducit ad lucem propter nostri cordis infirmitatem. .

" Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum."

Tangit distinctionem per lucis verae proprietatem. Hoc lotum fit ad excluden dum de Joanne falsam opinionem eorum, qui putabant esse eum Christum. Vera autem lux est, qua? non participative lux est. Illa est lux vera, non quod aliae luces Sanctorum sint falsae vel vanae : sed quia sunt tenebris aliquibus immistae aut secundum naturam, aut secundum culpam. Verum enim opponitur falso in propositionibus : verum etiam opponitur vano in opinionibus: et verum opponitur phantastico in entibus: et verum opponitur misto in puris secundum naturam. Sicut dicimus verum aurum, purum, alienae naturae non permistum.

Sic ergo : " Erat lux vera, " nullis tenebris et nulli opacitati permista, " quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. "

Sed contra : ergo omnes illuminantur: quod falsum est. Isa. VI, 10 : Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis, etc. Ad hoc dicendum, quod lumen est multiplex, scilicet lumen naturae, et lumen gratiae, et lumen revelationis secretorum, et lumen gloriae. Et si hoc intelligatur de lumine naturae (et sic intelligit beatus Job, xxv, 3 : Numquid est numerus militum ejus ? et super quem non surgit lumen illius ?) tunc plane est verum quantum ad lumen cognitionis veri et boni concreati. Psal. IV, 7: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Si autem intelligatur de lumine gratiae, tunc non videtur esse verum quod illuminet omnem hominem venientem in hunc mundum : quia multi remanent non illuminati.

Si forte dicatur secundum Augustinum, quod ideo illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, quia quaecumque illuminantur, non illumi- nantur nisi ab eo. Ista videtur non sufficiens responsio. Quia posito quod tres homines illuminantur tantum a me per doctrinam, et nullus alius a quocumque alio illuminetur : secundum hoc esset vera haec propositio : Ego illumino omnem hominem. Quod falsum est.

Et ideo dicunt quidam, quod accommoda est distributio : et si distribuit pro generibus singulorum, locutio vera est. Et secundum hoc dicitur illuminare omnem hominem : quia illuminat de singulis generibus aliquos, scilicet nobiles et ignobiles, senes cum junioribus, et mares et foeminas, et divites et pauperes. Si autem fiat distributio pro singulis generum, dicunt quod falsa est locutio : et hoc modo non intelligitur. Et ponunt simile : sicut cum dicitur, haec obstetrix omnes parvulos excepit : posito quod nulla obstetrix sit in civitate nisi una sola. Haec enim est vera pro generibus singulorum : quamvis multi forte parvuli singulares ab ea non excipiantur. Et est similis loquendi modus, Eccli. XXXVI, 23: Omnem masculum excipiet mulier : cum tamen multi in singulari masculi a muliere non excipiantur. Et sic consuevimus dicere quod omne animal fuit in arca Noe: et quod omnis homo fuit in aureo saeculo justus.

Glossa tamen aliter exponit sic dicens: Omnis homo dicitur illa natura in homine quae ad imaginem et similitudinem Dei facta est. Alia omnia, quae sunt in homine, inferiores partes sunt hominis, et quodammodo sunt extra hominem. In illa, scilicet anima superiori, velut in quodam superiori mundo vera lux lucet: et in illum mundum venientes, per gratiam renascentes, illuminat. Quorum enim vita et conversatio in caelis est, in alio mundo sunt. Hoc ergo Glossa intendit, quod non sunt homines nisi qui ad superiorem mentis rationem convertuntur, et qui caelestibus inhaerent: et illi omnes illuminantur. Et sic " omnem hominem " dicit pro eo, quod ad verae humanitatis pertinet integritatem : et quod ad

illius integritatem non pertinet, non est de homine. Et sic omnis homo illuminatur, hoc est, totus homo : et nihil quod est hominis remanet non illuminatum. Caeteri autem homines non sunt, sed animales, qui non percipiunt quae sunt spiritus Dei. Et ideo, Psal. xlviii, 13 et 21: Homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, etc. Daniel. IV, 13: Cor ejus ab humano commutetur, et cor ferae detur ei. Et tum planum est quod dicit Isaias, lx, 1 : Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. Surge, inquam, sursum te age ad superiora tui, in quibus oritur lumen divinum. Unde, Isa. xlvi, 8: Redite, praevaricatores, ad cor, hoc est, ad superiora cordis.

" In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. "

Hic tangit necessitatem testimonii Joannis, quae est ignorantia Dei in mundo.

Tangit autem duo, secundum quae pars ista dividitur in duas partes. In prima ostendit mundi ignorantiam et ingratitudinem : propter quae oportuit dari testimonium. Eccli. XXXVI, 17 : Da testimonium his qui ab initio creaturae tuae sunt. In secunda autem ostendit per oppositum gratiam fidelium ipsum cognoscentium et devote recipientium, ibi, i. 12: " Quotquot autem receperunt eum. "

Prima harum in duas dividitur: nam primo ostendit, quam inconvenienter non est agnitus : in secunda ostendit quam ingrate a suis non est receptus, ibi, v. 11 : " In propria venit. "

In primo dicit tria, scilicet, signum per quod cognosci poterat: et signi causam et rationem : et mundi culpabilem ignorantiam.

De primo dicit: " In mundo erat. " Dupliciter enim erat in mundo. Primo, ab initio creationis mundi fuit in mundo per potentiam, praesentiam, et essentiam, in eo quod (ut dicit Augustinus) per omnia opera sua significationis suae sparsit indicia. Unde Glossa : " In mundo erat, " non ut pars ejus, sed ut factor omnibus creaturis infusus, et ut regens quas fecit creaturas. Ad Roman. I, 20 : Invisibilia ipsius, scilicet Dei, per ea quae facia sunt, intellecta, conspiciuntur : sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas ita ut sint inexcusabiles. Sapient, xiii, 5 : A magnitudine speciei et creaturae cognoscibiliter poterit creator horum videri Secundo modo,ut dicunt Chrysostomus et Beda, " In mundo erat, " id est, visibiliter factus in mundo. Joannis, XVI, 28: Exivi a Patre, et veni in mundum. Non quidem locum mutando quia ubique est,sed tantum visibilis apparens. Jerem. xxiii, 24: Numquid non caelum et terram ego impleo? dicit Dominus. Et tamen ideo locum non muto, sed carnem qua visibilis appaream assumo. De quo dicitur, ad Philip. II, 7: In similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.

" Et mundus per ipsum factus est. "

Quod secundum priorem expositionem ratio est, quare in mundo est per signa praesentiae suae. Omnia enim factor ex ratione et intellectu faciens, signa luminis intellectus sui relinquendo in mundo est. Quia mundi dispositio ostendit sapientiam : mundi conservatio ostendit continentem deitatem : et mundi perfectio ostendit bonitatem : et mundi magnitudo ostendit potentiam. Genes, I, l : In principio creavit Deus caelum et terram. Hoc autem principium mundi est, quod est potens, continens et sapiens. Psal. CI, 26 : Initio tu, Domine, terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt caeli. Secundum aliam expositionem dicit Chrysostomus : " Ne opificem Verbum coaetaneum mundo existimes vel alicui creaturae, sicut dicunt haeretici superius

inducti, ideo addit: " Et mundus per ipsum factus est, " quamvis in mundo per assumptam carnem appareat. Isa. xliv, 24 : Ego sum Dominus faciens omnia, extendens caelos solus, stabiliens terram, et utilius mecum. Hoc est ergo quod dicit.

" Et mundus eum non cognovit."

Hujus secudum primam expositionem duae sunt causae, quarum unam tangit Glossa dicens, quia omnem sensum et omnem intellectum divina lux excedit. Aliam causam tangit Apostolus, ad Roman. 1, 21, dicens : Quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt:sed evanuerunt in cogitationibus suis. Prima ergo sumitur secundum cognitionem simplicem intellectus, quem excedit lux divina : et hoc significatum est, Exod xx, 21, ubi dicitur, quod Moyses accessit ad caliginem in qua erat Deus. Non enim in caligine est qui, sicut dicitur, I ad Timoth. VI, 10, lucem inhabitat inaccessibilem. Sed caligo est, quia ipse noster intellectus inaccessibilem lucem intuens, tenebris obvolvitur : sicut oculus corporeus tenebris involvitur ad rotam solis. Job, xxxvii, 19 : Ostende nobis quid dicamus illi : nos quippe involvimur tenebris. Alia autem causa quam ponit Apostolus, sumitur secundum notitiam beneplaciti. Quando enim homo divina videt et cognoscit, et non approbat per devotionem, tunc in diversas phantasias evanescit : unde, ad Roman. i, 21 et 22 : Obscuratum est insipiens cor eorum : dicentes enim se esse sapientes,slulti facti sunt. I ad Corinth. I, 21 : Quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.Mundus autem dicuntur hic mundani, per studium et amorem mundum inferiorem inhabitantes : unde Glossa : " Mundus, " hoc est, mundi dilectores : quia omnes creaturae, Angeli scilicet, et

elementa suum creatorem cognoverunt, sed homo minime. Et alia Glossa : Non quod mundi creatura Deum non cognoverat : sed homo qui in mundum, mente mundum amando, descendit, a non cognovit. "

Secundum aliam Chrysostomi et Bedae expositionem, " mundus " fere eodem modo pro dilectoribus mundi accipitur, qui Christum in gloria mundi non venientem non cognoverunt. Isa. LIII, 8 : De angustia, et de judicio sublatus est. Et ibidem, v. 3 : Quasi absconditus vultus ejus et despectus. Baruch, iii, 23 : Filii Agar, qui exquirunt prudentiam quae de terra est, etc : viam autem sapientiae nescierunt, neque commemorati sunt semitas ejus. Agar autem interpretatur vigilia solemnitatis : et filii ejus sunt, qui se parant in hac vigilia vitae hujus, ad mundi hujus solemnitatem celebrandam.

" In propria venit, et sui eum non receperunt. "

Hic ostendit quod ingrate a suis est receptus : et dupliciter exponitur secundum duas glossas Augustini et Chrysostomi. Prima dicit: " In propria venit, " in mundum, qui suus est sicut et caetera sua sunt. Psal. XXIII, 1 : Domini est terra, etc. " Et " sic " sui " id est mundani, in quibus nemo jus habuit nisi ipse, " non receperunt eum : " etiam principaliter in carne, vel per nuntios venientem. Job, XXI, 14 : Dixerunt Deo : Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus.

Vel, secundum Chrysostomum : " In propria venit, " hoc est, in Judaeos, qui sui proprii erant: quia ex semine David natus erat rex eorum secundum carnem, et ex eis carnem accepit, et ab antiquo Deus populo illi legem posuit, et promissa implevit et adhibuit. Ad Roman. xv, 8 : Dico Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissio-

nes patrum. Deuter. XXVI, 18: Et Dominus elegit te hodie, ut sis ei populus peculiaris . Psal. lxxv, 2 : Notus in Judaea Deus: in Israel magnum nomen ejus.

" Et sui, " omnibus dictis modis sui existentes. Psal. cxv, 16:0 Domine, quia ego servus tuus, et filius ancillae tuae.

" Eum non receperunt ", per fidem et approbationem. Isa. xxx, 10 : Dicunt videntibus : Nolite videre. Et iterum : vv. 10 et 11 : Loquimini nobis placentia : videte nobis errores. Auferte a me viam: declinate a me semitam : cesset a facie nostra Sanctus Israel. Isa. i, 2 : Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. Luc. xx, 14 : Hic est haeres, occidamus illum, ut nostra fiat haereditas. Joan. v, 43 : Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me.

" Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus. "

Hic ostendit gratiam et gratitudinem fidelium Verbum in mundo cognoscentium et recipientium. Et secundum Glossam dividitur in duas partes : in quarum prima dicitur, quod per meritum cognitionis et receptionis Verbi accipiunt potestatem filiationis divinae : in secunda autem secundum Glossam, ostenditur qualiter illam potestatem accipiunt, ibi, v. 14 : " Et Verbum caro factum est, etc. "

In prima harum tangit tria, scilicet, quo merito potestatem filiationis Dominicae accipiunt: secundo, specificat modum praemii : tertio, ostendit modum generationis quo filii Dei efficiuntur. Secundum, ibi, " His qui credunt. " Tertium, ibi, v 13 : " Qui non ex sanguinibus. "

Dicit ergo quod quamvis mundus mundane vivens, et sui per naturam,alieni per culpam, Psal. XVII, 46 : Filii nlie-ni mentiti sunt mihi: quamvis, inquam, illi non receperunt eum, tamen quidam pauci excellentes viri receperunt eum.

" Quotquot autem, " sine personarum acceptione de Judaeis et gentibus. Act. x, 34 et 35 : In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus : sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi. Ad Galat. iii, 28 : Non est Judaeus,neque Graecus : nom est servus, neque liber : non est masculum neque foemina : omnes enim vos estis: unum in Christo Jesu.

" Receperunt eum, " per consensum ad fidem. Hoc enim est liberi arbitrii, et illud requirit Deus a nobis : quia aliter poneremus obicem Spiritui sancto, et essemus ficti. De quibus dicitur, Sapient. I, 5 : Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum : et auferet se a cogitalionibus quae sunt sine intellectu. Glossa a " Quotquot autem receperunt eum " per fidem, sive Judaei, sive gentiles.

" Dedit eis potestatem. "

Ecce tangit modum praemii collocati in gratia praesenti : quia recipientibus se in donis semper occurrit Deus.

Dicit ergo : " Dedit eis " per gratiam et munera virtutum. Esther, II, 18 : Dona largitus est juxta magnificentiam principalem.

" Potestatem " completam, quae est ex habitu gratiae infusae : quia ex natura quidem habent habilitatem, sed ex gratiae infusione plenam et completam accipiunt potestatem " filios Dei fieri, " hoc est, quod fiant filii Dei. Hoc enim fieri est generationis divinae, quo primo movemur per consensum. Secundum est acceptum donum gratiae quod dat facultatem. Tertium est, quod movemur ad opus bonum et meritum, per quod efficimur opus divinum facientes. Et in hoc completa est filiatio Dei et forma Dei in nobis. I Joan. III, 1 : Videte qualem cha-

ritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur, et simus. Ad Roman. VIII, 16 : Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Si autem filii, et haeredes : haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Hoc autem fit per gratiam adoptionis, et praecipue per fidem formatam, quae est fundamentum in nobis omnis boni.

Et ideo meritum istud specificat dicens :

" His qui credunt in nomine ejus. "

Hoc est, qui credendo tendunt in nomine ejus. Nomen est quod notam facit intus, et similitudine sua intus efficit, et se pingit, et sigillat in mente. Hoc enim nomen, ut dicit Glossa, est Emmanuel, quod interpretatur : Nobiscum Deus, h oc est, Deus in homine : quia forma Dei in homine facit hominem filium Dei. Ad Galat. IV, 19 : Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Psal. lxxxi, 6 : Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. Sicut enim forma Dei in homine Christum fecit Filium Dei per naturam, et unionem in esse : ita haec forma conjuncta in nobis per fidei devotionem facit nos Dei filios per adoptionem. Ad Galat. iii, 26 : Omnes vos filii Dei estis per fidem quae est in Christo Jesu.

" Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. "

Tangit hic modum istius divinae generationis.

Et tangit duo : primo enim excludit modum generationis carnalis, et deinde concludit modum verum.

Dicit ergo : " Qui, " scilicet, filii Dei, " non " sunt nati " ex sanguinibus, a hoc est, commistione seminum, scilicet viri et mulieris : sicut homines omnes carnaliter nascuntur praeter Adam, He- vam et Christum, in quibus fuit divina generatio. Sapient. vii, 2 : Decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine, ex semine hominis, et delectamento somni conveniente. In quibus seminibus semen viri est formans, et semen mulieris est formatum.

" Neque ex voluntate carnis. "

Tangit movens ad generationem carnalem ex parte mulieris, quae caro dicitur propter mollitiem et infirmitatem, hoc est, ex concupiscentia carnali mulieris moventis.

" Neque ex voluntate viri, " hoc est, voluntaria libidine virum ad generandum moventi. Ex quibus libidinibus, ut dicit Augustinus, tamquam ex filia peccati nascitur peccatum originale in parvulo. Psal. L, 7 : Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.

" Sed ex Deo " interius formante " nati sunt. " Et est modus generationis verae. Omne enim quod natum est ex Deo, sine peccato est, ut Adam, et Heva, et Christus. Joan. III, 6 : Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex Spiritu, spiritus est. 1 Petri, i, 23 : Renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentis in aeternum. Jacobi, I, 18 : Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus mitium aliquod creaturae ejus.

" Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. "

Hic ostendit qua facilitate homo efficitur filius Dei, et Deus. Unde Glossa continuans sic dicit : " Ut autem secure credamus homines nasci ex Deo, subdit Deum nasci ex homine. Ex hac enim susceptione infirmitatis sanatur nostra infirmitas, ut possimus dii vel filii Dei fieri. "

Et hoc est: " Et Verbum caro factum est. " Quod superius est, inferius descendit : quid mirum si quod inferius erat, in id quod superius erat ascendit ? Et iterum alia Glossa : " Verbum caro factum est. " Quasi diceret: Si Deus est homo factus, credi debet quod homo fiat Deus. Et si Deus homo factus venit in mundum, et homo factus Deus ascendit in caelum.

Ex his glossis accipitur quod recte facta est superior divisio. Et secundum hoc duo dicuntur in Verbo : quorum primum est, unde est istius generationis congruitas : secundum est, unde est istius generationis plena facultas, ibi, " Et vidimus gloriam ejus, etc. "

Circa primum duo dicit : primo enim tangit unionem per quam generationis est congruitas : secundo autem tangit modum istius unionis.

Dicit ergo : " Et Verbum. " Continuatio patet ex Glossa, quasi diceret : Congruum est dare hanc potestatem renatis : quia et Verbum divinum aeternum divina factura, " Verbum caro factum est, " hoc est, homo factum est. Cum autem de verbo et vita et luce supra fecit mentionem, non dicit : Vita caro facta est vel lux, quia illa nomina essentialia sunt, et Incarnatio ad solum Filium habet referri. Non etiam dicit : Filius caro factus est, ut dicit Chrysostomus, ne carnalem, quae exclusa est a divinis, aestimes generationem. Supernaturalis enim generatio concipitur, quae primo cor obtinet et spiritum, et deinde totam carnem mundando et sanctificando trahit in spiritus obsequium, et sui societatem : et sic etiam caro sanctificata efficitur templum Dei. I ad Corinth, VI, 20 : Glorificate et portate Deum in corpore vestro. Ibidem, v. 16 : Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi ? Et infra, v. 19 : An nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus sancti ? Et sic etiam Verbum sibi carnem univit in utero Virginis benedictae. Unde, Ambrosius :

" Virgo verbo concepit, virgo permansit, virgo peperit regem omnium regum."l Iste autem modus facturae non importatur in nomine Filii : et ideo non dicit : Filius caro factus est.

Si autem quaeratur: Quare solum Verbum caro factum est, et non Pater, vel Spiritus sanctus ? Ad hoc multae sunt assignatae rationes, quarum prima est Augustini : Quia si alia persona quam Filius esset unita carni, haec esset Filius Virginis benedictae, et esset Deus personali proprietate unionem habens ad carnem: et sic duo filii essent in trinitate : quod est inconveniens. Secunda est ejusdem, quia sicut per Filium (qui est et verbum et ars Patris) est facta creatio : sic per eamdem personam debuit fieri recreatio : quia ejusdem formae est facere quando deformatur opus. Tertia ratio, quia per opus redemptionis adoptamur in filios Dei: non autem potest fieri adoptatio in filium nisi per filium naturalem : unde secundum leges impotens generare, ut qui numquam habuit filium, non potest: adoptare. Ad Coloss. I, 13 : Eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae. Et istae rationes de isto sufficiant.

Dicit ergo: " Verbum caro factum est. "

Cum autem factum sit terminus fieri, non cadit factum nisi super id quod terminat fieri: et sic virtute locutionis Verbum videtur esse factum: quod falsum est, cum sit aeternum. Ad hoc communiter dicitur, quod fieri et factum non cadunt in Verbum, sed assumptio tantum : quia assumens est ante actum assumptionis: et ideo dicunt quod est sensus : " Verbum caro factum est, " hoc est, per assumptionem factum est quod Verbum est caro.

Sed contra hoc objicitur: Quia cum caro dicat naturam et non personam : et humana persona non sit natura humana, sicut nec persona humana est natura divina, quia dicit Boetius quod assumens non est assumptum: tunc videtur haec

locutio esse falsa: " Verbum caro factum est, " quia hoc falsum est, quod Verbum est caro. Sed ad hoc Hieronymus convenienter dicit quod est figurativa locutio, et per synecdochen intelligitur caro homo : ut sit sensus: " Verbum caro factum est, " hoc est, per assumptionem factum est, quod Verbum est homo.

Sed tunc iterum quaeritur : Quare pro homine ponit infirmiorem partem hominis et non digniorem,quae est anima, sicut, Genes. xlvi, 26 : Cunctae animae quae egressae sunt de femore Jacobi Ad hoc iterum communiter dicitur, quod Verbum incarnatum duo fecit: quia per visibile deduxit ad invisibilem Dei notitiam, et per dolores passionis sanavit infirmam et sauciatam peccatis naturam: et ideo in incarnatione nominatur illa pars quae magis est visibilis, et magis est passibilis doloris, et haec est caro. Isa. xl, 6 : Omnis caro fae num. Et ibidem, v. 5: Videbit omnis caro pariter quod os Domini loculum est. Genes. VI, 3: Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est.

Sed tunc iterum quaeritur : Quare non dicit: Verbum est caro : vel, Verbum est unitum carni: vel, Verbum est mutatum in carnem? Responsio. Nullum eorum convenienter dicitur. Quia per primum non importatur assumptio carnis per virtutem locutionis: sed tantum existentia carnis, et essentialis praedicatio carnis de Verbo. Et haec falsa est praedicatio : quia sicut dictum est, natura humana de persona non praedicatur. Secundus autem modus loquendi ambiguitatem generat: quia non quocumque modo Verbum unitum est carni, sed modo associationis tantum in persona. Quando autem proprie sumitur unio, tunc (sicut dicit Boetius) uniens est unitum. Tertius autem modus loquendi simpliciter est falsus: quia Verbum in assumptione non est mutatum: et ideo optime dixit: " Verbum caro factum est. " Unde Augustinus in libro XV de Trinitate: " Sicut verbum nostrum quodammodo vox corporis fit eam assumendo, in qua manifestatur sensibus hominum : sic Verbum Dei caro factum est assumendo eam, in qua et ipsum manifestatur sensibus hominum. Et sicut verbum nostrum fit vox, et non mutatur in vocem : ita Verbum Dei caro Iactum est, nec fuit mutatum in carne. " Hoc est ergo quod dicit: " Verbum caro factum est. "

" Et habitavit in nobis. "

Hoc ideo dicit, quod inconfusa et intransmutata dicatur natura assumpta. Sensus enim est: " Habitavit in nobis, " hoc est, in nostris. Si enim confusae essent naturae et permistae (cum nulla sit permistio mistorum) nec esset ibi natura divina pura: nec humana natura pura. sed tertium mistum ex utrisque: et sic non habitaret in nostris. Si autem essent transmutatae in aliud, iterum in veritate suae naturae non essent transmutatae. Unde Nicaena synodus dicit, quod " nec commistionem passus est, nec divisionem. " Ad Philip, II, 7 : Formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Baruch, III, 38: In terris visus est, et cum hominibus conversatus est.

Et hoc ostendit alia translatio quae dicit: " Verbum caro factum est, et tabernaculo mansit in nobis, " hoc est, sicut in tabernaculo in quo militavit pro nobis. Levit. XXVI, 11 : Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abjiciet vos anima mea. Isa. lxii, 4: Non vocaberis ultra derelicta, et terra tua non vocabitur amplius desolata: sed vocaberis Voluntas mea in ea, et terra tua inhabitata, etc: quia terra humanae naturae a divinitate amplius non derelinquetur. Jerem. XIII, 11 : Sicut adhaeret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israel.

Hoc est ergo quod dicit: " Et habitavit in nobis, " modum assumptionis et unionis determinans.