IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

Et hoc est quod sequitur :

" Et docturus Gentes. " Isa. XLIX, 6 : Dedvle in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae." Quis est hic sermo quem dixit? "

Hoc est, cujus est intellectus : " Quaeretis me, et non invenietis. " Non enim eum inveniunt ad propitiationem. Ad Hebr. XII, 17 : Non enim invenit paenitentiae locum, quamquam cum lacrymis inquisisset eam. Isa. I, 15 : Cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam. Proverb. I, 24 et seq. : Quia vocavi, et renuistis : extendi manum meam et non fuit qui adspiceret, etc. : ego quoque in interitu vestro ridebo, etc.

" Et ubi sum ego, vos non potestis venire. " Matth. XXIII, 38 : Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Daniel. IX, 26 : Non erit ejus populus, qui eum negaturus est. Psal. XVII, 46 : Filii alieni mentiti sunt mihi. Et subjungit, v. 48 : Deus qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me. Quia cum filii peculiares mentirentur Domino, vindicta facta est, et gentium populus sibi per fidei devotionem subjectus est Christo. Osee, ii, 2 : Judicate matrem vestram, judicate, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus. Haec autem omnia ignorantes, ut dicit Augustinus, prophetaverunt. Sed secundum quod littera sonat, stultum habebant intellectum . quia etsi Christus ad Gentium dispersionem ivisset, ipsi illum illuc sequi potuissent:

sed quia carnales erant, de caelestibus et spiritualibus nihil intelligere potuerunt. Et ideo quaerunt apud semetipsos, et quae cogitabant, proponere Christo non audebant. Et hoc est quod dicunt.

" In novissimo autem die magno festivitatis, stabat Jesus, et clamabat, dicens. "

Hic manifestat se illuminator, sicut sol dissipatis tenebris probans hoc de se quod dicitur, Joan. I, 5 : Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.

Dicuntur autem in parte ista tria: dispositio illuminatoris ad sui manifestationem, ipsa manifestatio, et per Evangelistam manifestationis declaratio.

Dispositio autem illuminatoris ad sui manifestationem continet quatuor partes: temporis scilicet congruitatem, corporis dispositionem, vocis intensionem, et nominis significationem.

Dicit ergo: " Ultimo autem die, " quia, sicut dicit Chrysostomus, intermediis diebus voluptati deditis, quando laetabantur coram Domino (sicut dicitur, Levit. xxiii, 34 et seq.), in ultimo die ferventius audiebant, quod doctrinam secum recedentes portarent. Et ideo illo die Dominus quasi viaticum dabat in doctrina salutis. Nam primo die laudibus et sacrificiis dediti, intermediis vacabant epulis, in ultimo die percipiebant viatica salutis quae secum meditarentur usque ad aliud festum. Et est causa litteralis quare magis illo die instabat doctrinae. Isa. XXVI, 8: Nomen tuum, et memoriale tuum in de siderio anima. Eccle. xii, 13 : Finem loquendi pariter omnes audiamus. In omnibus enim conventibus traditiones ultimo die recitantur. Matth. xv, 10 : Audite, et intelligite. Et addit Gregorius: Traditiones, quas Dominus dabit vobis die magno: quia, sicut dictum est, primus dies fuit celeberrimus propter laudes, et sacrificia : et intermedii quinque non ita celebres: septimus autem erat aequaliter celebris sicut primus: propterea quod verbo Dei tunc vacabant, et auditui traditionum. Exod. xii, 16 : Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis. Levit. xxiii, 33 et 36: Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus : omne opus servile non facietis in eo. Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus, et holocaustum offeretis Domino :... servile omne opus non facietis in eo.

Septem autem isti dies significant septem festa cordis quae agimus Domino. Psal. lxxv, 11 : Reliquiae cogitationis diem festum agent tibi. In quorum primo sacrificium laudis offeremus. Psal. xlix, 14: Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Quinque autem sequentibus, refectiones coram Domino recipimus. Primo quidem in pane lacrymarum, pro peccatis et pro paenis miseriae. Isa. xxx, 20: Dabit vobis Dominus panem arctum, et aquam brevem : et non faciei avolare a te ultra doctorem tuum. Secundo, in confortatione conscientiae et refectione virtutis. Isa. IV, 1: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur. Tertio, in pane serenatae conscientiae a peccatorum reliquiis. Isa. XXI, 14: Qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti. Quarto, in refectione desiderii in consolatione Spiritus sancti. Genes. xlix, 20 : Aser, pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus. Quinto, in refectione sacramenti. Sapient. XVI, 20:. Paratum panem de caelo praestitisti il- . Iis, etc. Septimo die surgit Jesus reficiens in pane verbi. Matth. VI, 11 : Panem nostrum supersubstantialem da nobis, etc.

" Stabat Jesus, etc. "

Ecce illuminatoris corporis dispositio. Stabat enim qui se numquam a rectitu-

dina deflectebat. Cantic. II, 9 : En ipse stat post parietem nostrum. Solus enim stetit post parietem (qui corpus significat) qui se numquam a rectitudine deflexit propter corporis infirmitatem. Stabat, qui se exemplum et mensuram rectitudinis omnibus exhibebat. Joan. I, 26 : Medius vestrum stetit, etc. Stabat, qui semper ad caelum se totum protendebat. Psal. v, 5 : Mane adstabo tibi, et videbo, etc. Stabat, qui in rectitudine sua omnes resolutos inertia redarguebat. Psal. xciii, 16 : Quis consurget mihi adversus malignantes ? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem ? Stabat, qui se in auxilium et obsequium omnibus paratum exhibebat. Act. VII, 85 : Ecce video caelos apertos, et Filium hominis stantem, etc. Stabat, qui se excelsum in vita et verbo longe stantibus ostendebat. Baruch, v, 5 : Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso, et vide collectos filios tuos, etc, supple, in conversione te audientium.

" Jesus, " auctor salutis. Alius enim verba salutis proponere non debet. Psal. xlix, 16 : Peccatori dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas, etc.

c Et clamabat, dicens. " Clamabat vocis intensione propter fervoris desiderium. " Dicens, " ut loqueretur ad intellectum. De primo, Isa. xxviii, 14 : Sicut pullus hirundinis, sic clamabo, meditabor ut columba. Pullus hirundinis clamat vagiens ex desiderio. Columba autem clamat meditando : quia longum sonum profert intercisum, ac si meditetur gemendo. Et sic Christus gemendo, et ad nos vagiendo clamabat ut converteret. Proverb. viii, 4 : O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum ! Sic ergo clamabat, dicens ut sint viri, ad viriliter agendum in virtute : et filii hominum, in intellectus veritate.

" Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. "

Ecce illuminatoris manifestatio.

Et dicuntur hic duo : invitatio scilicet ad illuminatorem, et venientis subdit utilitatem.

Dicit ergo loquens de spiritualibus metaphorice, ut melius per similitudines notas intelligantur. Et hoc est: " Si quis sitit, " hoc est, fervens desiderium habet doctrinae, " veniat ad me, " fontem aquae vivae. Jerem. II, 13 : Me dereliquerunt fontem aquae vivae.

" Et bibat, " hoc est, humore limpidissimo meae doctrinae se infundat.

Dicit autem : " Si quis, " notans arbitrii libertatem : quia nullus cogitur. Esther, I, 8 : Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum. Notat etiam haurientium a Domino raritatem, quod significatur, Joan. IV, 7, ubi dicitur, quod sola mulier Samaritana (quae sibi custos esse inceperat) egressa est ad hauriendum aquam. Notatur etiam, quod a solis sitientibus aqua ista desideratur. Isa, lv, I : Omnes sitientes, venite ad aquas: et qui non habetis argentum, emite absque argento, et absque ulla commutatione. Matth. v, 6 : Beati qui esuriunt, et sitiunt justitiam. II Regum, xxiii, 15 : 0 si quis mihi daret potum aquae de cisterna, quae est in Bethlehem ! Jesus autem in Bethlehem natus, haec cisterna fuit. Psal. xli, 3 : Sitivit anima mea ad Deum fontem civum. In fervore ergo desiderii existentes invitantur.

" Veniat, " per fidei devotionem. Exod. xv, 27 : Venerunt autem in Elim filii Israel, ubi erant duodecim fontes. Elim interpretatur fortis eorum : et signat Christum Doctorem fortissimum, quia veritas ejus fortis est et invincibilis. III Esdrae iii, 12 : Super omnia vincit veritas.

Duodecim autem fontes sunt. Histo riales tres : quia historia Christi est de carnis assumptione, et qualiter vixit in carne, et qualiter mortuus est in carne, et qualiter glorificatus est in carne. Mo-

rales tres : virtutes enim docuit verbo, confirmavit exemplo, probavit miraculo, et remunerabit praemio. Allegorice tres : quia fidem confirmavit allegorice per Scripturam, parabolice per similitudinem positam sicut per granum sinapis et hujusmodi, per rationem humanam, et per inspirationem divinam. Anagogice tres : quia caelestia ad beatitudinem pertinentia praedicando ostendit, per Spiritum sanctum revelavit, et per Spiritum praeparavit.

Veniat ergo omnis homo ad hos fontes. Apocal. vii, 17 : Agnus qui in medio throni est reget illos, et deducet eos ad vitae fontes aquarum, et absterget Deus lacrymas ab oculis eorum. Quia in Elim erant duodecim fontes et septuaginta et octo palmae.

"Ad me, " qui hac aqua exubero. Eccli. XXIV, 43 : Factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare. Et, ibidem, v. 41 : Ego quasi fluvii dioryx, et sicut aquaeductus exivi de paradiso. Fluvio enim se comparat propter abundantiam. Dioryx enim interpretatur generationis medicamentum : quia medicina omnis generationis est in aquis doctrinae salutis.

" Et bibat " abundanter. Isa. XII, 3 : Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris, in restrictionem sitis, in ablutionem sordis, in refrigerium fomitis. De primo, Joan. IV, 13 : Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum. Quia non ulterius praeter Deum aliquid desiderabit. De secundo, IV Regum, v, 10 : Lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis. De tertio, in Psalmo xli, 2: Quemadmodum desiderat caro tua ad fontes aquarum. Cervus enim in aquis quaerit refrigerium.

Tangit autem sic bibentis utilitatem cum dicit :

" Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. "

Tangit autem tria : principium quo bibens ad bibendum praeparatur, modum quo potus iste bibitur, et utilitatem quae per potum acquiritur.

Principium est fides,ut dicit Chrysostomus. Et hoc notat cum dicit: " Qui credit in me. " Fides enim est assensio veritatis : et ideo fides os applicat fonti veritatis. Sicut enim dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : " Fides est collocans in credentibus veritatem, et credentes in veritate, quae accipitur per Christi doctrinam . " Joan. XIV, 1 : Creditis in Deum, et in me credite. Ad Hebr. XI, 1 : Fides est sperandarum substantia, hoc est, fundamentum rerum, argumentum non apparentium. Ergo qui credit in fontem vitae, fundat in se speranda et omnia vera, etiam homini per humanam rationem non apparentia.

" Sicut dicit Scriptura. " Chrysostomus tamen vult quod hoc referatur ad sequens : ut sit confirmatio Scripturae ejus quod sequitur : " Flumina de venire ejus, etc. " Et dicit quod hoc scriptum est in Scriptura, Proverb. v, 16 : Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. Ibi, ut dicitur, translatio Septuaginta habet : " Flumina de ventre tuo fluant aquae vivae. " Sed melius est, ut diximus in divisione, quod non dicit ad confirmationem ejus quod consequenter inducitur : sed dicat modum credendi in Christum, ut sit sensus : " Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, " hoc est, secundum quod docet Scriptura. Talis enim fides sana est, quia Scriptura docet qualiter credendum est in Christum. Ad Roman. xv, 4 : Quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Psal. lxxxvi, 6 : Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea.

" Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. "

Tria dicit : aquae abundantiam : et hoc notatur in hoc quod dicit : Flumina. Cordis receptaculum : et hoc est in eo quod dicit : De ventre ejus. Aquarum effectum : et hoc notatur in hoc quod dicit : Aquae vivae.

Dicit ergo : " Flumina, " quod donorum Spiritus notat affluentiam. Genes.II, 6 : Fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terrae : qui fons inde dividitur in quatuor capita. Hic est fons gratiae qui totam superficiem Ecclesiae irrigat, et dividitur in quatuor capita. In moralibus enim ordinat passiones et opera : in heroicis ordinat naturam ad metas mentis : in intellectualibus ordinat rationem ad normam perfectae virtutis : in divinis ordinat contemplationem ad altitudinem et puritatem divinae delectationis, et theoriam veritatis. Et haec sunt flumina paradisi.

Vel, dicamus quod flumina sunt sacramentales gratiae in remissionem peccatorum, gratiae virtutum in facultatem bonarum operationum, donorum Spiritus sancti in adjutorium divinorum factorum, fructuum in praegustationem aeternorum. Et haec etiam sunt quatuor flumina, quae influunt Ecclesiam. Psal. lxiv, 11 : Rivos ejus inebria, multiplica genimina ejus, in stillicidiis ejus laetabitur germinans.

Vel adhuc, Flumina sunt bona naturae quae reformantur, bona gratiae quae gratis dantur, bona fortunae quae ad usum conceduntur, bona gloriae quae meritis redduntur. Isa. lviii, 11 : Eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum, cujus non deficient aquae. In omnibus his verum est quod dicitur in Psalmo XLV, 5 : Fluminis impetus laetificat civitatem Dei, sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Esther, x, 6 : Parvus fons qui crevit in fluvium, et in aquas plurimas redundavit. Haec ergo flumina fluunt abundanter. Numer. XXIV, 7 :

Fluet aqua de situla ejus, et semen illius erit in aquas multas.

" De ventre ejus, " hoc est, de intimis ejus in affectu et intellectu. Unde ubi nos habemus, Psal. xxxiv, 9 : Et legem tuam in medio cordis mei : ibi habet Aquila : " In medio ventris mei. " In ventre enim decoquitur cibus, et separatur, et proportionaliter ad membra distribuitur. Et ita in iutimis cordis, verbum Dei meditando decoquitur, per collationem cordis separatur, et per discretam praedicationem et doctrinam unicuique auditori proportionaliter distribuitur. Sic, Luc. II, 19 : Maria conservabat omnia verba haec, ut in venire meditationis decoqueret, conferens in corde suo, ut quid a quo separandum esset videret : et congruis temporibus protulit, ut unicuique quid dicendum esset ostenderet. De hoc ventre ergo dicitur, Ezechiel. III, 3 : Venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto, quod ego do tibi.

" Aquae vivae. " Doctrina sacra comparatur aquae propter quatuor, quae sunt in aqua per naturam. Aqua enim habet ex perspicuitate limpiditatem, ex humido incorporato formarum repraesentationem, ex convenientia cum caelo spiritus vitalis in se retentionem, ex materiali humido geniturae omnis primordialemoriginem. Et haec quatuor doctrinae salutis conveniunt, quae limpida est ex simplicitate, divinarum lormarum repraesentativa ex veritate, ex caelesti natura habet vivificationem : et ex hoc quod generativa est omnis boni, primordiale semen est spirituali generationi.

De primo dicitur, Apocal. xxii, 1 : Ostendit mihi fluvium aquae vivae splendidum tamquam crystallum. Haec enim sacra Scriptura adeo limpida est quod nihil in ea turbidum apparet. Et ideo improperat Dominus malis doctoribus, Ezechiel. xxxiv, 18 : Cum purissimam aquam biberitis, reliquam pedibus vestris turbabatis. Quia Scripturam limpidam accipiunt, et eamdem turbidam

malis exemplis, et forte malis expositionibus populo simplici proponunt.

De secundo dicitur, Jacobi, I, 23 : Si quis auditor est verbi, et non factor, etc. Et hoc ideo dicitur, quia sacra Scriptura ut speculum formas omnes repraesentat. Et ideo dicitur, Sapient. VII, 26, quod ipsa est speculum sine macula Dei majestatis. Hinc est quod luterem in quo se lavabant sacerdotes, cum sacrificia offerre debebant, Moyses ex speculis mulierum excubantium ante tores tabernaculi composuit : quia Scripturam de praegnantibus donis intellectus et sapientiae fecit, in qua quilibet formas suas adspiceret.

De tertio signatur, Genes, I, 20, ubi inter omnia viva dicit Deus primo : Producant aquae reptile animae viventis. Et ita spiritum vitalem primo aquae produxerent : quia et in aquis doctrinae primo spiritus vitalis accipitur. Et ideo, ibidem, v. 2 : dicitur : Spiritus Dei ferebatur super aquas. Quia, Spiritus est qui vivificat, sicut dicitur, Joan. VI, 64.

De quarto autem dicitur, Isa. xlviii,

1 : Audite haec, domus Jacob, qui vocamini in nomine Israel, et de aquis Juda existis. Aqua enim est materia generationis : et sic generat spiritualiter doctrina sacra. Jacobi, I, 18 : Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae ejus. Sic ergo est aqua viva. Joan. IV, 13 : Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum : sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Omnis enim boni causa est in nobis verbum Dei, et perficit omnem Dei voluntatem. Isa. lv,

11 : Verbum meum quod egredietur de ore meo, non revertetur ad me vacuum : sed faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his ad quae misi illud.

" Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum :

nondum enim erat Spiritus datus,quia Jesus nondum erat glorificatus. "

Interpretatio est Evangelistae de sermonibus Domini.

Et dicit duo : quorum unum est interpretatio, et secundum ratio unius eorum quae dicuntur in interpretatione.

Dicit ergo : " Hoc dixit Dominus de Spiritu, " hoc est, de donis et affluentia donorum sancti Spiritus, " quem, " post Resurrectionem et Ascensionem, " accepturi erant, " in die Pentecostes, " credentes in eum. " Act. II, 2 : Factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. Et paulo post, v. 4 : Repleti sunt omnes Spiritu sancto. Ille enim Spiritus exuberavit in eis sicut fluens et refluens, fluens in eos ubertate Spiritus, et refluens ab eis per gratiarum actiones in Deum. Eccle. I, 7 : Ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant. Augustinus : " Cum Spiritus cor hominis intraverit, omni fonte magis manat, et non stat nec deficit : sed fluit, et refluit. "

Hujus autem quod dixit : " Quem accepturi erant credentes, " reddit rationem cum dicit : " Nondum enim erat Spiritus datus. " Et hujus ulterius subjungit causam dicens : " Quia Jesus nondum erat glorificatus. "

Et videtur falsum esse quod dicit : quia ante glorificationem Domini phophetaverunt Prophetae, qui prophetare non poterant nisi dato sibi Spiritu sancto. I Petri, I, 10 et 11 : De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt Prophetae,... scrutantes id quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi, etc.

Adhuc, Joan. viii, 56 : Abraham, pater vester, exsultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est. Quod non potuit fieri, nisi conferretur ei Spiritus sanctus.

1 Si dicas, quod intelligitur quod nondum erat datus Spiritus sanctus Apostolis. Hoc iterum falsum videtur : quia, Luc. IX, 1, dicitur, quod dedit eis potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent. Et hoc ante istud quod hic dicitur, factum fuit secundo anno praedicationis Domitii : quod autem hic dicitur, factum fuit tertio anno, in quo et passus est statim in sequenti festo Paschae : eum tamen languores curare, et daemones ejicere non possent, nisi daretur eis Spiritus sanctus.

Ad haec autem dicendum secundum Augustinum, quod glorificatio Domini duplex est : in se scilicet, et in corde credentium. In se quidem secundum divinitatem semper fuit in gloria. Secundum humanitatem autem dupliciter glorificatur : factis scilicet, et corporis beatitudine. Factis quidem semper fuit in gloria, quamvis aliquando gloria occultaretur, vel propter infantiam, vel proppter passionem quando passionibus exponebatur : aliquando autem apparebat quando gloriosa faciebat. De primo dicitur, Habacuc, III, 4 : Ibi abscondita est fortitudo ejus. De secundo, Joan. I, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Secundum corporis autem beatitudinem dupliciter : scilicet quoad beatitudinis formam et habitum, et quoad locum beatorum. Priori modo glorificatus est in Resurrectione : secundo autem modo in Ascensione. Sed tota gloria ostensa est in Spiritus sancti missione : quia tunc apparuit quantae gloriae fuit, qui tantum et talem mittere potuit et dare, quantus ipse luit. Et sic aliquando dicitur in die Pentecostes glorificatus : quia tunc gloriosissimus est ostensus. Job, xl, 5 : Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus. In Resurrectione enim circumdedit sibi decorem, et in Ascensione in sublime erectus est, et in Pentecoste gloriosus apparuit.

In cordibus autem fidelium glorificatus est, quando sine omni impedimento gloriosus est creditus. Et hoc fuit, ut dicit Augustinus, quando caro quam dilexerunt ab oculis est ablata : quia quamdiu fuit credentibus dulcis praesentia carnis in sensibus, ad fidem gloriae Christi per intellectum venire plene non poterant. Unde, Joan. XVI, 7, dicit: Expedit vobis ut ego vadam : si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos. Tunc enim confidenter dixerunt illud Apostoli, II ad Corinth. v, 16 : Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. Tunc sapuerunt quae Dei sunt, et ex tunc non est dictum eis : Vade post me, satana, scandalum es mihi : quia non sapis ea quae Dei sunt . Tunc enim facti viri, evacuaverunt quae erant parvuli, ut dicit Apostolus, I ad Corinth. xiii, II. Sicut etiam dicitur, ad Ephes. IV, 13, tunc mutati sunt omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Et ideo tunc Jesus plene in suis membris glorificatus est. Et ideo tunc omnibus membris Spiritus plenissime est infusus. Ante autem hoc erant sicut membra stupida quaedam, Spiritus plenissime non receptibilia. Et de hac glorificatione loquitur hic Auctor. Joan. xvii, 5 : Clarifica me, tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui priusquam mundus esset : quia tunc clarus fuit in omnibus splendoribus Sanctorum. Et cum perfecti fuerunt in Spiritu credentes, tunc resplenduit in gloria per effectum, quod ab aeterno in ipso claruerat in praedestinatione. II ad Corinth. III, 18 : Nos vero revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur, a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.

Quod autem quidam dicunt, quod ante

Passionem dedit Dominus Spiritum abundanter, et post Resurrectionem in terra dedit abundantius, et post Ascensionem abundantissime, nihil penitus habet veritatis : quia non legitur quod abundanter, aut abundantius dederit : sed quod ad aliud et ad aliud dederit. Ante Passionem enim dedit ad miracula facienda, post Resurrectionem ad remittenda peccata, et post Ascensionem ad robur. Unde de prima collatione dicitur, Luc. IX, 1, quod dedit eis potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent . De secunda autem collatione Spiritus sancti dicitur, Joan. xx, 22 et 23 : Insufflavit, et dixit eis : Accipite Spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, etc. De tertia autem dicitur, Luc. XXIV, 49 : Sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.

Ad id quod objicitur de Prophetis et Abraham dicendum, quod nihil prohibet (sicut dictum est) quod illi in quorum cordibus Jesus fuit glorificatus, abundantissime Spiritum sanctum habuerunt. Sed illi, sicut dicit Augustinus, quamvis essent in statu vetustatis, tamen ad fidem novae gloriae in Jesu factae pertinebant.

Ad aliud dicendum, quod quamvis ante acceperint ipsum ad aliquid, sicut et membrum stupidum in corpore ad aliquid spiritum cordis et capitis accipit, tamen plenitudinem Spiritus non potuerunt accipere, nisi postquam perfecti fuerunt ad accipiendum, sicut dictum est. Et ideo dicit, quod " nondum erat Spiritus datus: quia Jesus nondum erat glorificatus. " Psal. xviii, 7 : A summo caelo egressio ejus, etc. : nec est qui se abscondat a calore ejus. Statim enim ut Sol justitiae, Christus Deus noster, in se et suorum fide ad summum caeli exaltatus est, diffudit in omnes Spiritus ve-, ritatis lucem, et Spiritus sancti charitatis calorem. II Machab. I, 22 : Tempus affuit quo sol refulsit, qui prius erat innubilo, et accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur. Et hoc est quod Dominus dixit ad Job, xxxviii, 24 : Indica mihi per quam viam spargitur lux, dividitur aestus super terram. Non enim lux ubique in habitationem terrae spargitur, nisi quando in meridiano in summum caeli exaltatur : et tunc illuminatis omnibus, aestus Spiritus sancti super terram dividitur ad mensuram, quam in quolibet sanctorum Spiritus operatur.

" Ex illa ergo turba, cum audissent hos sermones ejus, dicebant : Hic est vere Propheta.

Alii dicebant : Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galilaea venit Christus?

Nonne Scriptura dicit : Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus?

Dissensio itaque facta est in turba propter eum.

Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum : sed nemo misit super eum manus. "

Hic tertio tangit nubeculanum dispositionem ad illuminationem veri solis.

Tangit autem tria, scilicet, qualiter sol cepit turbam, qualiter cepit et ab intentione convertit ministros, et qualiter confudit Pharisaeos : et secundum haec tria dividitur haec pars.

Circa primum tria sunt: quosdam enim traxit ad fidem, quosdam autem ad dubitationem, et quosdam impedivit ab audacia malitiae quam facere cogitaverant.

Primi autem qui aliquam devotionem ab illuminatore conceperant, in duo ferebantur. Quidam enim Prophetam promissum in lege dicebant : quidam autem meliores dicebant Christum propter sapientiam et miracula.

Dicit ergo : " Ex illa ergo turba " quidam, et non omnes : quia turba turbata est multitudo, " cum audissent hos sermones. " Psal. cxl, 6 : Audient verba mea, quoniam potuerunt. Matth. vii, 29 : Erat docens eos, Jesus scilicet, sicut potestatem habens, et non sicut Scribae eorum et Pharisaei.

" Dicebant, " firmitatem deponentes, quia : " Hic est vere Propheta. " Matth. XVI, 14, ad interrogationem Jesus quis esset, respondent discipuli : Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex Prophetis, hoc est, in lege promissis unicum. Deuter. xviii, 15 : Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies. Et illi videntur attendisse ad verba sapientiae : et ideo Prophetam existimabant esse : quia soli Prophetae ex inspiratione cognoverunt verba sapientiae divinae. Luc. XXIX, 19 : Fuit vir Propheta, potens in opere et sermone, coram Deo et omni populo.

" Alii dicebant, etc. "

" Alii, " amplius illuminati, " dicebant " quia " hic est Christus, " considerantes virtutem in opere et miraculis. Joan. vii, 31 : Christus cum venerit, numquid plura signa faciei quam quae hic facit ? Isa. xlv, 1 : Christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus Gentes, et dorsa regum vertam. Cyrus interpretatur semen : quia Christus de semine fuit David. Jerem. xxiii, 5 : Suscitabo David, germen justum, etc. Isa. lxi, 1 : Spiritus Domini super me : eo quod unxerit Dominus me.

" Quidam autem, " confusum intellectum habentes ex illuminationibus ejus, et Scripturae male intellectae, " dicebant, " dubitantes : " Numquid Christus a Galilaea venit? " Joan. I, 46 : ANazareth potest aliquid boni esse ? Sciverunt enim locum nativitatis, et genus Christi: et ideo sunt inexcusabiles. Et hoc est quod dicit :

" Nonne Scriptura dicit, "

Cui contradicere fas non est: " Quia ex semine David. " Psal. cxxxi, 11 : De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. II Regum, vii, 12 et 13 : Suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo... Et stabiliant thronum regni ejus usque in sempiternum. Jerem. xxiii, 5 : Suscitabo David, germen justum.

" Et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus, " hoc est, ubi morabatur. Michaeae, v, 2 : Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda : ex te mihi egredietur dux qui sit dominator in Israel. Luc. I, 32 : Dabit illi Dominus Deus sedem David, patris ejus. Sciverunt ergo genus et nativitatis locum.

Sic ergo in diversa mutatis opinionibus :

" Dissensio itaque facta est in turba propter eum. "

" Dissensio facta est " inter eos. Psal. lxxv, 5 et 6 : Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis, turbati sunt omnes insipientes corde. Matth. x, 34 : Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram : non veni pacem mittere, sed gladium .

". Quidam autem ex ipsis, "

Ex splendoribus ejus ad pejora concitati, " volebant apprehendere eum. " 1 ad Timoth. III, 13 : Mali homines et seductores proficient in pejus : errantes, et in errorem mittentes. Apocal. XXII, 11 : Qui in sordibus est, sordescat adhuc.

Isa. l, 15 : Manus vestrae sanguine plenae sunt. Proverb. I, 16 : Et festinant ut effundant sanguinem, scilicet innoxium. Psal. xiii, 3 : Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt.ii Sed nemo misit super eum manus. "

Psal. xxxii, 10 : Dominus dissipat consilia Gentium, reprobat autem cogitationes populorum. Causa autem illius duplex fuit, scilicet, quia Dominus dissipavit cogitationes illorum, et quia multi fuerunt pro Domino : et ideo residui mali non audebant in eum manus extendere. Alii autem propter reverentiam, quia videbant in facie ejus divinum quoddam micare, non audebant in eum manum mittere : sicut notavimus supra . Psal. CIV, 15 : Nolite tangere christos meos, etc. II Regum, I, 14 : Quare non timuisti manum mittere in christum Domini? I Regum, XXIV, 7 : Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum in eum, quia christus Domini est.''

" Venerunt ergo ministri ad Pontifices et Pharisaeos. Et dixerunt eis illi : Quare non adduxistis illum.

Responderunt ministri : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.

Responderunt ergo eis Pharisaei : Numquid et vos seducti estis?

Numquid ex Principibus aliquis credidit in eum, aut ex Pharisaeis?

Sed turba haec, quae non novit legem,maledicti sunt. "

" Venerunt ergo ministri ad Pontifices et Pharisaeos " qui miserant eos.

Hic agitur qualiter sermo Christi in mansuetudinem convertit ministros.

Et ponuntur hic quatuor : quorum primum est reditus ministrorum ad confusionem dominorum suorum : secundum est quaestio Pharisaeorum .: tertium est confutatio eorum ex responsione ministrorum : quartum pertinacia Pharisaeorum.

Dicit ergo : " Venerunt ergo ministri ad Pontifices, " in quibus erat potestas, " et " ad " Pharisaeos, " in quibus erat religio, et bonae vitae, et sanctitatis praesumptio.Isa. I,10: Audite verbum Domini, principes Sodomorum, percipite auribus legem Deinostri,populus Gomorrhae.

" Et dixerunt eis illi. " Daniel. XIII, 5 : Egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum.

" Quare non adduxistis eum ? " Sapient. II, 12 : Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris.

" Responderunt ministri, "

Jam sermonibus Domini capti. Et in hoc notatur pertinacia Pharisaeorum et Pontificum coram quibus multa miracula fecit, et multa persuasoria posuit, et non crediderunt. Ministri autem contemptis pretiis, quibus remunerabantur ad capiendum, ex solis verbis sive miraculis statim in suis sermonibus capti, a ministerio captivitatis destiterunt.

ac Numquam locutus est homo, sicut hic homo " loquitur. Cantic. II, 14 : Sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis. Ibidem, v, sig. : Anima mea liquefacta est, ut loculus est, scilicet dilectus. Jerem. xv, 16 : Inventi sunt sermones tui, et comedi eos. Joan. VI, 69 : Verba vitae aeternae habes.

" Responderunt ergo eis Pharisaei, "

Suam in malitia pertinaciam ostendentes : " Numquid et vos seducti estis ? " Reputabant enim seductos, qui seorsum a via falsitatis ad viam veritatis sunt adducti. Jerem. xx, 7 : Seduxisti me, et seductus sum : fortior me fuisti, et invaluisti. II ad Corinth. VI, 8 : Ut seductores, et veraces.

"Numquid ex Principibus, "

Scilicet sacerdotum, in quorum dispensatione est lex sapientiae, " aliquis credidit in eum, aut ex Pharisaeis, " qui primi credere deberent. Jerem. v, 4 et 5 : Ego dixi : Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui. Ibo igitur ad optimates, et loquar eis : ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui: et ecce magis hi simul confregerunt jugum, ruperunt vincula.

" Sed turba haec, "

Turba scilicet vilis et plebeia, " quae non novit legem, " idiota et stulta, quae non cognovit praecepta legis. Psal. lxx, 13 : Quoniam non cognovi litteraturam.

" Maledicti sunt, " id est, sub maledicto legis positi. Ex Deuteronomio, xxvii, 26, acceperunt hujus dicti occasionem, ubi dicitur : Maledictus qui non permanet in sermonibus legis. Chrysostomus : " Nihil veritate manifestius, nihil simplicius : attamen malignantibus nihil difficilius. Ecce enim sapientes Scribae et Pharisaei qui signa viderunt, et Scripturas legerunt, veritate laesi sunt et excaecati. Ministri vero qui nihil viderunt, ab una sola locutione capti sunt. Et qui ligare venerant, abierunt ligati vinculis veritatis. " Nos autem dicimus illud Genesis, xxvii, 13 : In me sit ista maledictio. Joan. IX, 28 : Maledixerunt ergo ei, et dixerunt : Tu discipulus illius sis : nos autem Moysi discipuli sumus.

" Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis :

Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat?.

Responderunt, et dixerunt ei : Numquid et tu Galilaeus es? Scrutare Scripturas, et vide quia a Galilaea propheta non surgit.

Et reversi sunt unusquisque in domum suam. "

Ecce confusio Pharisaeorum inter se invicem.

Dicit autem tria : objectionem optimam Nicodemi, perversam responsionem Pharisaeorum, et confusionem eorum in communi.

Dicit ergo : " Dixit Nicodemus ad eos. " Et describit hunc a studio discendae veritatis : " Ille qui venit ad Jesum nocte. " Joan. III, 1 et 2 : Erat autem homo ex Pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Judaeorum. Hic venit ad Jesum nocte.

" Qui unus erat ex ipsis. " Habens quidem fidem in Christum, sed remanens cum ipsis ut impediret consilia et machinationes eorum. II Regum, xv, 34 : Si in civitatem revertaris, et dixeris Absalom : Servus tuus sum, rex : sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus: dissipabis consilium Achitophel.a Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso ? "

" Hominem " quemquam, " nisi prius audierit ab ipso " defensionem, et locum accipiat defensionis per se vel per advocatum, vel ex confessione ejus, vel convictione.

" Et cognoverit quid faciat ? " hoc est qua de causa, et quo ordine judicii condemnet ? Tribus enim modis perversio judicii fit: animo, causa, et ordine. Animo quidem, quando ex rancore, vel

amore, vel cupiditate munerum, vel acceptione personarum, pervertitur judicium. Deuter. I, 17 : Ita parvum audietis ut magnum,... quia Dei judicium est. Causa autem, Job, XXIX, 16 : Causam quam nesciebam diligentissime investigabam. Ordine autem, Deuter. XVI, 20 : Juste quod justum est persequeris. Unde versus :

Quatuor ista : timor, odium, dilectio, census, Saepe solent hominum rectos pervertere sensus.

" Responderunt et dixerunt ei. "

Eccle. I, 15 : Perversi difficile corriguntur. " Numquid et tu Galilaeus es? " quia Galilaeos dicebant fideles : ideo quod primi principes de Galilaea tantum fuerunt: et ipse Dominus de Galilaea fuit quantum ad conceptionem et enutritione m. Act. II, 7 : Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilaei sunt ? Et ideo Julianus apostata Christi fideles Galilaeos, et simplices, et rusticos vocabat. Matth. XXVI, 73 : Vere et tu ex illis es :

nam et loquela tua manifestum te facit, quoniam et tu Galilaeus es.

" Scrutare Scripturas, " tu qui scis intellectum earum. Joan. v, 39 : Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere : et illae sunt quae testimonium perhibent de me.

" Et vide, " per intellectum Scripturarum, " quia a Galilaea propheta non surgit. " Et hoc est verum per nativitatem, sed non per educationem et praedicationem. Isa. XI, 1, secundum translationem Septuaginta : " Quoniam Nazaraeus vocabitur . "

" Et reversi sunt, etc. "

" Reversi sunt " confusi et discordantes adinvicem, " unusquisque in domum suam, " et propriam cordis malitiam. Psal. xxxiv, 16 : Dissipati sunt, nec compuncti. Isa. xxviii, 7 : Sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate: absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judidum.