IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

Dicit igitur : " Et interrogaverunt eum. " Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis, etc.

" Quid ergo ? " Et antequam audiant responsionem inferunt: " Elias es tu ? " Propter duo quaerunt de Elia, quorum unum est similitudo habitus, et vitae austeritas. IV Regum, I, 8, dicitur de Elia: Vir pilosus, et zona pellicea accinctus renibus. De Joanne autem, Matth. iii, 4 : Ipse Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos : esca autem ejus erat locustae et mel silvestre. Aliud similitudo officii fuit: quia sicut Elias primo divisit Jordanem in similitudinem et figuram baptismi , ita ipse Joannes in Jordane baptizavit . Ideo ergo quaerunt, an in persona sit Elias qui dictus est praecedere adventum Christi. Malach. IV, 5 : Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, an-lequam veniat dies Domini,

" Et dixit: Non sum " Elias.

Sed objicitur in contrarium hujus, Luc. I, 17 : Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae. Matth. XVII, 12: Elias jam venit, sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt. Matth, XI, 14 : Si vultis recipere, ipse est Elias. Ad hoc dicendum quod Joannes se negat esse

Eliam in veri tale naturae : Christus autem dicit eum Eliam esse in officio praecurrendi et virtute. Unde, Luc. I, 17, non dixit Angelus : Ipse praecedet ante illum in veritate, persona et natura Eliae : sed in spiritu et virtute Eliae. Hoc est ergo quod dicit.

" Propheta es tu ? "

Instant ulterius quaerentes studiose et insidiose. Eccli, XIII, 16 : Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam eum subversione tua ambulas. Dicit autem Chrysostomus, quod Prophetam intellexerunt illum qui ut Dominus Prophetarum promissus fuit in lege, Deuter. XVIII, 15 : Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies : et hunc etiam Prophetam putabant fore Christum. Luc. XXIV, 19 : Qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo. Augustinus autem dicit, quod intellexerant Eliseum qui etiam divisit Jordanem in figuram baptismi.

" Et respondit: Non. ii

Sed de hoc iterum objicitur : quia contrarium dicitur, Luc i, 76 : Tu, puer, propheta Altissimi vocaberis, Matth,XI, 9 : Quid existis in desertum videre ? Prophetam ? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. Solutio autem ad hoc est, quod Propheta dicitur dupliciter : scilicet ab inspiratione prophetica, quae est divina : et sic Joannes est propheta, sicut dicitur, Luc. i, 76. Et dicitur ab enuntiatione prophetica : et sic est plus quam propheta : quia est vox Verbi, praesens Verbum ostendens, et non pro-Qui in futurum enuntians. Et sic patet solutio contrarietatis.

" Dixerunt ergo ei: Quis es, ut re- 22 sponsum demus his qui miserunt nos? Quid dicis de teipso?

Ait. "

Adhuc persistunt pertinaciter inquirentes. Proverb, xxvii, 21 : Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Psal. CI, 9 : Qui laudabant me, adversum me jurabunt. Adhuc instabant magna de ipso inferentes ut incitarent eum, ut aliquid supra se sentiret.

Dixerunt autem duo, scilicet, quaerentes cujus personam gerat, et quid de officio suo de se dicat?

Dicunt ergo : " Quis es ? " hoc est, cujus generis personam quod de tali potestate te intromittis ? Quasi dicerent : Incertum dedisti de te responsum. Matth. VII, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos.

" Ut responsum demus, " hoc est, dare possimus, " his qui miserunt nos. " Ac si dicant : Etsi non propter nos, tamen propter dignitatem mittentium nos, certum da de teipso responsum. Job, xx, 2 : Cogitationes meae variae succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.

" Quid " ergo " dicis de teipso ? "

Quasi dicant: Nos magna praesumimus de te, sed haec negas : quid ergo de teipso praedicas? Et sicut dicit Chrysostomus : c Magna de Christo dixisti, " quid " ergo " dicis de teipso ? " Et simile Judaei dixerunt Domino, Joan. VII, 4 : Nemo quippe in occulto quis facit, et quaerit ipse in palam esse : si haec facis, manifesta teipsum mundo. Omnia enim haec dixerunt, ut dicit Chrysostomus, quia aliquid extorquere volebant: per quod aliquid supra se diceret. Sed, ut dicit Gregorius : " Veritatem confitendo ele-

git, ut veritatem dicendo Jesu membrum fieret, cujus nomen sibi fallaciter non usurpasset. " Psal. XXXVIII, 2 : Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me.

Et ideo sequitur humilis de se et cauta et veritate plena responsio : " Ait, " non se laudando. Proverb. XXVII, 2 : Laudet te alienus, et non os tuum : extraneus, et non labia tua.

" Ego vox clamantis in deserto : Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.

Et qui missi fuerant, erant ex Pharisaeis. "

Haec est Joannis de se facta confessio.

Et habet duas partes : in quarum prima ponitur confessio : in secunda autem confessionis confirmatio per Isaiam. Dicit ergo : " Ego vox : " non quidem in persona, sed in officio et similitudine.

Dicit autem quatuor : quid sit, cujus, ubi, et ad quid.

Quid sit? quia " vox, " propter quatuor. Vox enim verbum praecedit : quia in voce formatur verbum, ut dicit Augustinus. Et sic Joannes praecursor est Verbi. Luc. I, 76 : Praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus. Secundum est, quod vox verbum declarat, sicut Joannes declarabat Christum. Joan. I, 29 : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Tertium est, quod vox deficit, et verbum auditum proficit. Joan, III, 30 : Illum oportet crescere, me autem minui. Quartum est, quod vox est inutilis absque verbo : et sic fuit inutilis praedicatio Joannis sine Christo. Act. XIX, 4 : Joannes baptizavit baptismo paenitentiae populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent,hoc est, in Jesum. Act. I, 5 : Joannes quidem baptizavit aqua. Sic ergo dicitur vox.

" Clamantis. "

Quasi diceret : Non mea sum vox, sed ejus qui clamat intentione devotionis, instantia praedicationis, virtute vocationis. De intentione devotionis, ad Hebr v, 7 : Qui in diebus carnis suae, preces supplicationesque ad eum, scilicet ad Deum, qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia. De instantia praedicationis, Psal. lxviii, 4 : Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae : quia in illo clamore salutem desiderabat. Isa. xxxviii, 14 : Sicut pullus hirundinis, sic clamabo : meditabor ut columba. De virtute vocationis qua vocabat etiam longe in peccatis existentes ad paenitentiam, mortuos ad vitam, et surdos ad auditum, Joan, VII, 37 : Stabat Jesus, et clamabat, dicens : Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Unde et Lazarum suscitans clamabat 1 Et de surdis dicitur, Isa. xlii, 18 : Surdi, audite : et quis surdus nisi ad quem nuntios misi? Sic est ergo " vox clamantis, " et a somno peccati homines excitantis. Ad Boman. XIII, 11 : Hora est jam nos de somno surgere.

Et ubi ?

" In deserto. "

Quod significat Judaeam in proximo ad desertum redigendam. Vel, mundum a Sanctis deserendum. Vel ad litteram, solitudinem ubi impedimentum a multitudine tumultuantium non habebatur. Unde Moyses, Exod. III, 1, cum minasset gregem ad interiora deserti, hoc est, ad mystica legis deserendae. Et, Matth. IV, 1 : Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, hoc est, ubi Sancti mundum

deseruerunt. Et, Luc. I, 80 : Joannes erat in desertis agens : ubi multitudo tumultuantium devotionem suam non impedivit. Marc, VI, 31 : Venite seorsum in desertum, et requiescite pusillum.

Sic ergo est " vox clamantis in deserto. "

Ad quid autem? vel quid clamat?

" Dirigite viam Domini. "

Via Domini mandata ejus sunt. Quae via (sicut dicit Glossa) dirigitur per fidem et opera, per quae ingreditur Christus ad nos, et nos ad ipsum. Psal. XVI, 5 : Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. Ad Hebr, xii, 13 : Gressus rectos facite pedibus vestris, ut non claudicans quis emet, magis autem sanetur. Sed videtur impossibile quod clamat: quia dicitur, Jerem, x, 23 : Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos. Sed ad hoc dicendum, quod hominis est praeparare cor, et tunc Deus diriget. Gregorius : " Via Domini ad cor dirigitur, cum ad praeceptum animus praeparatur. " Proverb, XVI, 1 : Hominis est animam praeparare,et Domini gubernare linguam, etc.

" Sicut dicit Isaias Propheta . "

Et est confirmatio responsionis, ne pateretur calumniam ab insidiantibus : et ut etiam sciretur, cujus officium assumeret.

Et ideo sequitur tertia pars istius partis quae est descriptio nuntiorum.

" Et qui missi fuerant, "

Ad Joannem, " erant ex Pharisaeis : " egregiis quidem in Scripturae scientia, sed calumniosis ex invidia. Unde dicit Glossa Bedae quod audierant Pharisaei in Prophetis esse venturum, et baptizatu- rum in Jordane. Figuram autem baptismi in Elia et Eliseo non dubitabant praecessisse : unde et nunc eos resurrexisse putabant, et baptizare. Unde et non interrogabant, dicentes : Es tu unus Prophetarum ? sed solummodo dicentes : Es tu Propheta ? ille videlicet, qui praefigurabat baptismum. Et ideo dicuntur nuntii ex Pharisaeis esse praecipui. Isti etiam invidiae zelo stimulati sunt semper ad omne illud quod non per eos incepit: et ideo nunc (ut dicit Chrysostomus) Joanni calumniam facere voluerunt, si eum in sermone capere potuissent. Matth, XXII, 15 : Pharisaei concilium inierunt ut caperent eum, scilicet Jesum, in sermone,

" Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque Propheta ?"

Hic ponitur confessio de baptismo Joannis.

Et habet duas partes, scilicet, calumniosam Pharisaeorum interrogationem, et convenientissimam Joannis responsionem.

In prima harum dicit : " Et interrogaverunt eum, " Pharisaei scilicet, Joannem : quia, sicut dicit Chrysostomus : Cum eum blanditiis attrahere ad id quod intendebant non possent, statim calumniam submiserunt, dicentes : Quid ergo baptizas : hoc est, quare praesumis et usurpas tibi officium baptizandi, cum vicem personarum quibus Scriptura baptizare concedit non geras, sicut proprio ore es confessus? Similiter, II Paralip, XXVI, 18 : Non est tui officii, Ozia, ut adoleas incensum Domino : sed sacerdotum, hoc est filiorum Aaron. Ita dicunt hic intendentes quod baptizare non sit officii Joannis.

" Si tu non ea Christus, "

Qui potestate propria baptizabit. Ezechiel, XXXVI, 25 et 26 : Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos. Et dabo vobis spiritum novum. Zachar. XIII, 1 : Erit fons patens domui David in ablutionem peccatoris et menstruatae.

" Neque Elias, "

Qui tantae virtutis fuit, ut ignem de coelo dejiceret , et in quo figura baptismi praecessit. Eccli, xlviii, 4 et ii : Amplificatus est Elias in mirabilibus suis. Ei quis potest similiter sic gloriari tibi, qui sustulisti mortuum ab inferis ?

" Neque propheta? "

Vel ille qui in lege promissus est : vel Eliseus cujus magnalia tot fuerunt : et in eo etiam figura baptismi praecessit.

Attende autem quod bonitas Joannis tria de se negat: nobilitatem dignitatis, et polos talis in hoc quod dicit : Non sum ego Christus. : magnitudinem virtutis et sanctitatis in hoc quod dicit : Non sum Elias : excellentiam sapientiae et illuminationis in hoc quod dicit : Non sum Propheta. In his enim tribus maxima peccata superbiae et jactantiae fiunt contra Deum. Angelus enim praesumpsit potestatem contra Deum, et cecidit : homo primus sapientiam, et expulsus est a paradiso : Antichristus usurpa hil sanctitatem virtutis, et damnabitur. Jerem. IX, 23 et 24 : Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis : sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me. Fortitudo refertur ad potestatem, et divitiae ad sanctitatis virtutem.

" Respondit eis Joannes, dicens : Ego baptizo in aqua. "

Ecce pars de caula et vera et humili responsione Joannis.

Et habet duas paries : in quarum prima de suo baptismo confietur humilia : in secunda aulem de baptismo Christi confitetur sublimia.

Dicit ergo : " Ego baptizo, " quia meus actus est actus hominis in baptizando : quod non est in baptismo Christi. Unde sensus est : " Ego baptizo, " hoc est, corpus abluo. Unde Glossa : " Non imputetur quod ago audaciae : quia corpora abluo aqua, non aufero peccata : ut sicut nascendo et paedicando praecursor sum, sic baptizando. " Et ideo iterabatur baptismus Joannis.

Vel potius, vere et recte Christi baptismate baptizabantur, qui a Joannebaptizati fuerunt. Act. XIX, 3 : In quo ergo baptizatis estis ? qui dixerunt : In Joannis baptismate. Et tunc Paulus baptizavit eos in nomine Domini Jesu. Act. I, .i : Joannes quidem baptizavit aqua. Joannes enim introduxit ad consuetudinem baptizandi in materia et actu baptismi : sed non in forma, quae conferebat sanctificationem. Et ab his duobus Baptista vocatur. Et nullus Apostolorum vel Discipulorum vocatur Baptista : quia illi baptisma Christi conferebant, hoc est, in quo Christus intus operabatur : quia aliter tot essent Baptistae, quot sunt baptizantes. Et sic humilia de se confitetur Joannes. Ad Roman. XII, 16 : Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Psal. cxxx, 1 : Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me.

" Medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. "

Hic sublimia de Christo confitetur.

Tangit autem tria : mediationena, occultationem, et dignitatis altitudinem.

Circa mediationem tangit duo : Mediatoris naturam et actum : et Mediatoris rectitudinem.

De primo dicit : " Medius autem vestrum, " Ad litteram : Inter vos veniens ad baptismum, non se praeferens vobis quin humiliter veniat ad baptismum ut baptismum sanctificet. Matth, III, 13 et seq, : Venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. Joannes autem prohibebat eum, dicens : Ego. a te debeo baptizari, ei tu venis ad mel Respondens autem Jesus, dixit ei : Sine modo : sic enim decet nos implere omnem justitiam.

"Medius autem, " quia medius inter Deum et homines. 1 ad Timoth. II, a : Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. Vel, " medius, " qui se omnibus prope positis et propinquis exhibet ad usum. Gones, II, 9 : Lignum vitae positum in medio paradisi. Sic " me-. dius vestrum, " et mediator vester " stetit " erectus, qui.numquam fuit ad vilia .incurvatus. Cantic II, 9 : En ipse stat . post parietem nostrum : quia solus rectus ad parietem infirmi stetit corporis.

" Quem vos nescitis. "

Tangit humilitatis occultationem : quia ita humilis inter alios apparuit, quod non cognoscebatur etiam a Sanctis. Joan, I, 33 : Et ego nesciebam eum. Sed ut manifestaretur in Israel, ideo ego veni in aqua baptizans. Isa. xlv, 13 : Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel, Salvator. Isa. un, 3 : Quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum. Act. xvii, 23 : Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis. Luc. X, 23 et 24 : Beati oculi, qui vident quae vos videtis. Dico enim vobis, quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt : et audire quae vos audi-: lis, et non audierunt.

" Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est : cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti. "

Hic confitetur de Christo sublimia.

Et tangit tria, scilicet, quod altitudo Christi regis debuit habere praecursorem, qui eum praecedit secundum dignitatem : quod nullus sanctorum sufficit ad minimi obsequii sui condignam idoneitatem.

Dicit ergo : " Ipse est qui post me, " nascendo, praedicando, moriendo, " venturus est : " quem ego ut praecursor praenuntio, sicut lucifer solem, sicut praeco regem, sicut Propheta Salvatorem. Matth. XXI, 37 : Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens : Verebuntur filium meum. Post Joannem etiam venturus erat, qui omnibus humilibus erat humilior. Isa. LIII, 2 et 3 : Vidimus eum..., novissimum virorum. Unde, Isa. xlv, 2, in persona Joannis dicitur : Ego ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo. Genes, li, 43 : I raecone clamante, ut omnes coram eo genu flecterent, et praepositum esse scirent universae terrae esse aegypti, hoc est, mundi.

" Qui ante me factus est, "

aeternitate, dignitate, et gratiae causalitate. Eccli. XXIV, 14 : Ab initio et ante saecula creata sum. Proverb. viii, 23 : Ab aeterno ordinata sum : et sic praecedit aeternitate.

De dignitate, ad Hebr. I, 3 et i : Qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis. Tanto melior Angelis effectus, quanta differentius prae illis nomen haereditavit.

De gratiae causalitate, Joan I, 17 : Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Joannes autem non conferebat

gratiam, II Paralip. 1 1 : Dominus Deus ejus erat cum eo, et magnificavit eum in excelsum. Ejusdem, XI, 22 : Magnificatus est igitur Salomon, hoc est, pacificus, super omnes reges terrae prae divitiis et gloria. Haec tamen in ante habitis exposita sunt.

" Cujus ego non sum dignus, "

Neque aliquis alius, " ut solvam ejus corrigiam calceamenti ". Quod ut Chrysostomus dicit, minimi servitii est obsequium, hoc est, non sum dignus ut in minimis ejus obsequiis appaream. Luc. xv, 19 : Jam non sum dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum de mercenariis tuis. Quidam tamen dicunt, quod hoc figurative confitetur se ad sponsum non esse idoneum, ut ducat sponsam Christi Ecclesiam : quam si duceret nomen sponsi usurpando, secundum legem calceamenta Christi solvere deberet. Deuter. xxv, 10: Vocabitur nomen illius in Israel, domus discalceati. Quod improperium Christo nolebat facere Joannes. Ruth, IV, 8 : Tolle ergo calceamentum. Ita dixit Booz, quando duxit Ruth. Aliter exponitur quod calceamentum deitatis Christi fuit humanitas : pes autem deitas : et corrigia fuit ipsa unio. Psal. lix,. 10 et cvii, 10 : In Idumaeam extendant calceamentum meum. Dicit ergo Joannes quod non est dignus solvere, hoc est, indagare et exponere corrigiam, hoc est, unionis mysterium aperire. Isa LIII, 8 : Generationem ejus quis enarrabit ? Quasi dicat : Condigne nullus.

" Haec in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi eratJoannesbaptizans".

Ultima pars est in qua describitur locus, ubi tam memorabile testimonium est perhibitum.

Tres autem sunt causae quare describitur locus. Una quidem quam dicit Chrysostomus, ut sciatur quod non in angulo factum est istud, sed coram multis et in manifesto, coram eis qui conlluebant ad Joannem de omni genere hominum et Iocorum. Secunda causa secundum eumdem est : quia paulo ante factum est, et si quis dubitaret, poterat requirere ab hominibus ibi manentibus. Tertia autem causa mystica est: quia Bethania domus obedientiae interpretatur, quae quia respicit omne praeceptum, necessaria est baptizatis : quia ipsa est perfecta justitia, sicut Christus veniens ad baptismum dicit, Matth, iii, 15 : Sine modo : sic enim decet nos implere omnem justitiam. I Regum,xv, 22: Melior est obedientia quam victimae, et auscul-Iare magis quam.offerre adipem arietum. Dicit ergo : " Haec in Bethania facta sunt trans Jordanem. " Hoc, ut dicit Beda, dicit ad differentiam illius Berthaniae quae erat juxta Jerusalem, ubi Dominus Lazarum suscitavit. Et sic duae erant Bethaniae : una juxta Jerusalem, altera trans Jordanem, " ubi erat tunc Joannes baplizans. " Tamen Chrysostomus non vult eam vocari Bethaniam : sed translatio 1 quam ipse exponit, habet sic : "Haec in Bethabora facta sunt. " Sed prima littera est communior.

" Altera die vidit Joannes Jesum venienlem ad se. "

Hic incipit pars illa quae est de inductione audientium ad fidem testimonii.

Dividitur autem haec pars in duas : in quarum prima ponuntur testimonia Joannis ad fidem Christi convertentia : in secunda autem ponitur ipsa conversio facta in audientibus, ibi, v. 37 : " Et audierunt eum, etc. "

Adhuc prima harum subdividitur in duas : in quarum prima per testimonium excitat audientes : in secunda autem iterato testimonio inducit credentes, ibi, v, 35 : " Altera autem die. "

Adhuc prior harum subdividitur in tres paries : in quarum prima excitat

audientes ad excellentiam Christi in duabus naturis reparantis lapsum generis humani : in secunda iterat excellentia Christi, quam habet ab aeternae suae deitatis et praedestinationis ad opus redemptionis dignitate, ibi, v. 30 : " Hic est de quo dixit. " In tertia inducit excellentiam sui operantis in sacramentis, ibi, v. 3l : " Et ego nesciebam eum. "

In prima harum tanguntur tria : in quorum primo tangitur Joannis in visu Jesu limpiditas : in secundo, Domini Jesu humilitas : in tertio, testificantis veritas.

Dicit ergo : " Altera autem die : " quia una die Pharisaeis de absente Jesu testimonium perhibuerat : in qua die fulsit lux intelligentiae Joannis de absente. " Altera autem die " post illam, lux intellectus reflexa ad sensum fulsit de praesente. Proverb. IV, 18: Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. Talis enim visio de luce (quae vera est lux illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum ), vere diem facit in cordibus Sanctorum. Sapient. xviii, 1: Sanctis tuis maxima erat lux. Et post pauca, v 3 : Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotae viae, et solem sine laesura boni hospitii praestitisti. Et 9 ideo per columnam ducebantur lucis ad veri cognitionem, et per solem (in tabernaculo sui luminis eos hospilantem et circumdantem) ab erroris tenebris defendebantur.

Et ideo in hoc lumine " vidit Joannes Jesum, " et cognovit. Job, xlii, .3 et 6 : Nunc oculus meus videt te. Idcirco ipse me reprehendo. Luc. II, 30 : Viderunt oculi mei salutare tuum. Et haec est una de gratiis factis Joanni quod intus et extra, cordis et corporis oculis meruit videre Jesum.

Ecce visa Domini humilitas : quia ipse major existens venit ad minorem. Matth, III, 14 : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me ! Sed haec est simul amoris et humilitatis. Joan. XIV, 23: Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Matth. viii, 7 : Ego veniam, et curabo eum. Ita et nunc curaturus orbem per baptismi sanctificationem venit ad Joannem.

a Et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. "

Ecce testificantis veritas de excellentia Salvatoris in utraque natura lapsus hominis reparantis.

Et ideo duo dicit, scilicet, mansuetudinem patientis, et virtutem passionis. Primum est humilitatis : secundum est divinitatis.

Primum tangit cum dicit: Ecce agnus." In quo tria tangit: praesentiae designationem, Christi mansuetudinem et virtutem, et divinam immolationem.

Praesentiae Christi designationem tangit, cum dicit . per demonstrationem : " Ecce, " qui semper seipsum salutem nostram operans exhibuit. Psal.XXXIX, 8 et 9 : In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam, Deus meus. I sa. lxii, 11 : Ecce Salvator tuus venit : ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo.

" Agnus. "

In hoc tangitur mansuetudo. Jerem, XI, 19 : Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam. Vel, quia agnus in graeco est idem quod pius : latine autem agnus ab agnoscendo dictus est, quia vocem matris in toto grege balantis agnoscit, et agnoscitur ab ea: et.sic in agno notatur mansuetudo, et pietas, et agnitio suorum. Mansuetus enim est malis ad se conversis : pius autem, hoc

est, benevolus bonis, et diligentissimae agnitionis agnoscens suos. De mansuetudine, Numer. xii, 3 : Erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra. Moyses autem figura est Christi, qui sicut dicitur, Isa. LIII, 7 : Sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. De pietate dicitur, I ad Timoth. IV, 7 et 8 : Exerce teipsum ad pietatem... Pietas autem ad omnia utilis est: promissionem habens vitae quae nunc est, et futurae. De agnitione, Joan. x, 14 : Ego cognosco meas, scilicet oves, et cognoscunt me meae, II ad Timoth. II, 19: Cognovit Dominus qui sunt ejus. Sic ergo agnus est.

Agnus est etiam ab utilitate, qui lanam suae conversationis per exemplum dat in vestimentum virtutis, et carnem in cibum nutrimenti spiritualis, et lac doctrinae in potum parvulis nondum ad solidum cibum perfectis. De primo dicitur, Job, XXXI, 20 : Sinon de velleribus ovium mearum calefactus est. De lacte autem, I ad Corinth, iii, 1 et 2 : Tamquam part vulis in Christo, Iac vobis potum dedi, non escam. De lacte simul et lana, Ezechiel. XXXIV, 3 : Lac comedebatis, et lanis operiebamini. Est autem et innocens sicut agnus : et ideo, Exod. xii, o, dicitur, quod erit agnus absque macula. Carnem autem in cibum dat perfectis. Joan. VI, 56 : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Super Lucam autem plura de agno sunt notata, Luc. x, 3, super illud : Ego mitto vos sicut agnos inter lupos . Et ideo haec sufficiant.

" Dei. " Hoc ideo dicitur, quia agnus est sacrilicium Dei, sicut dicitur,Exod, xii, 5 : Tolletis agnum, et immolabit eum universa multitudo ad vesperam, hoc est, in mundi fine. Et ideo, Numer. xxviii, 6, dicitur, quod agnus est holocaustum juge, quod semper est offerendum : hoc enim fit pro peccatis. Vel, " agnus Dei, " quia qui est Filius Dei, specialiter est hic agnus Dei. Apocal. XIV, 1 : Et vidi, et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia : qui signilicanl universitatem redemptorum.

Secundo autem tangit virtutem passionis, quam habet ex deitate, cum dicit:

" Ecce qui tollit peccatum mundi, "

Ac si diceret: Ego praecurro et ostendo peccata, invitans ad paenitentiam : ille autem tollit et regenerationis sacramento, et virtute sui sanguinis, excludens Angelum praecursorem. Et in figura hujus postes et superliminaria sanguine agni liniri praecipiuntur . Isa. LIII,I2 : Pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit, scilicet ut non perirent. I Petri, II, 24 : Peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum.

" Hic est, de quo dixi : Post me venit vir qui ante me factus est, quia prior me erat. "

Hic iterat testimonium, et excitat audientes a dignitate aeternae suae deitatis et praedestinationis ad opus redemptionis.

Et dicit tria: posteriorem in tempore Christi manifestationem, et praecellentem dignitatis ad se operationem, et ipsam aeternitatem.

De primo dicit : " Hic " praesentialiter demonstratus, " est de quo dixi. " Offert enim se ultro ad salvandum. Proverb. I, 23 : En proferam vobis spiritum meum.

" Post me venit vir. "

Hoc hic additur quod dicit, vir, quia vir erat virens in natura, virens in gratia,

virens in virtute et sapientia : omnia virere faciens in salutis opere. De primo, Jerem, XXXI, 22 : Faciei Dominus novum super terram : Foemina circumdabit virum. De secundo, Job, 1, 3 : Eratque vir ille magnus inter omnes Orientales. De tertio, Tsa. IV, 1 : Apprehendent septem mulieres virum unum, hoc est, Christum septem virtutes, in quihus universitas virtptum continetur. De quarto. Zachar. VI, 12 : Ecce vir Oriens nomen ejus, et subter eum orietur. Psal. lxxi, 7 : Orietur jn diebus ejus justitia et abundantia pacis. Item, Psal. I, 1-3 : Beatus vir qui non abiit, etc. Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo.

" Qui ante me factus est. "

Hoc est, sicut prius : Qui praedestinatione et ordinatione divina, primus dignitate factus est.

" Ante me, " hoc est, ut sit ante me ut rex ante praeconem, et sicut sol ante luciferum. De primo, Apocal. i, 5 : Priniagenitus mortuorum, et princeps regum terrae. De secundo, Malach, IV, 2 : Ortefur vobis timentibus nomen meum Sol justitiis, et sanitas in pennis ejus. Unde sicut sole crescente decrescit lucifer et abscondi tur,ila Christi lumine coruscante decrevit Joannes Baptista, Joan. III, 30 Illum oportet crescere, me autem minui,

" Qui prior me erat "

aeternitate : quia ab aeterno praedestinalus est ut esset prior Joanne et quolibet sancto. Ad Rpman. i, 4 : Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute, secundum spiritum sanctificationis. Nulli enim sanctorum conceditur, quod sanguine sponsam Ecclesiam accipiat et mundet nisi sibi : hoc enim habet virtute deitatis quae sala mundat a peccatis : et Virtute humanitatis, quam ad sponsam conformat. Et sic prior est aeternitate, et dignitate, et efficacia gratiae redemptionis.

" Et ego nesciebam eum : sed ut manifestetur Israel, propterea veni ego in aqua baptizans. "

Hic incipit pars tertia in qua inducit excellentiam Christi in sacramentis operantis.

Et dividitur in duas partes : in quarum prima tangit ea quae faciunt insuspicabile a falsa suspicione testimonium : in secunda autem tangit testimonium ipsum, ibi, v. 34 : " Et ego vidi, et testimonium , perhibui. "

In priori autem partium harum tangit tria : quorum primum est ablatio malae suspicionis, quae esse potest propter gratiam familiaritatis : secundum est signum corporaliter apparens in argumentum veritatis, ibi, v. 32 : " Et testimonium perhibuit. " Tertium autem est auctoritas revelationis, ibi, v. 33 : " Et ego nesciebam. "

In primo duo facit. Primo abnegat ex familiaritate personae acceptionem, et testimonii sui ponjt finem et necessitatem.

Et dicit: " Et ega, " quamvis de ipso feram testimonium," nesciebam eum, " ex aliqua familiaris amicitiae notitia : quia non sum secum conversatus in domo vel in patria, sed in eremo Quamvis ergo noverim in utero materno deitatem ipsius, tamen ex familiari notitia sanguinis vel conversationis personam non accepi, ut propter hoc feram testimonium: quia ista carnali amicitia neminem nosco. 11 ad Corinth. v, 16 : Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Chrislum, sed nunc jam non novimus. l sta sola notitia commendabilis est in Sanctis, quae non ex carne, sed ex sola Dei gratia procedit. Matth. XVI, 17 : Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, etc. Hoc ergo vult dicere secundum Chrysostomum : " Ego, " secundum carnalem affectum, " nesciebam eum " umquam, quia mihi conversanti in deserto, carnalis ejus praesentia ignota fuit.

" Sed ut manifestetur "

Audientibus me, " in Israel, " hoc est in Judaea: ubi notitia Dei esse debet, et cui promissus est Salvator, et a quibus ad gentes fides ejus debet derivari.

c Propterea ego veni, " missus a Deo, " in aqua, " quae corpus tantum abluit, " baptizans, " et ad suum baptismum homines inducens et assuescens. Luc. III, 2 et 3 : Factum est verbum Domini super Joannem, Zachariae filium, in deserto. Et venit in omnem regiortem Jordanis, praedicans baptismum paenitentiae. Isa. xii, 4: Notas facite in populis adinventiones ejus: mementote quoniam excelsum est nomen ejus.

Tamen Augustinus dicit, quod nesciebat eum Joannes, id est, non ut hominem vel Deum, quem ante diu ab ineunte aetate cognoverat, sed nesciebat eum ut baptistam verum et peccata tollentem. Et ideo dicunt quod cum quinque modis potestas baptizandi cognosci possit, scilicet, potestas auctoritatis, et potestas cooperationis, et potestas invocationis, et potestas excellentiae, et potestas ministerii: quod Joannes nesciebat eum prout est talem potestatem conferens. Nescivit enim quod nullam istarum potestatum alii vellet conferre nisi potestatem ministerii.

Quod qualiter intelligendum sit, oportet exponere istas potestates. Est enim potestas auctoritatis illa quae propria auctoritate operatur in baptismo, ad impressionem characteris, et sanctificationem abluentem a peccatis, et institutionem Sacramenti. Hanc enim solus Deus habet et nulli conferre poterit, sicut neque quod sit Deus : quia nemo sua auctoritate poterit dimittere peccata, nisi solus Deus. Isa. xliii, 25 : Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me. Psal. l, 6 : Tibi soli peccavi, et malum coram te feci. Marc, ii, 7 : Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ? Potestas autem cooperationis est, ut homo virtute propria cooperetur Deo ad mundationem interiorem et baptismi

sancti ficationem. Et hanc etiam Deus alii conferre non potuit: quia non potuit conferre quod secum aliqua creatura esset Deus. Isa. lxiii, 3: De gentibus non est vir mecum. Et, ibidem, v. 3: Circumspexi, et non erat auxiliator. Eccli. Li, 10 : Respiciens eram ad adjutortum hominum, et non erat.

Potestas autem invocationis est, ut invocato nomine alicujus baptisma sanctificaretur, sicut invocato nomine Trinitatis. Et hanc quidem conferre potuit, sed noluit, ne tot essent baptismi quot baptizantes: quia dicitur, ad Ephes. IV, 5 : Una fides, unum baptisma.

Potestas autem excellentiae est, ut excellentiori baptizante, excellentius esset baptisma. Et hoc noluit conferre homini, ne spes poneretur in homine, quia dicit, Jerem. xvii, 5 : Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem bractuum suum.

Potestatem autem ministerii potuit conferre et contulit: ut ministri Ecclesiae essent ministri Christi in sacramentorum collatione, et nihil obesse possent ministri ubi bonus est Dominus, ut dicit Augustinus: in multis autem prodesse potest minister bonus. I ad Corinth. IV, 1: Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei, etc.

Nesciebat autem Joannes quod potestates medias nulli collaturus erat, quas conferre poterat. Sicut nesciebat secundum Gregorium, utrum per seipsum ad infernum descensurus erat, vel per alium liberationem ab inferno perfecturus: sed 1 bene sciebat quod potestatem auctorifatis nulli erat collaturus, et ministerii potestatem collaturus erat mini-Stris.

Et hoc modo intelligitur illa longa Glossa Augustini quae dicit: " Visa columba, dicit se per eam didicisse, etc. " Expositio autem Chrysostomi litteratior . est, sed Augustini subtilior.

a Et testimonium perhibuit Joannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum ".

Hic facit credibile testimonium per signum Spiritus sancti corporali specie apparentis.

Tangit autem hic tria: primo enim finem inducit istius visionis, ne ex levitate relata videatur: secundo, certitudinem: tertio, signum.

Dicit ergo: " Et testimonium perhibuit Joannes. " Quasi diceret: Non levitate jactantiae hanc visionem retulit, sed quia necessaria fuit: quia non credentibus testimonium perhibuit. 1 ad Corinth. XIV, 22: Linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus. II ad Corinth. xii, 11 : Factus sum insipiens, vos me coegistis. Et ibidem, supra, v. l : Veniam autem ad visiones et revelationes Domini. Psal. CVIII, 2: Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris, et os dolosi super me apertum est. Sic enim necessitas testificationis apud infideles hoc testimonium exegit.

" Dicens : Quia vidi. "

Hic tangit certitudinem, quia vidi: de visu enim testimonium perhibetur. Act. IV, 20: Non possumus quae vidimus et audivimus non loqui.

" Spiritum descendentem. "

Ecce tertio ponit signum visum: et dicit quinque. Primum est, quod oculis cordis tantum videtur: et hoc tangit cum dicit: " Vidi Spiritum, " scilicet oculis cordis in signo sensibili Spiritum sanctum cognovi. Isa. lxi, 1: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me.

" Descendentem. " Hoc est secundum per effectum intelligendum, quod nec etiam nisi cordis oculis per fidei illu- minationem apparet. Descendit enim Spiritus per effectum in sanctificationem aquae, cui contulit vim regenerativam: quia ubique potens est per essentiam, potentiam, et praesentiam. Eccle. I, 0 : Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur. Sapient, I, 7: Spiritus Domini replevit orbem terrarum. Item, ibidem, VII, 27 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit. Sic enim descendit Spiritus et non aliter. Vel, quia descendere facit ut humiliter sacramentum suscipiatur: sicut malignus spiritus ideo dicitur ascendere, quia per contemptum sacramentorum ascendere facit. Isa. XIV, 13: In caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum. Psal. lxxiii, 23 : Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper. Humiliter enim debet homo descendere, ut dicit Hieronymus, ut in creaturis quae sunt materia sacramentorum, salutem quaerat : qui in gustu creaturae contra Deum superbiens mortem invenit. Sic enim tangit modum percipiendi sacramentum et gratiam sacramenti per humilitatem. Jacobi, IV, 6 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.

" Quasi columbam. "

Ecce tertio tangit hic bonitatis figuram : quia columba innocens avis est, e sine felle amaritudinis. Et haec figura competebat: quia sicut dicitur, Genes. viii, 8, columba nuntia fuit clementiae de aquis diluvii peccatores submergentis, per hoc quod tulit ad arcam ramum virentis olivae : ita nunc in aquis baptismi fert benevolentiae complementum per submersionem peccatorum. Matth, III, 16: Vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam. Luc. iii, 22: Descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum.

Sed quaeritur: Secundum quem modum Spiritus sanctus fuit in hac columba plusquam in alia? Aut enim fuit per

unionem ad ipsam: et tunc Spiritus sanctus secundum esse columba fuit, sicut Filius est homo. Aut non fuit unitus : et sic non fuit aliter in ipsa quam in alia creatura.

Adhuc autem quaeritur : Quare potius elegit columbae speciem in qua apparet, quam alterius animalis vel alterius creaturae ?

Ad haec autem sine praejudicio dicendum est, quod quamvis etiam in corporali specie attributa sint personis propria, quae nulli alii personae conveniunt: sicut vox quae sonuit super Filium : Hic est Filius meus dilectus , attribuitur Patri, et non Filio, vel Spiritui sancto: et Spiritui sancto attribuitur proprie columbae species, et noti Patri, neque Filio : tamen nec Pater unitus est voci, nec Spiritus sanctus columbae. Quia quatuor modis apparet-Deus in creatura, scilicet, per vestigium et imaginem: et sic est essentialiter et praesentialiter in omni creatura. Secundo apparet ad manifestationem alicujus operationis: et sic Pater est in voce, et Spiritus sanctus in columba. Apparet etiam in gratiae alicujus operatione: et sic Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt in Sanctis, et in aliis etiam in quibus effectus gratiarum gratum facientium vel gratis datarum operantur. Apparet etiam per unionem : et sic solus Filius apparuit in humanis: et ideo per ostensionem manifestationis suae est in columba et non in aliis.

Ad secundum dicendum, quod proprietates istius avis bonitatem ostendunt Spiritus sancti : et quia primum signum clementiae columba tulit in aquis. Talia autem multa notata sunt, Lucae, iii, 22, nec oportet hic repetere . Hoc est ergo quod dicit. Quarto, dicit locum unde descendit, dicens: " De caelo, " quia de caelo ubi est locus gratiae et gloriae veniens, indi- cabat ibi caelorum apertionem futuram esse per baptismum renatis. Luc. III, 21, et Matth. III, 16 : Aperti sunt ei caeli. Ezechiel. I, 1: Aperti sunt caeli, et vidi visiones Dei.

" Et mansit super eum. "

Quintum est, quia cum in aliis Spiritus non requiescat, in Christo requiescit, et ex ipso in alios procedit. Isa. XI, 2: Requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus. Deuter. xxxiii, 12: Et Benjamin, hoc est filius dexterae, ait : Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo : quasi in thalamo tota die morabitur. Amantissimus autem non potest esse nisi per amorem. Spiritus sancti: et in illo requiescit Spiritus sanctus.

" Et ego nesciebam eum: sed qui. misit me baptizare in aqua, ille milii dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto.

Et ego vidi, et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei. "

Hic facit credibile testimonium ex auctoritate revelantis et revelationis.

Tangit autem tria : quorum primum est iterata amotio suspicionis : secundum autem, auctoritas revelantis : tertium, auctoritas revelationis.

Dicit ego : " Et ego nesciebam eum. " Vel quia affectu carnali non cognovit: vel quia facie ad faciem non cognovit, quia ignotus factus fuerat ex longa absentia : vel quia propter multam humiliationis absconsionem non cognovit hunc esse in persona, quem tamen in

mundo scivit esse per praesentiam carnis : vel quia non cognovit eum in potestate sacramentali, quam per seipsum exercere vellet et non alteri committere. Simile est, Genes. XXVII, 23, ubi dicitur de Isaac: Non cognovit eum, scilicet, filium suum: quia pilosae manus similitudinem majoris expresserant. Sic et in Christo similitudo hispidae carnis pro similitudine peccatorum fecit Christum non cognoscibilem etiam Sanctis. Isa. un, 3 : Quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum. Quis enim Filium Dei noscat in signis latronis ? Psal. XVI, 4 : ''Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias latronis .

Et si objiciatur quod Joannes cognovit Christum in utero matris. Dicendum quod hoc verum est, sed hoc fuit ex instinctu Spiritus sancti. Et dicit Gregorius, quod saepe Spiritus sanctus tangit corda Prophetarum ad unum, et non tangit ad alterum. Et sic hic ad notitiam personalem non tetigit cor Joannis : ideo oportuit ut signo visibili demonstraretur ut sacramenti sanctificator. Sic ergo dicit: Et ego nesciebam eum. Psal. cxliii, 3, secundum translationem Theodocionis: Homo est, et quis cognoscit eum ?

" Sed qui misit me. "

Ecce auctoritas revelantis. " Baptizare Un aqua, " ut homines ad materiam et actum baptismi introducerentur: " ille, " tantae auctoritatis, " mihi dixit. " Act. XXVI, 19 et 20 : Non fui incredulus caelesti visioni: sed his qui fuerunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem Judaeae, et gentibus annuntiabam ut paenitentiam agerent.

" Super quem videris. "

Signo corporali. Psal. lxxxviii, 20:

Tunc locutus es in visione sanetis tuis, et dixisti : Posui adjutorium in potente : et exaltavi electum de plebe mea, hoc est, Christum Filium meum. Osee, XII, 10 : Ego visionem multiplicavi eis.

" Spiritum " sanctum in specie columbae, descendentem, " ad manifestationem sanctificatoris et sanctificationis Sacramenti, " et manentem super eum, " quiete et ad omnem actum Spiritus, cum in aliis sanctis non sit ad omnem actum, sed ad quosdam. Joan, III, 34: Non enim ad mensuram dat Deus spiritum, scilicet Filio.

" Hic est " vere " qui baptizat, " auctoritatis propriae potestate, et sui nominis invocatione, et Patris cooperatione : et non sicut minister, sed ut Dominus et omnipotens : et ideo unum est baptisma, sicut una est fides. Act. I, 3 : Vos baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies. Et hoc est scilicet, quod sequitur : " In Spiritu sancto. " Hoc enim modo Christus Dei Patris character intus characterem baptizatis imprimit, et in Spiritu sancto qui ab ipso procedit peccata remittit : quamvis ministerium exterioris operationis homo aliquando exerceat.

" Et ego vidi. "

Istud est testimonium excitans ad fidem plenam audientes. Dicit ergo : " Et ego vidi " sic Spiritum descendentem et manentem. Habacuc, iii, 2, secundum translationem Septuaginta: " Consideravi opera tua, et expavi. " a Et testimonium perhibui. "

Psal. cxviii, 129 : Mirabilia testimonia tua : ideo scrutata est ea anima mea. Item, xcii, 5 : Testimonia tua credibilia facta sunt nimis." Quia hic est Filius Dei, " quem ante

virum vocavit , modo audita voce Patris, Luc. III, 22 : Tu es Filius meus dilectus. Filium Dei esse nominat et declarat : ideoque Pater qui mentiri non poterat, jam aperte hoc declaravit. Psal. II, 7 : Dominus dixit ad me : Filius meus es tu : ego hodie genui te. Matth. XXVUU, 54 : Vere Filius Dei erat iste.

Quaeritur autem hic a curiosis magis quam devotis, si etiam alii cum Joanne viderunt speciem columbae et audierunt vocem Patris ? Ad hoc sine praejudicio dicendum videtur, quod probabile est alios nec vidisse nec audivisse, nisi forte quosdam sanctos et devotos : quia si omnes vidissent et audivissent, tunc Joannis testimonium non fuisset necessarium.

Quaerunt etiam curiosi : Quid post istam apparitionem factum sit de columba ? Et ad hoc dicendum quod licet novit Deus, dicit tamen Beda, quod redacta est in praejacentem materiam : Deus enim illam in Ecclesia manere noluit, ne esset occasio idolatrandi: sicut etiam serpentem conteri fecit quem fecerat Moyses in .

" Alterare iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo.

Et respiciens Jesum ambulantem, dixit: Ecce agnus Dei. "

Hic iterato testimonio inducit credentes.

Et dicuntur quatuor : in quorum primo describitur dispositio testificantis : in secundo, Joannis copia in discipulis : in tertio, respectus Joannis in auctorem salutis : in quarto, testificatio veritatis.

Dicit ergo : " Altera die, " novae illuminationis, quando iterum Spiritus sanctus cor hominis tetigit, ex se Christus ei

Vide supra, v. 30: Post me venit vir, etc. Cf. IV Regum, xviii, 4 praesentavit. Psal. lxxv, 5 : Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis, turbati sunt omnes insipientes corde. II Petri, I, 19 : Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes, quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris. Infra enim, v, 35, Joannes et lucerna est et lucifer : dies autem et illuminatio facta per Christum.

" Stabat Joannes, "

Qui a rectitudine veritatis non se flectebat. III Regum, xviii, 13 : Vivit Dominus exercituum, ante cujus vultum sto. Unde Glossa : " Immobilis stat in culmine perfectionis. "

" Et ex discipulis ejus duo. "

Glossa : " Firmiter adhaerentes ejus magisterio. " Duo autem propter geminae dilectionis affectum, qui minus quam inter duos esse non potest. Proverb xviii, 19 : Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firma. Eccle. IV, 11 : Si dormierint duo, fovebunlur mutuo. Luc. x, I : Misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. Non facit autem mentionem, ut dicit Chrysostomus, de aliis, quia isti devoti fuerunt : alii autem livore detinebantur zelantes pro gloria Joannis contra Christum.

Et respiciens Jesum, "

Quia dilectio Joannis multiplicat respectum ad Jesum. Baruch, III, 14 : Disce ubi sit lumen oculorum, et pax. Eccle, I, 8 : Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.

" Ambulantem " ad se, in salute nostra procuranda proficientem. I Joannis,

Joan. V, 33 : Ille, scilicet Joannes, erat lucerna ardens et lucens.

II 6: Qui dicit se in ipso, scilicet Chrislo, manere, debet, sicut ille ambulavit, ei ipse ambulare. Ezechiel. 1, 14 : Animalia ibant et revertebantur, in similitudinem fulguris coruscantis. Sic ergo plus ambulavit passibus virtutum, quam passibus pedum : quia virtutem post virtutem in opere nostrae salutis demonstravit.

" Dixit, " testimonium iterans proptei segnitiem audientium. Proverb. VI, 3 : Discurre, festina, suscita amicum tuum. II ad Timoth. IV, 2 : Insta opportune, importune, etc.

" Ecce " qui sequendus est sicut dux gregis.

" Agnus Dei. " Vervex dux gregis. Joan. X, 3 : Proprias oves vocat nominatim, et educit eas. I Petri, I, 18 : Noti corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi.

" Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum. "

Hic incipit pars quae est de audientium testimonium Joannis conversione. Et dividitur in duas partes : in quarum prima ponitur conversio eorum, qui per Joannem vocati sunt, et per eos quos vocavit Joannes : in secunda aulem vocatio eorum, qui per ipsum Christum qui jam innotuerat sunt vocati, vel per praecones novae legis, ibi, V. 43 : " In crastinum voluit exire. "

Et sumuntur istae duae vocationes penes duo vocantia ad Christum, quorum . unum est intellectus supernaturalis veteris legis, et aliud est revelatio veritatis : unde Glossa super haec verba : Audierunt eum, scilicet Joannem, loquentem, et secuti sunt Jesum, dicit : " Ergo sic sequentes Jesum, legem amiserunt utentes ejus testimonio. "

Prior harum partium dividitur in duas partes : in quarum priori ponitur con- versio discipulorum per vocem Joannis in secunda autem fructus conversorun in vocatione aliorum, ibi, V. 41: " Inveni hic primum, etc. "

Adhuc autem prior harum dividitu in tres particulas : in quarum prima de scribitur ad Jesum discipulorum humili conversio : in secunda, benigna conver sorumr a Domino susceptio : in tertia unius conversorum per nomen propriun descriptio.

In prima harum quinque notantur Primum est ad verbum Dei auditus pa tulus, cum dicit : " Audierunt eum, I aure patula, verbum suscipientes de salute. Jacobi, I, 19 : Sit autem omni homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram Proverb. XX, 12 : Aurem audientem, e, oculum videntem : Dominus fecit utrumque. Auris enim non audiens idolum est, et non auris vera. Proverb. xviii, 15 : Auris sapientium quaerit doctrinam Isa. L, 5 : Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego aulem non contradico : retrorsum non abii. Psal. XCIV, 8 : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.

" Duo. "

Ecce numerus mystice audientium, qui scilicet, duabus auribus audiunt : una litteram, et alia spiritum in littera loquentem. Isa. I, 10 : Percipite auribus legem Dei nostri. Vel, duo sunt propter geminam dilectionem, sicut antea dictum est.

" Discipuli, " et ideo studiosi. Joan. viii, 31 : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei erilis. Qui enim non permanet in sermone audito, non est discipulus, sed explorator curiosus et superstitiosus. Ad Galat. ii, 4 et 5 : Propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Chrislo Jesu, ut nos in servitutem redigerent, quibus neque ad horam cessimus subjectione, etc.

" Loquentem. "

Hoc est quartum. Locutio enim cum intellectu et intentione fit. Et in hoc notatur auditus discretio. 1 Regum, iii, 9 et 10 : Loquere, Domine, quia audit servus tuus." Et secuti sunt Jesum. "

Ecce quintum, in quo notatur fructus Conversionis per Verbum salutis. Secuti sunt enim non tantum passibus pedum, sed imitatione operum et devotione fidei. Matth. IV, 20 : Continuo relictis retibus, secuti sunt eum. Per quod etiam videtur quod propter testimonium Joannis isti non sunt secuti, sed potius ad vocationem Domini. Ad hoc autem dicendum est, quod primo ad praedicationem Joannis secuti sunt, et ad familiarem notitiam Homini admissi : sed ad propria tamen redeuntes, postea vocati sunt a Domino, et tunc omnia reliquerant.

Quaeritur autem iterum : Quare coram duobus Joannes testificatus est et non coram omnibus? Ad hoc dicendum quod pro certo testimonium Joannis coram omnibus fuit : sicut, Luc. III, 7, dicitur, quod omnes exierunt ad eum : sed tamen familiariter plus impressit hoc discipulis : et hi duo hoc prae caeteris acceperunt, sicut supra dictum est : et ideo sunt secuti. Job, xxiii, 11 : Vestigia ejus secutus est pes meus : viam ejus custodivi. Daniel. III, 11 : Et nunc sequimur te in toto corde : et timemus te, et quaerimus faciem tuam.

" Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis : Quid quaeritis ? Qui dixerunt ei : Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas ?

Dicit eis : Venite, et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo : hora autem erat quasi decima. "

Hic tangitur benigna conversorum susceptio.

Et dicuntur quinque: quorum primum est Domini ad sequentes benigna conversio : secundum, dulcissima de illuminatione facienda Domini allocutio : tertium est dubii quod quaerebant sapientissima solutio : quartum est illuminatorum cum Doctore familiaris mansio : quintum autem est horae adventus eorum ad Christum determinatio.

Dicit ergo : " Conversus Jesus, " qui semper convertitur ad eos qui ad se convertuntur : quia ad litteram non terga, sed faciem dulcissimam ad eos convertit, et recipit venientes. Zachar. I, 3 : Convertimini ad me, et ego convertar ad vos. Psal. lxxxix, 13 : Convertere, Domine, usquequo, et deprecabilis esto. super servos tuos. Thren, v, 21 : Converte nos, Domine, ad te, et convertemur. Quia illa vera conversio est: et si quis aliter conversus est, perversus est.

" Et videns eos, " oculis benignitatis. Genes. xlv, 13 : Adducite fratrem vestrum ad me, et ponam oculos meos super eum.

" Sequentes se, " quia aliter oculo benignitatis eos non vidisset. Sapient. IV, 5 : Respectus in electos illius.

" Dicit eis. "

Ecce benigna et dulcis allocutio de futura illuminatione. Cantic, ii, 14 : Sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis, Psal. xliv, 3 : Diffusa est gratia in labiis tuis, etc.

" Quid quaeritis ? "

Non ignorans interrogat, sed quaerit ut illuminationis accendat desiderium. Psal, xxxiii, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini : et facies vestrae non con-

fundentur. Non autem dicit : Quem quaeritis (quia de persona illuminati fuerunt per Joannem : sicut ad passionem vadens, Joan, XVIII, 4, ubi persona quaerebatur, etiam intrepidus dixit : Quem quaeritis ?) quia scivit quod de Salute aliquid discere quaerebant. Quae-ritii autem dicit, quia hoc est studiosorum. Psal. CIV, 4 : Quaerite faciem, hoc est, agnitionem veritatis, ejus semper. Matth, vii, 7 : Quaerite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis.

" Qui dixerunt ei : Rabbi. "

Nomine magistri nominant quem ut sapientem praedicatione Joannis cognoverant, qui solus scire viam salutis facit. Matth, XXIII, 8 : Unus est enim Magister vester. Non autem vocant Dominum, cujus adhuc per miracula potestatem non cognoverunt : quem postquam cognoverunt, Magistrum et Dominum vocaverunt. Joan. XIII, 13 : Vos vocatis me : Magister, et Domine et bene dicitis : sum etenim.

Quod autem sequitur : " Quod dicitur interpretatum magister, " interpretatio est Evangelistae, quia in graeco scripsi, et Rabbi est verbum hebraeum : unde locutio discipulorum sic seriatim fuit conjuncta.

" Rabbi, ubi habitas ? "

Causa autem quod habitationem quaefebant fuit, ut habitatione scita, saepe venirent ausu familiari et discerent ab eo viam salutis.

Sed quomodo quaerunt habitationem ejus, cum ipse dicat, Matth. VIII, 20 : Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos: Filius autem hominis, etc. Jerem, XIV, 8 : Quare quasi colonus futurus es interra, et quasi viator declinans ad manendum ? Ad hoc dicendum quod propriam domum non habuit in terra sed sicut peregrinus ab aliis receptus est hospitio gratia hospitalitatis : et talem locum quaesierunt. Quia sicut gyrovagus non discurrebat per plateas de domo in domum, sed sicut docuit Apostolos, Luc. x, 7 : In eadem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt .''

Mystice autem delectabilis est ista quaestio contemplantium lucem quam Deus habitat. Canticorum, I, 6 : Indicii mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, hoc est, plena veritatis tuae luce, ne vagari i nci-piam, etc. Psal. xxv, 8 : Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae. Isa. lvii, 15 : Haec dicit Excelsus, et Sublimis, habitans aeternitatem, et sanctum nomen ejus, in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu : ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum, Et ideo etiam isti contriti et humiles corde quaerunt ejus habitationem secundum consilium sapientis, Eccli, VI, 36 : Si videris sensatum, evigila ad eum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus.

" Dicit eis. "

Ecce quaerentium illuminatio.

Et habet duo, scilicet vocationem illuminatoris,ct obedientiam illuminatorum.

Dicit ergo vocando : " Venite, et videte. " Venite primum fidei devotione, et postea videte intellectus illuminatione. Isa. VII, 9, secundum aliam translationem : Nisi credideritis, non intelligetis . Deuter. xxxiii, 3 : Qui appropinquant pedibus ejus, scilicet veniendo, accipient de doctrina illius, scilicet illuminando. Et hoc est quod dicit Psalmista, Psal. xlv, 9 : Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram.

Illuminandorum autem obedientia describitur, cum dicitur " Venerunt. "

Duo dicuntur vel tria. Adventus, visic et mansio.

De primo dicit : " Venerunt, " per fidei devotionem, et per operis imitationem, et per praecepti obeditionem. De primo dicit, Matth, xi, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. De secundo, Isa. ii, 5 : Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini, hoc est, in lucidis exemplis ipsius. De tertio, Psal. xxxiii, 12 : Venite, filii, audite me : timorem Domini docebo vos, scilicet in obedientia praeceptorum ejus.

" Et viderunt, "

Per fidei credulitatem, per intellectus illuminationem, et per Scripturae meditationem. De primo, I ad Corinth, xiii, 12 : Videmus nunc per speculum in aenigmate. De secundo, Matth, v, 8 : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. De tertio, Psal. xxxiii, 9 : Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus. Gustatur enim meditationis delectatione, et videtur verbi Dei intellectu.

" Et manserunt ibi. "

Hoc est tertium. Visio enim est fidei : adventus spei per proiectum meritorum : et mansio charitatis. Unde viderunt veritatem : venerunt ad beatitudinem : et manserunt in dulcedine bonitatis. Joan, xiv, 23 : Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Matth, xvii, i : Domine, bonum est nos hic esse : si vis, faciamus luc tria tabernacula, scilicet fidei, spei et charitatis. Sic venit regina Saba audire sapientium Salomonis. Sic viderunt Samaritani, Joan, iv, 42 : Ipsi audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi. Sic permanserunt fideles amici. Psal. xiv, I : Quis habitabit in tabernaculo tuo,et requiescet in monte sancto tuo ?

" Die illa, " hoc est, residuum illius diei. Spiritualiter autem in illuminatione percepta a Domino permanserunt. Psal. lxxxiii, 11 : Melior est dies una in atriis tuis super millia.

Et quia dixit, die illa : ne integra dies esse putetur, subjungit horae adventus eorum descriptionem, cum dicit :

" Hora autem erat quasi decima. "

Joannis, xi, 9 : Nonne duodecim sunt horae diei? Et ideo hora decima erat quasi vesperarum. Luc. xxiv, 29 : Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Vespera autem, ut dicit Gregorius, finis est mundi : et tunc prima hora diei est origo lucis naturae in principio creationis hominis. Secunda autem hora est illuminatio benedictionis Noe, abstersa caligine peccati per diluvium. Tertia autem hora est sanctificatio Abrahae per circumcisionis sacramentum. Quarta hora, lucis sanctificationis Moysi ad liberationis auxilium. Quinta hora, collectio legis, ut peccati ostenderet remedium. Sexta hora, ab impugnantibus defensio Judicum. Septima hora, gubernatio David et aliorum regum. Octava hora, repromissio facta David per Christum exhibenda. Nona hora, liberationis de Babylonica captivitate per Zorobabel et Jesum magnum sacerdotem. Decima hora, est redemptionis facile per Christum : et in illa cum Christo manserunt. Undecima autem, est remunerationis quiescentium usque in finem mundi. Et duodecima, est glorificationis requiescentium post mundi finem in aeternum. Et sic completur dies fidelium. Sic enim, Isa. xxxviii, 8, descendit sol decem lineis in horologio Achaz : quia per istas decem horas gratia Christi manifestatur.

Et hoc est quod intendit.

" Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum. "

Hic describitur per nomen proprium unus, qui audierat testem veritatis.

Describitur autem nomine, genere, singulari dignitate, et intellectus illuminatione et virtute.

Dicit ergo : " Erat autem Andreas. d Ecce descriptio nominis. Andreas enim erat virilis qui primum sequi Christum ausus fuit. Interpretatur etiam respondens pabulo : qui pabulo verbi quod a Joanne acceperat, per tam dignum fructum verbi respondebat : et ideo a nomine describitur. Apocal. III, 5 : Non delebo nomen ejus de libro vitae. Exod. xxxiii, 12 : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me.

Describitur etiam ex genere. " Frater Simonis Petri, " qui ideo describitur ut sit exemplum vocationis Christi in qua major per minorem vocatur. I ad Corinth. I, 27 : Quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Daniel, XIII, 45 : Suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris. Nominatur autem amplius primo nomine usitato cum dicitur : Simonis, qui interpretatur obediens: quia primo est obedire verbo vocationis, et postea erigi in cathedram honoris. I Regum, xv, 22 : Melior est obedientia quam victimae. Unde sensus est : " Simonis, " hoc est, qui tunc Simon, postea autem vocandus erat Petrus.

" Unus ex duobus, " singularis dignitatis in auditu magistri, qui se a communitate discipulorum excepit. Eccle, vii, 29 : Virum de mille unum reperi: mulierem ex omnibus non inveni.

" Qui audierant a Joanne. "

Verbum enim Joannis penetravit corda eorum. Ad Hebr, IV, 12 : Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. Ad Roman. x, 17 : Fides ex auditu : auditus autem per verbum Christi.

" Et seculi fuerant eum, " scilicet auctorem salutis. Eccli, xxiii, 38 : Gloria magna est sequi Dominum : longitudo enim dierum assumetur ab eo.

" Invenit hic primum fratrem suum Simonem. "

Tangitur hic vocati per Joannem et conversi fructus, propter quem etiam specialiter nominatur. Et nomen alterius non exprimitur : ideo quia de fructu ejus nulla mentio habetur.

Tangit autem hic tria, scilicet quem vocavit, modum vocationis, et quam digne vocatus Petrus a Domino est receptus.

Dicit ergo : " Invenit hic primum, " quia postea a Domino missus, plurimos adduxit in Achaia et in aliis locis, " fratrem suum, " cui ex cognatione carnis plusquam aliis tenebatur. II ad Timoth, l, 17 et 18 : Sollicite me quaesivit, et invenit. Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Genes, xxxvii, 16 : Fratres meos quaero. Cantic, VIII, 1 : Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris ? Foris enim est qui in Christo non est.

" Simonem, " id est, obedientem, quo nomine prius vocabatur. Exod. XXIV\, 7 : Omnia quae locutus est nobis Dominus, faciemus et erimus obedientes.

" Et dicit ei : Invenimus Messiam

(quod est interpretatum Christus). Et adduxit eum ad Jesum. "

Modus est vocationis. Apocal, XXII, 17 : Qui audit, dicat.: Veni.

Duo autem dicit : inventum enim ostendit, et vocatum, scilicet Petrum, adducit.

De primo dicit : " Invenimus, " sicut lapidem pretiosum, et sicut thesaurum absconditum. Et de utroque, Matth, XIII, 46 : Inventa autem una pretiosa margarita. Ecce primum. Et supra, v. 44 : Quem, scilicet thesaurum, qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. Cantic. III, 1 : Inveni quem diligit anima mea.

" Messiam. "

Hebraeum est, et ideo Evangelista interponit: Quod est interpretatum Christus, " hoc est, unctus Rex et Sacerdos. Isa.LXI, 1 : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me Dominus. Psal. xliv, 8 : Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis.

" Et adduxit eum, "

Sicut anadochus, " ad Jesum, " id est, Salvatorem. Et ex hoc accepit Ecclesia quod in sacramento baptismi et confirmationis utitur adducentibus qui praesentant suscipientes sacramentum, qui patrini latjne, graece autem anadochi vocantur, ut dicit Dionysius, Matth, XXI, 2 : Solvite, et adducite mihi. Psal. xxviii, 1 : Afferte Domino, filii Dei, hoc est, conversum : afferte Domino filios arietum, hoc est, fjljos Praelatorum praedicantium qui duces sunt gregis Christi : horum enim filii debent afferri Domino et adduci.

" Intuitus autem eum Jesus, dixit :

Tu es Simon, filius Jona a : tu voea- heris Cephas (quod interpretatur Petrus). "

Ecce modus receptionis adducti.

Et tangit tria: quorum primum est intimi amori respectus, cum dicit : " Intuitus autem eum Jesus. " Genes, xliii, 29 : Attollens autem Joseph oculos, vidit Benjamin fratrem suum uterinum. Psal. XXXI, 8 : In via hac qua gradieris, firmabo super te oculos meos. Intuitus autem corporalis amorem significat cordis.

" Dixit : Tu es Simon. "

Hic secundo tangit simplicitatis columbinae commendationem, cum dicit : " Tu es Simon, " obediens voci vocantis, " filius Jona. " Glqssa : "Idem dicitur Joanna et Jona. Joanna gratia : Jona columba.Quia filius est columbae et gratiae, " Unde Glossa dicit: " Intuendo eum corporaliter, quoddam secretum vidit in illo quod esset firmior caeteris. " Et hoc est intelligendum post confirmationem : quia ante confirmationem negavit ad vocem ancillae. Luc, xxii, 32 : Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua . et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Et quia idem est Joanna et Jona, dicitur, Matth. XVI, 17 : Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in caelis est, Totus enim simplicitate columbae formatus fuit in filium Dei : et hoc laudat in Petro Christus, quia nihil carnale post conversionem sequebatur. Ad Galat. I, 15 et 16 : Cum autem placuit ei qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me, continuo non acquievi carni et sanguini, etc.

" Tu vocaberis Cephas. "

Graece interpretatur caput. Sed Beda dicit sic: " Sciendum quod syriaca lingua Cephas rupes vel gratia, et latina petrus

dicitur, et utraque lingua a petra deriyaturo est Petrus. "